Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 H 10 n° 4

<< < / > >>

Numéro4133

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date27/08/1074(fiabilité :texte)

LieuChâteau de Vinon(lat :in castrum Vinone)

DiocèseApt

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche200   mm

Largeur en bas570   mm

AuteurIsnard Maurellus

BénéficiaireCarluc, prieuré de Montmajour

Regeste

Isnard Maurellus donne au prieuré de Carluc, dépendant de l'abbaye de Montmajour, les églises Saint-Sauveur, Sainte-Marie, Saint-Jean, Saint-Pierre et Saint-Pons sises dans lecastrum de Vinon.

Fac-similé

Texte

l.1 [Institutionem donationis olim sola auctoritatis] voluntate inviolabiliter viguisse a[d] liquidum [omnibus notum esse a nemine dubitatur omnino. Sed po]st quam legalium decretorum quibus omnem fere
l.2 [mundum subditum non ignoramus jussa humanit]ati sunt inditi nullam donacionem sine litterali [intitulacione fieri debere, ad obtinendum in futurum fir]mam stabilitatem legalibus ipsis decretis sanctitum
l.3 [non ignoramus, ut et donantem frustra cessisse non] contingat [letari] subsequentibus meritis et cui datum [fuerit liceat uti concessis, sine dilatio]ne jure beneficiis. Quo circa ego Isnardus Maurellus
l.4 [et uxor mea Guisla et filii mei Arbertus et] Ugo fruentibus presentibus bonis ignari quoque fu[turorum, non ob aliud rerum precipiendarum meri]tum quam ad animarum nostrarum et nostrorum paren-
l.5-[tum tribuendum meritum in presentium litterarum titulatione] donamus aliquid ex nostra hereditate [omnipotenti Deo, a quo accepimus que habemus sub quo dedimu]s posidemus per quem vobis poscimus evenire qu[.] necdum abe-
l.6-[mus cui nosmetipsos et nostra] offerre quandoque [exobtavimus. Et quia recognoscimus ipsius misericordia Dei singularis] precepti cujus non debere [immemor] oblivis[ci] quo dicitur "Date et dabitur vobis" et qua mensura men-
l.7-si fueritis eidem meri[tum] obtinebimus volu[mus ipso] Deo annuente [in domum Dei offere aliquid, ne nostre quod periculosum] est manus a munerae vacue inveniantur.
l.8 Hoc sunt ȩcclesias que fundate sunt in honore sancti [Sal]vatoris, sancte Ma[rie et sancti Johannis et sancti Petri apostolorum princ]ipis et sancti Poncii martyris cum omnibus sibi apertinenciis, cum oblacionibus, cum primiciis, cum deci-
l.9-mis et cum ciminterio, totum do[na]mus. Fa[c]imus [quippe istam] donationem Deo [ut supradiximus, de supradictis ecclesiis ad] SANCTAM MARIAM matris Domini et sancti Petri apostolorum principis et sancti Johannis Baptistȩ quȩ sunt
l.10 fundataȩ in loco qui vocatur Carilocus. Sunt ips[a]s prelibatas ȩcclesias in comitatu Aquense, [in] castro qu[od] nominant [Vi]non[e] que est super fluvium Verdone. [Quod au]tem pater noster et vos hucusque censum ac[ce]pimus por[cum]
l.11 [videlicet pretii VIII so]lidorum [et] unum semodi[um ordei, hoc totum relinquimus et Deo sanctisque donamus.]
l.12 De cetero si quis undecumque progediens extiterit quibuscumque [...] fuerit nullo modo implere [me] contradicente posset sed judiciali convictus sentencia et hujus tes-
l.13-tamenti presencia duplo componat fundum ȩcclesias[cujus rem nequiter abstrahere temptaverit] et insuper iram omnipotentis Dei et Domini nostri Jhesu Christi et Spiritus Sancti incu[rr]at nisi satisfecerit petiturus et deinceps
l.14 hoc donum firmam in omnibus obtineat stabilitatem cuncto [tempore. Actum est] hoc donum in comitatu Aquensȩ, in castrum Vinone, anno ab incarnacione Domini millesumo LXXIIII dotarum VI kalendas
l.15 septembris, FERIA III, luna XX, regnante rege regum in eternum [in] comitatu Aque. [Auctores] et signum domni [I]snardus et uxor sua Guisla, et filii sui Arbertus et Ugo qui hoc fieri jusserunt et multorum presencia robora-
l.16-verunt manu propria firmaverunt. Laviarda mater sua firmavit. Quos item suos [...]. Bonefacius firmavit. Petrus Lanbertus firmavit. Poncius Lanbertus [firmavit]. Poncius Vilelmus firmavit. Bonifacius firmavit. Petrus Stephanus firmavit.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4133 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4133»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4133/. Date de mise à jour : 29/03/12.