Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 G 1 n° 2
Numéro4123
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1060(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAix-en-Provence
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche290 mm
Hauteur à droite274 mm
Largeur en bas338 mm
AuteurEbles
BénéficiaireChapitre cathédral d'AIX-EN-PROVENCE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-bemus qualiter ad ȩterne beatitudinis premium operando pervenire possimus, dicente apostolo: Dum tempus habemus, oper[e]-
l.3-mur bonum. Si quis enim torpenti mente vel tenaci corde bonum operari renuit, audiat sententiam dicentis
l.4 Domini: Omnis arbor que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Hanc igitur sententiam, ego Eblo intu-
l.5-ens considerare cepi quid contra tanti terroris minas placabile, et ad percipiendum promissȩ beatitudinis premium
l.6 possim invenire dignum recordatus sum, Dominum dixisse: Facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis
l.7 recipiant vos in ȩterna tabernacula et ideo ut omnipotens Deus dimittat mihi omnia peccata mea et tribuat mihi perpetuam
l.8 vitam, dono ecclesiae sanctȩ Mariȩ Aquensis sedis et canonicis ejus in loco denominato Moysaco, unum mansum
l.9 quem Wilelmus cognatus meus dedit mihi in precium L solidorum monete Ottonis, tali tenore ut si quis ex heredibus
l.10 ejus ad suam revocare voluerit potestatem, revocandi nullatenus licenciam habeat nisi per scriptum precium videlicet
l.11 quinquaginta solidos per disputata tempora predictȩ ecclesiȩ sanctȩ Mariȩ et canonicis ejus reddiderit prius.
l.12 Insuper etiam ipso in loco simili modo dono predicte ecclesiȩ quartam partem de altero manso quam ille pro aminiculo a me
l.13 sibi concesso sua mihi libera ac spontanea voluntate donavit, et est ipsa quarta pars de manso Ariberti,
l.14 hanc igitur omnem supra notatam possessionem cum interposita stipulatione ecclesiȩ sanctȩ Mariȩ ad stipendium
l.15 canonicorum ejus confero atque transfundo et titulata auctoritate confirmo ut perhenniter secura et quieta
l.16 sicut de scripta continetur permaneat. Sane si quis hanc donationem violare temptaverit omnipotentis
l.17 Dei tutamine victus et perpetuo anathemate damnatus nequeat implere quod inique fuerit violare
l.18 conatus. Hujus testamenti auctor atque firmator Eblo qui pro remedio anime suȩ hoc donum Deo donavit
l.19 hoc conscripto testamento donando firmavit. Petrus archiepiscopus firmavit. Poncius archiepiscopus firmavit.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4123 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4123»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4123/. Date de mise à jour : 29/03/12.