Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 H 13 n° 18

<< < / > >>

Numéro4121

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date04/06/1073(fiabilité :étude diplomatique)

LieuAvignon(lat :in Avenionense)

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche200   mm

Largeur en bas340   mm

AuteurPons II, évêque  de  MARSEILLE

BénéficiairePrêtre Julien et Bligarde sa sœur

Regeste

Pons, in vice presuli positus, donne au prêtre Julien et à sa sœur Bligarde, une terre à complanter en vigne, au terroir de la villa sancto Andeolo, au lieu dit Ad Eras, près de l'église Sainte-Croix.

Texte

l.1 In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Dum Deus omnip[otens...] bonorum auctor atque humani generis reparator, dum in principio omnia fuit factor.
l.2 Non erat homo qui omnia eorum fuisset rec[...], tunc inquiens ipse creator et in semetipso dixit cȩlorum imperator, ab ipsis temporibus cons-
l.3-titutum est ut omnis homo quicumque rem suam transmutare voluerit, per paginem testamenti vel literrali conscriptionem, eam infundat.
l.4 Igitur ego Poncius in vice presuli positus, dono ad fidele meo nomine Juliano presbitero et sorore sua Bligarda de hereditate mea que mihi ex parte
l.5 patris vel matris mei venit, pro remedio anime meȩ et pro anime patris vel matris meȩ ut Deus omnipotens eripere eos vel liberare nos dignetur de potestate diaboli.
l.6 Et est ipsa donatio in territorio de villa que nominant sancto Andeolo, in loco que nominant Aderas justa edificamentum ecclesie Sancte Crucis. Hoc est terra
l.7 ad vineam faciendam, de duas partes consorte Rainoardo consobrino meo vel herede meo, de alio latus terra Rostagno Mugefo, de alio latus via
l.8 [pu]blica. Et facias tu Julianus de ipsa donatione quicquid facere volueris idem dandi, vendendi vel comutandi, in omnibus firmissimam
l.9 [habeas] potestatem ad faciendum tantum, cum stipulatione subnixa.
l.10 Sane si quis ego aut ullus homo de propinquis parentibus meis qui contra hanc donatio ire inquietare vel inrumpere voluerit, non valeat
l.11 vindicare quod repetit, sed conponat in vinculo auri optimi uncias III et inantea firmis et stabilis permaneat donacio ista omnique tempore.
l.12 Facta donatione ista in Avenionense mense junio, II non., regnante regem cȩlorum et per omnia secula seculorum. Signum domno Poncione
l.13 qui hanc donatione scribere fecit, et testibus fi[r]mare rogavit manu sua firmat. Wuilelmus voluit et firmavit. Dodonus voluit
l.14 et firmavit. Arbertus voluit et firmavit. Signum Martinus et filii sui voluerunt et firmaverunt. Poncius firmavit. Rostagnus Folcherius firmavit.
l.15 [...] firmavit. Ciprianus firmavit. Ju[...]s firmavit. Bertrannus firmavit. Poncius Bara firmavit. Si quis fuerit aliquis qui hanc donatione contrariare
l.16 [...] sit excom[muni]cat[us et] anathema[ti]zatus a Deo et cum Juda traditore sit particeps, si ad emendatione non venerit.
l.17 ISNARDUS ROGATUS qui monachus est vocatus his l[it]teris est [...].

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4121 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4121»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4121/. Date de mise à jour : 29/03/12.