Arles, BM, ms. 881 n° 6

<< < / > >>

Numéro4119

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date07/1048(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseArles

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurPons II, évêque  de  MARSEILLE

BénéficiaireAbbaye  de  MONTMAJOUR

Regeste

Pons II, évêque de Marseille, et son chapitre donnent à l'abbaye de Montmajour l'île de Contignanicus et le castlar de Rocalonga.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine sanctȩ et individuȩ Trinitatis Patris scilicet et Filii et Spiritus Sancti. Ego Poncius Massiliensis episcopus et fratres mei Guilelmus, Aicardus, Gauzfridus, Stephanus, Bertrannus et Petrus, consideran[tes]
l.2 fragilitatem humanam quia nemo in hac vita sine peccato vivere potest, pertimescentes diem mortis de qua nemo valet aliquem liberare, qua in parte animum flectere debeamus, nescimus
l.3 nisi forte ad consolationem propheticam quȩ dicit: Date helemosina et ecce omnia munda sunt vobis, et sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Hac consolatione roborati
l.4 et inspiratione omnipotentis Dei tacti, donamus aliquid de possessione nostra sanctȩ Mariȩ sanctoque Petro monasterii Montis Majoris et monachis ipsius locis quatinus merita sanctȩ Dei genitricis
l.5 sanctique Petri apostolorum principis et intercessiones monachorum, liberet animas nostras nec permittat eas ire ad infernum, sed potius audiamus illam benignissimam vocem Domini dicentis: Venite bene-
l.6-dicti patris mei, percipite gloriam paradisi, ad quem jugiter suspirare debemus. Donamus insulam quam vocant Contignanicus et Montem Majorem, et Castellar, et Rocam Longam cum omnibus
l.7 appendiciis illarum, in villis, in mansis, in ortis, in oglatis, in vineis cultis et incultis et in terris, et in pascuis eorum et in montibus, et in aquis aquarum et decursibus eorum et in paludibus et in stagnis
l.8 quȩ in illis partibus habemus sibi adjacentibus. Totum donamus, quantum ibi habemus, aut homo pro nobis et nichil nobis reservamus vel ulli homini hȩc omnia supra jam nominata, donamus ut prediximus
l.9 supradictis sanctis monachis.
l.10 Sane, si quis nos aut aliquis de propinquis parentibus nostris aut ullus homo qui hanc donationem nostram inquiȩtare vel inrumpere voluerit, non valeat vindicare, quod
l.11 injuste repetit, sed iram omnipotentis Dei incurrat et sanctȩ Marie sanctique Petri quibus facta est ista donatio. Et cum de corpore anima ejus exierit, a beato Petro
l.12 claudatur sibi porta paradisi, cui vult tollere quod ipse non dedit, et insuper componat potestati qui injustum illum judicaverit, libram auri. Et postea hec dona-
l.13-tio firma stabilisque permaneat omni tempore.
l.14 Facta est hec cartula in mense julio, anno incarnationis dominicȩ millesimo XLVIII, indicione I, regnante domino nostro Jhesu Christo sine fine.
l.15 Poncius Massiliensis episcopus firmat. Guilelmus clericus de Albania firmat. Boso de Nants firmat. Guilelmus juvenis firmat et uxor ejus Adalgarda firmat. Et Guilelmus filius eorum firmat.
l.16 Virdelonius filius Siguini firmat. Aicardus firmat et uxor ejus Dies firmat. Aguarnus de Roset firmat. Guitbertus Porte Dolose firmat.
l.17 Guilelmus capitolinus firmat. Stephanus firmat. Boso de Nants firmat. Bertrannus firmat.
l.18 Gantelmus de Tribus Eminis firmat. Petrus firmat. Ugo de Melna firmat.
l.19 Poncius cancellarius firmat et scripsit.

Bibliographie

Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques de France, t. 49, p. 111, t. 49, p. 111.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4119 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4119»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4119/. Date de mise à jour : 29/03/12.