Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 H 1 n° 1

<< < / > >>

Numéro4102

Fiabilité de l'actedouteux

Genrebulle

Date12/963(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseArles

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche780   mm

Largeur en bas570   mm

AuteurPape Léon VIII

BénéficiaireAbbaye  de  MONTMAJOUR

Regeste

Léon VIII confirme les privilèges de l'abbaye de Montmajour.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] LEO EP[ISCOPUS, SER]VUS SERVORUM DEI,
l.2 Mauringo religioso presbitero et monacho atque abbati venerabilis monasterii beati Petri apostolorum pr[incipis, quod]
l.3 situm est territorio Provincie in loco[que] Monte Majore, et per te in eodem venerabili monas[terio] successoribusque
l.4 t[uis in perpetuum].
l.5 [Si semper sunt concen]denda que piis desideriis congruunt, quanto potissimum ea quae p[ro] d[ivini cultus praerogativa] nos-
l.6-[cuntur, non sunt omnino] anneganda, que sunt a largitoribus non solum poscenda, sed vi karitatis procul dubio
l.7 exigenda. [Igit]ur quia peciit a nobis tua religiositas quatenus confirmaremus vobis vestro monasterio in honore
l.8 videlicet beati Petri apostoli, quod situm est in Monte que Major, pro voto et amore dilectissimi et karissimi filii nostri
l.9 imperatoris [cum summa reverentia] nominandi Ottonis et Adalaise karissime [imperatricis conjugi ejus] filiȩ
l.10 [karissimae nostrae spirituali, ut privilegium] sedis apos[tolicȩ largiamur, ipso namque] monasterio in integro [cum eccle]si-
l.11-is suis, terris [et silvis, fundis et casalibus, cum servis et ancillis, et monasterium desertum antiquum[que Horluc cum omnibus]
l.12 adjacentiis vel per[tinentiis suis, necnon et villa] que [Tun]neto cum servos et ancillas, vineis seu terris, [cum omnem dationem]
l.13 et publicam functionem, que sita est in comitatu [Bedarese], pariter et cellam sancti Honorati in inte[gro cum omnibus sibi perti]-
l.14-nentibus, sitam in comitatu Aquense, ubi dicitur Rocca Fraudosa, et sunt in comitatu Tolonensi; [castrum qui nuncu]-
l.15-pant Septem Furnos cum omnibus appendiciis suis; id est villis, salinariis, piscationes, salinas quae vo[cant Eras, et om]-
l.16-nia ibidem pertinentia, et sunt in comitatu Arelatensis; terra sancti Petri in castro Fossis, vallem que nominatur
l.17 sancti Petri ab ipsis eclesiis, in primis sancti Petri, sancti Martini, sancti Juliani, sancti Genesii, sancti Er[metis; et in ponte vaso]
l.18 uno que Venroso vocant; et in comitatu Avinionense, in villa que vocant Casus, sunt mansi octo [et eclesia disrupta cum]
l.19 servis et ancillis; et in comitatu Regensis curtem que nominant Criselgis, cum servis et ancillis, [sive etiam et aliis locis]
l.20 que a [priscis] temporibus in eadem monasterio [a] christianissimis hominibus conc[es]sa fuerunt, vel que [amodo inantea con]-
l.21-ceduntur, per hunc [nostrum] apostolicum privilegium vobis vestrisque successoribus in perpetuum confirma[mus; quatenus sub ju]-
l.22-risdicione sanctae nostrae [ecclesiae, cui Deo auctore] presidemus, eclesie constitutum, nullius ȩclesie jurisdicioni [submittatur, prestante
l.23 prenominato monasterio sancte nostre] eclesie pro luminariis solidos quatuor. Quod si propter longin[quitatem itineris aut for-
l.24-sitan inimicorum discrimen, aut] propter regni dissidium, superius nomina[tam pensionem quotannis solvere non potueritis],
l.25 liceat vobis [post tertium aut quartum annum de praeteritis annis omnem] simul pensionem nobis nos[traeque ecclesiae persolvere]. Pro
l.26 qua [re piis votis faventes, ac nostra auctoritate id quod a tua religione] exposcimus effectui manci[pamus; et ideo]
l.27 omnem [cujus ecclesiae sacerdotem infra praefati monasterii ditionem qualibet auctoritate, nisi ab abbate monasterii]
l.28 fuerit invitatus [missarum solemnitatem] celebrare [omnino] prohibemus, [statuentes atque promulgantes]
l.29 apostolica [auctoritate sub inter]minatione [futuri judicii nulli licere nostrorum] successorum pontificum vel
l.30 aliae cuilibet [magnae parvaeque personae, tam dux, sive marchio, aut comes, sive tam] gastaldus vel cujuscunque [dignita]-
l.31-tis praeditus sit homo], hec que a nobis intentione decreta sunt privilegia pia in quo[quam conv]ellere, potius firma
l.32 stabilitate [inconvulsa manere] definimus, atque anathematis vinculo, nisi resipuerit perpetuis temporibus ob-
l.33-servanda. [Qui vero pio in]tuitu custos et observator [hujus] nostri [privilegii, praecepti], confirmationis paginam
l.34 in omnibus exstiterit, benedictionis gratiam a retributore omnium bonorum Deo c[onsequi m]ereatur [et vitae aeter]-
l.35-nȩ [particeps efficiatur. Curae ergo tuae sit] monasterii fratres quo [praees] egregiis [moribus ac vita irreprehensibi]-
l.36-li exhornare, [ut profecto] juxta id quod subjectos apostolicis privilegiis [mal]uit [inconcusse dotando, desideret]
l.37 potius [et anhelet inviola]bili celestis affluentiȩ manere diurnis discipline precibus [decorandos. Sit profecto com]-
l.38-munis et sincera [vita, sit] sobria communionis sinceritas, ut quibus mundus est mortuus ac sepultus, [per incentiva]
l.39 contentionis viti[a] minime suscitetur, quia in[cassum quis] et frustra laborare cognoscitur si superbiae [vitiorum auc]-
l.40-trici colla submittere senciatur. Sit excelsa in Deo humilitas, quia per hanc electi arcem cȩlestium [munerum] posse-
l.41-derunt. Sit igitur ante oculos mentis et corporis traditionum regulam, quam sancti quidam tradiderunt patroni, ut unus-
l.42-[quisque] prȩlatus noverit qualiter debeat impetrare subjectis, [ne dum aspera et non unicuique servari] aptissima videntur
l.43 [im]poni, atque ad contemptum prorumpant de imperantis indiscretione subjecti. Sit itaque moderata vivacitas, sit sol-
l.44-[licitudinis supereminens] in fratribus serenitas; ut dum regulariter omnes [qui se Deo integerrime con]ferunt per obedien-
l.45-[tiȩ lineam] bene servientes exibent temporalia, ad gaudia cȩlestis patriȩ perveniunt sempiterna. Et hec
l.46 quidem que ad sollicitudinem pertinent dixisse sufficiunt. Ante omnia vero Redemptoris nostri misericor-
l.47-diam cum ingemiscimus, redemptionem nostram exspectantes enixius cum singulis gemitibus exspectamus,
l.48 [ut ea] quȩ pietas flagitat, fragilitas humane condicionis sufficienter atque confidenter de sui auctoris suffra-
l.49-gatione adimpleat. Scriptum per manus.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 3702.

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 134 (Atto Vercellensis, Bruno Coloniensis episcopus), Paris 1853, col. 994-996.

ZIMMERMANN (Harald), Papsturkunden : 896-1046, Vienne : Osterreichischen Akademie der Wissenschaften, 1984-1989, 3 vol., t. 1, p. 294-296, n° 159.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4102 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4102»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4102/. Date de mise à jour : 29/03/12.