Saint-Lô, AD Manche, H Mont-Saint-Michel
Numéro410
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date25/12/1054(fiabilité :texte)
LieuRouen, cathédrale(lat :ante altare Sancte Marie metropolitane Rotomagensis ecclesie)
DiocèseAvranches
RégionNormandie (Basse)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche325 mm
Largeur en bas26 mm
AuteurGuillaume Pichenoht
BénéficiaireAbbaye de LE MONT-SAINT-MICHEL
Regeste
Texte
l.2-tis atque decretis vere compertum habemus ut quicumque Christi fidelium bonorum cupidus cȩlestium quiddam suarum
l.3 facultatum cuilibet loco sanctorum pro animȩ suȩ remedio donaverit, exinde litterale testamentum
l.4 nobilium personarum corroborationibus assignatum faciat, quatinus ab omni contradictione vel calumpnia
l.5 malorum ipsa donatio firma et intemerata atque integra futuris temporibus permaneat. Quapropter ego
l.6 Guillelmus Pichenoht cunctis christianis tam presentibus quam futuris notum esse volo, quod meorum pro magni-
l.7-tudine peccatorum perpetuas metuens inferni penas et celestis regni desiderio accensus pro
l.8 salute animȩ meȩ et parentum meorum monachilem habitum in ecclesia Sancti Michaelis de Periculo
l.9 Maris accipio, et pro animabus antecesorum meorum, do Sancto Michaeli et suis monachis Perrellam et omnia
l.10 quȩ Perrellȩ appendent. Hanc donationem concessit Willemus egregius comes Normannie
l.11 Roberti comitis filius, atque propria manu firmavit in die natalis Domini ante altare sancte Marie metropo-
l.12-litane Rotomagensis ecclesiȩ, videntibus et audientibus Maalgerio archiepiscopo Rotomagensi, Hugone
l.13 episcopo Abrincatensi, Rogerio de Bello Monte, Rogerio de Montgulmerio, Ricardo vicecomite et ex
l.14 hominibus Sancti Michaelis, Hilgerio de Ardevone et Thescelino fratre ejus, Raginaldo de Grandivilla,
l.15 Radulfo de Sancto Johanne. Fecit etiam Willelmus comes a predictis episcopis ante altare sanctȩ Marie excumunicationem
l.16 fieri super omnes illos qui molirentur hoc donum violare, vel qui vellent monachis Sancti Michaelis aliquid de
l.17 dono isto tollere, vel facere molestiam rebus Sancti Michaelis pro isto dono.
l.18 Willelmi [croix] comitis. Anno ab incarnatione Domini MLIIIIto, indictione septima, facta est hec donatio.
l.19 Maalgerii [croix] archiepiscopi. Hugonis [croix] episcopi Abrincatensis. [croix] Rogerii de Bello Monte.
l.20 Rogerii de Montgulmerio. [croix] Ricardi vicecomitis. [croix] Hilgerii de Ardevone. [croix] Thescelini
l.21 fratris ejus. [croix] Raginaldi de Grandivilla. [croix] Radulfi de Sancto Johanne.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°410 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°410»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte410/. Date de mise à jour : 29/03/12.