Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 H 12 n° 11

<< < / > >>

Numéro4088

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date979(fiabilité :édition)

LieuAvignon(lat :in Advenione civitate)

DiocèseArles

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche142   mm

Largeur en bas390   mm

AuteurPrêtre Avencius

BénéficiaireAbbaye  de  MONTMAJOUR

Regeste

Avencius, prêtre, donne à l'abbaye de Montmajour quatre modiatae de vigne qu'il tient par héritage de ses parents dans le pays d'Avignon, au lieu dit à la Route.

Fac-similé

Texte

l.1 [[chrisme] Auctoritas enim jubet ecclesiastica et lex consistit romana ut unus]quisque omo, qui vult dimitere cupiditate terrena et mereare celestia, dignum et justum est ut unus-
l.2-[quisque homo qui vult misericor]diam et considerandi, quia graviter sarcina peccatorum reminiscor, bonitatem Dei dicentis: Date aelemosinam, dicit Dominus, et hec omnia mun-
l.3-[da vobis etiam di]cente: consistid preparate, ut unusquisque homo sibi viam in qua ad eternam beatitudinem valeat pervenire, sicut Dominus in euvangelio:
l.4 [Operamini non cibum qui per]it, set qui permanet in vitam eternam. Igitur, ego Avencius presbiter dono ad ecclesia Beati Petri apostoli, monasterii qui est in comitatu Aralaten-
l.5-[si, in pago Av]enico, in loco ubi dicitur Inter illa via salinaria et via Magaise, ubi dicitur Ad Illa Roita, cedo, dono adque transfundo res propias meas, qui mihi ex proie-
l.6-[nie parentorum meorum] legibus ovenit, hoc est de vinea modiatas IIII. Consortes de uno latus et uno fronte ipsos plantatores, de alio latus Airardo presbitero et eredes Romarico
l.7 [condam laborato]re, de alio fronte terra Sancto Petro, monasterium de Cloinaco, et eredes Aigoni condam vel si quis alii sunt consortes. In ea vero racione dono ad ipsum monaste-
l.8-[rium et fratribus qui ibi Deo] serviunt, in illorum permaneat potestate vel quiquit exinde agere voluerint in Deo servicio, in omnibus abeant licenciam et potestatem ad posidendum.
l.9 [Sane, si quis ego aut ullus omo] de propinquis parentibus meis qui contra hanc donacionem istam ullumque tempore ire, inquietare voluerit vel factum meum inrumpere conaverit, iram et male-
l.10-[dictionem Dei incurrat] et cum Juda traditore in infernum damnetur et sit anathema maranatha et postea, penitencia ductus, componat auri libram unam et in antea presens ecclesi-
l.11-[astica donacio mea omnique tempore] firma estabilis permaneat cum stipulacione interposita pro omne firmitate subnexa. Facta donacione ista, in Advenione civitate, in mense
l.12 [..... anno XXXVII regnante] Conrado rege Alamanorum sive Provincie, indicione VII. Signum Avencius presbiter, qui hanc donacione ista fieri et testes firmare rogavi.
l.13 [Signum...?... mandata]rio de ipsa carta. Leotardo teste. Aigoino teste. Rainardo teste. Teotardo teste. Benedicto teste. Gisalfredo teste.
l.14 Audino teste. Martino teste.
l.15 [chrisme] Lanbertus presbiter amanuensus scripsit [signum].

Notes

1

Bibliographie

MANTEYER (Georges de ), Les chartes du pays d'Avignon : 439-1040, Mâcon : Protat, 1914, p. 78-79, n° 71.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4088 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4088»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4088/. Date de mise à jour : 29/03/12.