Marseille, AD Bouches-du-Rhône, B 276 RR1
Numéro4085
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date17/08/977(fiabilité :texte)
LieuArles(lat :Arelate civitate puplice)
DiocèseArles
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche279 mm
Hauteur à droite326 mm
Largeur en haut318 mm
Largeur en bas396 mm
AuteurTeucinda, DA de CHATEAURENARD ?
BénéficiaireAbbaye de MONTMAJOUR
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-re in alterius potestate voluerit, per paginem testamenti eam infundat, quatinus prolixis temporibus absque contrariaetate
l.3 ullius persone inconvulsa permaneat. Igitur ego in Dei nomen Teucinda Deo devota considerans meorum peccaminum grava-
l.4-men et reminiscens placidissimam Dei bonitatem, una pro ejus amore et remissione omnium peccatorum meorum seu etiam
l.5 omnium parentorum meorum tam vivorum quam et defunctorum atque omnium fidelium Christianorum, cȩdo atque dono
l.6 Deo omnipotenti in cujus manu sunt omnia et a quo cuncta procedunt bona. Cujus bonitate sum creata, misericordia re-
l.7-formata, miseratione adjuta, et in fine mundi judicanda, et ut fido, abeo suscipienda insulam quam Monte Majore
l.8 vulgus vocitat, quae mihi ex commutatione legalium mearum hereditatum cum voluntate Manassei archipresulis
l.9 et consensu cannonicorum legibus obvenit. Et est in commitatu Arelatense ab urbe eadem miliario et semis, necnon
l.10 et beate MARIAE Dei genitrici et sancto Petro apostolorum principi, quorum memoria in predicta insula veneratur et colitur
l.11 et ad monachos qui ibi hodie sub imperio Moringi abbatis habitant, et inantea sub quorumlibet abbatum venturi sunt
l.12 vel etiam regulariter vivituri, ut teneant et possideant absque ullius contrariȩtatem persone. Caeterum vero ut dic-
l.13-tum est absque ullius persone admirationem predictum locum cum omnia sibi pertinentia fratres teneant et possideant.
l.14 Quod si aetiam per tirannica potestate rex, episcopus, comes, aut quilibet potestas secularis monachos exinde eicere vel contra-
l.15-riare et in sua redigere voluerit potestate locellum prescriptum, aut etiam ego seu ullus de propinquis parentibus meis
l.16 non valeat vindicare quod reppetit, sed componat in vinculo auri optimi libras VII. Et insuper sua reppetitio nullum
l.17 obtineat effectum, quia in sacris cannonibus scriptum est. Predia vel loca que olim semel in monachorum habitatione fuerunt
l.18 consecrata, habitacula secularia fieri non sinantur. Quod si quis presumpserit, anathema sit. Actum Arelate civitate pupli-
l.19-ce, anni ab incarnatione Domini DCCCCLXXVII, XVI kalendas septembris, anno XXXVIII regnante Gonrado rege.
l.20 Sinum Teucinde qui hanc cartulam scribere et testes firmare rogavit, manus sua firma.
l.21 Riculfus episcopus voluit et consensit.
l.22 Vuilelmus comes firmavit. Lanbertus firmavit. Poncius firmavit. Vuilelmus firmavit. Vuarnaldus firmavit. Iso firmavit. Aycardus firmavit. Item Vuilelmus firmavit. Garantus firmavit. Raynaldus firmavit.
l.23 Girolomus firmavit. Otbertus firmavit. Autricus firmavit. Vuittbertus firmavit. Vuadaldus firmavit. Richelmus firmavit. Dadoinatus firmavit. Laidradus firmavit. Lanbertus firmavit.
l.24 Oddo firmavit. Bonifilius firmavit.
l.25 ARchinricus levita atque indignus monachus scripsit.
Bibliographie
POLY (Jean-Pierre), La Provence et la société féodale (879-1166). Contribution à l'étude des structures féodales dans le Midi, Paris, 1976, p. 70, note 226 (indication).
POLY (Jean-Pierre), Catalogue des actes des comtes de Provence, 942-1166, annexe de thèse soutenue à l'Université de Paris II – Assas, s.d. , p. 11, n° 17.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4085 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4085»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4085/. Date de mise à jour : 29/03/12.