Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 29 n° 132
Numéro4070
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date11/1051(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche153 mm
Largeur en bas246 mm
AuteurRichilde et Guillaume son fils
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Texte
l.2-tilibus filiis unicȩ Dei ȩcclesie quȩ decorata est gemmis seu monilibus quatenus suo unicoque viro placeat, qui ei dicat:
l.3 Quam pulcra es [ami]ca mea, quam pulcra es, et cetera. Ut dixi providendum est qualiter pro nobis orantibus non sit
l.4 [....] esse rel[...]one in Deo nostro, dispersi in opere mundano insudare, quibus a Domino precipitur: Vaccate et
l.5 [videte...]a ipse est. Est debet id quod non est semper quandiu est ad id quod semper est tendere et plus vaccare.
l.6 [Q]uapropter quia mo[...]do putamus vacantes et communiter pro omnibus orantes, impleturque in illis quod eadem cantica promunt:
l.7 Adjuro vos filiȩ Jherusalem si inveneritis dilectam meam ne suscitetur [eam. Ideo] ut servi Dei quiete fruatur Deo suo hic et in
l.8 futuro dandum est illis. Idcirco ego Richeldis et filius meus Willelmus donamus de hereditate nostra aliquid pro redemptione
l.9 animarum nostrarum vel parentum nostrorum sancto Victori monasterii Massiliensis. Sunt autem ipse res in comitatu Gaballi-
l.10-tano seu et Uzetico. In comitatu Gabillatanense, in vicaria Tarnisca, in villa quȩ nominatur Casagnatis, donamus ibi
l.11 ecclesiam quȩ est edificata vel consecrata in honore sancti Petri apostoli cum suo presbiteratu, quantum ad ipsam ȩcclesiam pertinet et pertinere videtur. Et in
l.12 villa Boioseto donamus quantum nobis in partem advenit vel advenire debet, totum ab integro. Et in comitatu Uzetico in vicaria
l.13 Rossonerigo, in villa Carraria, in ipsa villa vel ejus terminio donamus jamdicto Sancto Victori et habitatoribus ejusdem loci presentibus et futuris quantum nobis
l.14 in partem advenit vel advenire debet. Sane si nos aut ullus homo aut ulla persona obposita contra donacionem istam ullo tempore ad irrumpendum venerit
l.15 non vendicet quod voluit, set componat in vinculo ipsas res duplas melioratas et in antea donacio ista firma et stabilis permaneat. Facta donacio
l.16 ista mense novembri anno ab incarnacione Domini MLI indictione IIII, epacta VI. Signum Richeldis et Willelmi qui donacionem istam scribi et firmari roga-
l.17-verit et manus illorum firmaverunt. Iterum sicut jamdictum est si est homo qui donacionem istam irrumpere voluerit, sit excommunicatus a Deo Patre et Filio et Spiritu Sancto et
l.18 a Sancta Maria matre Dei nostri Jhesu Christi et a novem ordinibus angelorum et a XII apostolis et a XII prophetis et a CXLIIII milibus martirum et ab omnibus
l.19 sanctis Dei et a Sancto Victore cum sociis suis. Sit ȩtiam excommunicatus sicut fuit Datan et Abiron quos terra absorbuit hic et in perpetuum et in
l.20 futuro seculo. Amen. Amen. Fiat. Fiat. Fiat.
Bibliographie
AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 35.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4070 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4070»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4070/. Date de mise à jour : 29/03/12.