Lille, AD Nord, 4 G 106 n° 1457
Numéro406
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date1089(fiabilité :étude diplomatique)
LieuCambrai(lat :Cameraci)
DiocèseCambrai
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditioncopie figurée
Hauteur à gauche413 mm
Hauteur à droite424 mm
Largeur en haut371 mm
Largeur en bas367 mm
AuteurGérard II, évêque de CAMBRAI
BénéficiaireChapitre cathédral de CAMBRAI
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 cȩlorum gloriam appetere remigio caritatis. Sciant presentes, et his qui nascentur studeant enarrare, quomodo ego pro salute animȩ meȩ
l.3 et predecessorum meorum trado ad usus fratrum sanctȩ Cameracensis ȩcclesiȩ matris nostrȩ, alodium de Lietscinis et de Wilrehem cum moneta, cum theloneo et
l.4 matera et districto, cum molendinis, cum terris cultis et incultis, silvis, pratis, cum servis etiam et ancillis, alodium quoque apud Odengienh quod ibi habeo,
l.5 libera ab omni advocatione, et cȩtera quȩ mihi in Braibant hereditario jure succedunt. Unde in anniversario meo fratres cibentur, et residua in usibus
l.6 eorumdem dispendantur. Census quoque servorum et ancillarum, duo scilicet denarii a viro, unus a femina, in nativitate sanctȩ Mariȩ annuatim
l.7 solvantur, et in lege qua cȩteri sunt de elemosina teneantur, et anniversarius patris mei, matris meȩ, fratrisque mei celebretur. Dono etiam domini Masce-
l.8-lini ejusdem ȩcclesiȩ prepositi et archidiaconi petitione, altare de Calderico eidem matri nostrȩ ȩcclesiȩ, liberum ab omni persona, sed annuatim persolvat,
l.9 quȩ cȩterȩ ejusdem archidiaconatus capitales ȩcclesiȩ, tali tamen conditione, ut ter in anno fratres ipsi in refectorio conveniant, quinta scilicet feria
l.10 absolutionis, et in festivitate sancti Gaugerici quȩ est in augusto, et in sui obitus anniversario. Dat etiam ipse idem Mascelinus eidem ȩcclesiȩ alodium
l.11 quod apud Maionis Waldum habet, servos etiam et ancillas, concedentibus et assentientibus fratribus suis Waltero et Tietwino, sicut jure possidet
l.12 hereditario, servi tamen et ancillȩ, sub lege sint elemosinȩ. Gerardus quoque Cordella alodium suum quod apud eundem Maionis Waldum et circa
l.13 teneram jure hereditario possidet eidem confert ȩcclesiȩ. Horum igitur petitione, canonica fretus auctoritate, tam mea prescripta quam sua
l.14 huic confirmo ȩcclesiȩ carta et anathemate. Ut autem ratum et inconvulsum hoc maneat, corroboro sigilli mei impressione, et subtersignatorum
l.15 attestatione. S. mei ipsius Gerardi episcopi. S. ejusdem Masceli prepositi et archidiaconi. S. Desiderii archidiaconi. S. Gerardi archidiaconi. S. Frederici archidiaconi.
l.16 S. Alardi prepositi et archidiaconi. S. Ansfridi archidiaconi. Hugonis decani. Werinboldi scolastici. Guodonis cantoris. S. casatorum: Anselli de Ribodimonte, Ful-
l.17-chonis vicedomini, Walteri tonitrui, Amulrici, Luvilfi, Walteri Wenchelonis, Walteri Coleti.
l.18 Actum Cameraci, anno ab Incarnatione Domini MmoLXXXmoVIIIIno presulatus mei XIIIImo, indictione XIIma.
l.19 [sceau].
Notes
Bibliographie
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 128.
VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 24, n° 25.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°406 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°406»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte406/. Date de mise à jour : 29/03/12.