Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 25 n° 112
Numéro4050
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/1048(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche237 mm
Largeur en bas510 mm
AuteurPons et Galdemarus son frère
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Quo auctoritate secuti ego Poncius et frater meus Galdemarus donamus Deo omnipotenti et sancti Petri apostoli urbis Rome aliquid juris nostri, ut pius Dominus, per intercessionem sancti Petri et sanctorum omnium reliquorum, largire dignetur nobis veniam peccatorum. Sunt ipse res
l.3 in comitatu Vendascensi, videlicet ecclesiam Sancti R[oman]i et Sancti Johannis, cum ipsa oblacione et cimiterio et decimo, que ad ean[dem ȩcclesiam] pertinere videtur, et cum ipsa terra, in quo sita esse ȩcclesia ipsa videtur, et orto et arboribus pomiferis et infructuosis,
l.4 et ibidem aderente quinque modiatas de terra arabile, et justa ipsa eclesia quatuor modiatas de vineas cultas et dimidia, et, in alio loco qui dicitur Boregolas, duas modiatas de planterio. At vero, postquam donum istud fuit factum, reverentissimus abbas
l.5 Ysarnus cenobii Sancti Victoris rogavit sibi donari [et] monasterio suo eclesiam jam nominatam cum sibi omnia pertinencia; cujus peticionibus annuentes, Poncius et Galdemarus kartam se facere et firmare dixerunt; et antequam fieret, abbas et Galdemarus
l.6 diem clauserunt extremum. Successit vero in [monasteri]o Sancti Victoris abba Petrus, qui, consilio fratrum fretus, ad eundem [Ponci]um, qui fratri superstes relictus erat, adiens, eclesiam Sancti Romani requisivit cum supra omnia scripta. Cujus peticionibus
l.7 idem Poncius annuit, et sicut abbas et monachi optaverant fecit, tali tenore, ut in tribus annis duas libras caere fid[elite]r in censum Romane eclesiȩ deservir[e]nt; dans eis potestate[m ced]endi, vindendi, dandi vel commutandi,
l.8 seu quolibet aliud faciendi, ad opus jam n[ominatorum] sanctorum, vel fratrum Deo ser[vi]encium in cenobio Sancti Victo[ris].
l.9 Sane si quis, ego aut alius qualiscumque homo, qui hoc donum quolibet modo nisus fuerit rumpere, sibi [non vin]dicet q[uod injust]e querit, sed in vinculo cui litem intulerit sciat se libram auri multandum, et nisi resipuerit a sanctis quibus donum
l.10 hoc confertur exterminandum, et Juda, Dathan, Abiron vel reliquis inimicis Christi in inferno precipitandum.
l.11 Facta karta ista in mense aprilis, anno dominicȩ incarnacionis millesimo XLVIII, indiccione III. Signum Poncii et uxori suȩ Altrudi, qui hoc donum fecerunt et testes firmare rogaverunt; manus illorum fir[maverunt].
l.12 Signum Poncii filii Galdemari et Constanciȩ [matri]s ejus fir[mant]. Poncius filius Poncii fir[mat]. Isnardus fir[mat]. Galdemarus fir[mat. Willelmus] fir[mat], et cuncte illius Poncii filiae firmaverunt. Faraldus fir[mat]. Aldebertus fir[mat]. Item Aldebertus frater Poncii fir[mat]. Borrianus fir[mat]. Christophorus fir[mat]. Stephanus fir[mat].
l.13 Willelmus fir[mat]. Rostagnus fir[mat]. Aeldebertus [firmat]. Poncius presbiter fir[mat]. Bermundus presbiter fir[mat]. Poncius Tetbertus testis. [Aicardus] testis. Udolenus testis. Amelvinus testis. Michael testis.
l.14 Poncius, imperitissimus omnium monachorum Sancti Andreȩ, rogitus scripsit.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 445-446, n° 441.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4050 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4050»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4050/. Date de mise à jour : 29/03/12.