Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 12 n° 47
Numéro4009
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date03/07/1040(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
Diocèse?
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche464 mm
Hauteur à droite463 mm
Largeur en haut257 mm
Largeur en bas228 mm
AuteurRaimbaud de Reillane, archevêque d'ARLES
Bénéficiaireéglise de SAINT-MAURICE de ?
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 [cui cuncta creatur]a jure est deservire adque ut adjutore, necesse est veni[re]
l.3 quos ordine sustentat positionis mirȩ omnes a quo est nefas velle retro redire,
l.4 quo sine nichil constat vel ad modicum posse quem vivere est, quemquam vel in aliquo
l.5 nosse, omnia sunt reddenda quȩ sunt bona credenda, quiquȩ versat et or-
l.6-bis dedit condita nobis. Sed mirabile habendum et habitum mirandum
l.7 [cu]m visere dignatur, quod a terrenis datur, in quo divinitatis atque jocundi-
l.8-[tatis] habitat magnitudo et omnis plenitudo. Apostolus hoc dixit et dictum
l.9 [ipse scri]psit quod est per Christum gratia a Deo nobis dedita, ad sibi serviendum
l.10 [atque obediendum, non fic]ta caritate sed cordis bonitate, et vitȩ pu-
l.11-[ritate. Quod dedit nobis gr]atis, hic in suis mandatis ex [omn]ibus creatis
l.12 [jubet inferre gratis ex qu]ibus abundamus, ut sibi offeramus. Tunc ipsi
l.13 [damus] munus cum pauper capit unus, qui spiritu est pauper, hoc excepto non
l.14 [alter]. De nostris quȩ habemus ecclesiis donemus, quasdum istic manemus
l.15 velut matres tenemus; ex tributis dotemus et Deo serviemus. Christus est nobis
l.16 pater, sed ipse fatur frater, et ecclesia mater. Nam ipse donat primus: datis cur
l.17 non servimus? Qua dabimus mensura hȩc per secla futura, sine fine man-
l.18-[su]ra, sic erit adventura ut hac remetiatur quod ad prȩsens donatur.
l.19 Non longius trahamus, quod in mente portamus. Est justum ut cedamus
l.20 [qui]bus hic victitamus et paginis scribamus, quod durandum optamus,
l.21 ne deleat surreptor, malivolus assertor et sibimet deceptor. Igitur ego
l.22 Rahimbaldus, cupiens esse particeps bonitatis Dei creatoris mei, et misericordiȩ
l.23 bonum operantibus ab initio debitȩ, perpendi quod ferrem aliquid donum ad Domini do-
l.24-mum. Dono aliquid alodis mei qui michi ex projenie parentum meorum obve-
l.25-nit omnipotenti Deo, et ecclesiȩ sancti Mauricii, Christi martiris, pro redemptione et requie ani-
l.26-marum mei et meorum genitorum. Et est ipse alodis in comitatu Aquensi in territori Mon-
l.27-[tis Ju]stini, hoc est pecia de terra culta, quȩ est inter consortes, ex uno latere, via antiqua;
l.28 [ex alio late]re vinea Rahimberti; ex alio latere terra quam Bonifacius dedit ipsi ecclesiȩ,
l.29 [ex alio fronte] Pontii Milonis. In alio loco, dono vineam quȩ est inter consortes, ex una
l.30 parte vinea Giboini, ex alia ecclesia sancti Mauricii, ex alio vinea Raimundi, ex alio,
l.31 ego ipse donator. In alio loco, terram quȩ est inter consortes, ex una parte, terra Andreae,
l.32 ex alia, terra Azoni et Leuterici; ex alia, terra Ermenaldi, ex alio, ego ipse donator.
l.33 [Si quis] autem umquam hoc donum evellere voluerit, non queat, set victus duplo componat
l.34 [et insuper] Dei Patris et Filii ejus et Spiritus Sancti et Sanctȩ Mariȩ et sancti Mauricii et omnium sanctorum accipi-
l.35-[at] maledictionem, abhominationem, excommunicationem et infernalem cruciationem
l.36 cum Juda desperato poenam, et cum omnibus perditis hic et in ȩternum et in futurum seculum, amen. Fiat.
l.37 Acta donatio hȩc V NONAS JULII, regnante Domino nostro in secula. Signum Rahymbaldus qui
l.38 hanc donationem scribi fecit et testibus firmam manu sua roboravit. Boso firmavit.
l.39 [Bonifacius] firmavit. Pontius Milo firmavit. Aldoardus firmavit. Pontius Grimaldus firmavit.
l.40 [Upaldus] firmavit. [Auteri]cus firmavit. Bonifacius firmavit. Isnardus firmavit.
l.41 RODULFUS SACER SCRIPSIT.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 411-413, n° 407.
POLY (Jean-Pierre), La Provence et la société féodale (879-1166). Contribution à l'étude des structures féodales dans le Midi, Paris, 1976, p. 183, note 71 (indication).
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°4009 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4009»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4009/. Date de mise à jour : 29/03/12.