Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 10 n° 39
Numéro4001
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1024(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche135 mm
Largeur en bas470 mm
AuteurGuillaume Taillefer III, comte de TOULOUSE, et Emma son épouse
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Texte
l.2 [sceler]um nostrorum valde formidantes, necnon discussionem at [...]ementiam superni judicis valde pertimescentes qua in judicio veniens, impios a sanctorum collegio [...]cernens, reprobaturus erit dicens : Discedite a me maledicti-
l.3-[on]em ȩternum qui paratus est diabolo et angelis ejus, quia esurivi et non dedistis mihi manducare, sitivi et non dedistis mihi bibere, et reliqua quȩ ins[...secu...] contra audivimus quia isde pius et benign[us]
l.4 dominus noster Jhesu Christus ad hȩc et cetera mala omnia [...]anda et fugienda peccatoribus misericorditer consilium prerogaverit. Alio in loco dicens : Date elemosinam [et ecce] omnia munda sunt vobis. Illud etiam testimonium
l.5 [...]pturȩ dicentis : Memorantes, quia sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Hȩc et multa alia considerantes, pro remedio animarum nostrarum filiorum filiarum ac parentum
l.6 [nostro]rum, facimus hanc donationem omnipotenti Domino et sancto Victori suo martyri ejusque monasterio, et abbatibus ac monachis ibidem servientibus, de uno manso, qui est in comitatu Si[sterico],
l.7 [in v]illa quam vocant Manoasca, q[uem excolit h]omo nomine Gracianus. Ipsum mansum, ab integro, [cum] campis cultis et [incultis, cum vineis, ortis, pratis vel] omnia quicquid ad ipsum mansum pertine[t,
l.8 to]tum donamus omnipotenti Deo et sancto Victori. Sane si quis, nos aut ullus de successoribus nostris, vel ulla opposita persona, qui contra donationem istam ire, agere vel inquietare voluerit, non valea[t
l.9 vin]dicare quod repetit, sed componat in vinculo auri libras IIII, et in antea donatio ista firma et stabilis permaneat omni tempore. Facta donatio ista anno incarnationis Domini millesimo [XXIIII,
l.10 [in]dicione VII, regnante Rodulfo rege. Signum ego Vilelmus commes, et uxor mea Ema, qui hanc cartam fieri jussimus et testibus firmare rogavimus, manus nostra fir[mat].
l.11 [...] quoque Gracianus dono corpus et animam eam cum ipsa [...] parte quam habeo in molendino quem [...]ant de Corbeir domino Deo et sanctȩ Mariȩ et sancte Victori. H[...
l.12...]ntibus in tali conveniencia ut quandiu vixerit filii mei, Poncius et Lanfredus teneant ipsum molendinum per sanctum Victorem et sint fideles ejus et post mortem eorum remaneat sancto Victori sive ulla contrarietatem [...
l.13...]tes Massiliȩ cum uxoribus nostris [...] et Odila hoc ipsum quod homo jamdictus Gracianus donavit sancto Victori quod per nos tenebat similiter [...].
l.14 [...]stagnus scripsit.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 644-645, n° 652.
POLY (Jean-Pierre), Catalogue des actes des comtes de Provence, 942-1166, annexe de thèse soutenue à l'Université de Paris II – Assas, s.d. , p. 48, n° 92.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4001 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4001»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4001/. Date de mise à jour : 29/03/12.