Lille, AD Nord, 1 G 109 n° 282
Numéro400
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date23/05/1081(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseCambrai
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué et sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche690 mm
Hauteur à droite750 mm
Largeur en haut520 mm
Largeur en bas541 mm
AuteurGérard II, évêque de CAMBRAI
BénéficiaireChapitre de SAINT-AME de DOUAI
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 quandoque futurȩ inesse voluit, ut, sicut angelorum alii ad se invicem servientes et alternatim imperitantes, ad [formatorem suum, id est Deum] tenderent, ita terrestris habitaculi ȩcclesiasticȩ personȩ discretis officiis aliȩ ju-
l.3-bentes atque aliȩ invicem multiformiter servientes, Christum reformatorem suum, totius [videlicet ecclesie] caput, super omnia glorificarent. Unde antecessores nostri supradictam similitudinem exequuti, in sancti quoque Amati ecclesia
l.4 diversa dominia, et diversa officia secreverunt, prepositum scilicet et thesaurarium. Prepositi [autem diversitates officiorum sunt he]. Maceriam monasterii si cadat omnino restituere debet, cooperire et, si necesse fuerit,
l.5 recooperire. Celatum vero et vitrarias et cappas, et crucem, et candelabra, et infulas [et alia ornamenta, atque etiam omnia que choro et ecclesie] necessaria sunt, pro posse suo facere et reficere.
l.6 Thesaurarii vero officia sunt hec. In ecclesia luminaria prebere debet, et hoc ita ut nec in die nec in nocte luminaria omnino extinguantur vel deficiant. In sex autem festivitatibus quadraginta cereos in unaquaque lumi-
l.7-nari prebere debet. In septima vero festivitate, scilicet sancti Amati quȩ est in octobri, sexaginta, quorum viginti quatuor unusquisque quatuor marcarum ponderis sit, et unusquisque reliquorum unius marcȩ.
l.8 Sex vero festivitates in quibus XL cerei ministrantur sunt hȩ: festivitas natalis Domini, Epyphaniȩ, Paschȩ, sancti Mauronti, Penthecostes, omnium sanctorum. [In his I cereum semper ante] sanctum, IIIIor vero circa, dum cantatur.
l.9 Thesaurum ȩcclesiȩ totum servare debet; pallia et manutergia, cortinas, albas, dalmaticas, infulas, tapeta et alia ornamenta servare, lavarique et consui, reficique si opus est facere. Cordas thimpanarum
l.10 ligare et monasterium protendere, et ferreis ligaminibus thimpanas si solute fuerint ligare debet. Thus vero omni die ad principalem missam, in sollempnitatibus autem ad matutinas et ad vesperas, tribuere debet.
l.11 In festivitatibus vero omnibus duarum timpanarum, tres cereos post altare et septem ante mittere [debet], et unum in medio chori. In omnibus dominicis diebus vel omnibus novem lectionum festivitatibus, unum post altare et tres
l.12 ante ponere debet, et quandocumque necesse fuerit ad legendum vel ad cantandum candelam prebere. In omni die duos cereos, unum ad dexteram et alterum ad sinistram altaris in initio missȩ accensos ordinare debet.
l.13 In supradictis autem septem festivitatibus, debet ipse idem altare parare, et in medio chori cereum positum post vitatorium accendere, et in Pascha novum igniculum usque ad cereum ferre, et hech cerȩ in cereo sancti Paschȩ
l.14 non ardens, candela desuper ardente dare. In festivitate sanctȩ Mariȩ candelarum omnibus canonicis pulchras candelas ad honorem festi tribuere, et eam solam quam sacerdos in manu tenuerit, dum missam
l.15 dum celebraverit, majorem facere, post missam omnibus canonicis dispertiendam. In quinque vero festivitatibus, scilicet Natalis Domini, sanctȩ Mariȩ candelarum, primi dominici quadragesimȩ, sancti Amati in octobri, omnium
l.16 sanctorum, unicuique canonicorum unam candelam dare, custodem ȩcclesiȩ et mareglarium qui ei et ȩcclesiȩ honorifice serviat statuere, atque omni die, ad missam et ad quamcumque horam dum cantatur, accensam ante sanctum Amatum in
l.17 cripta candelam ponere debet, et superius ante altare similiter, ad quamcumque horam dum cantatur, unam candelam super candelabrum accensam ponere. In dedicatione ȩcclesiȩ, ad unamquamque columnam templi candelam accensam
l.18 ad vesperas et matutinas mittere debet, et in criptȩ dedicatione similiter viginti et quatuor cereos ad tenebras prebere; in Pascha, ad sepulchrum quatuor cereos, in officio cantore incipiente Accendite accendendos,
l.19 et quamdiu officium celebratur in ecclesia, quoad tamen sepulchrum steterit cerei semper ardeant; dum vero non celebratur [officium], uno tantum ardente, cerei extinguantur. Quod autem superius diximus, scilicet in festivitatibus duarum tympanarum
l.20 tres retro et septem ante, et in omnibus dominicis diebus et in omnibus novem lectionum festivitatibus unum [retro et] tres cereos ante altare accensos ponere debere, ita intelligendum est ad vesperas et ma-
l.21-tutinas. Panem et vinum officio ȩcclesiȩ prebere debet, et sextarium vini ad lavandum altare et ad incipiendam antifonam que est O quatuor sextaria vini, et custos sibi suppositus ad suam incipiendam totidem. Cereos
l.22 vero quos, ad vesperas et matutinas et principalem missam, pueri sive alii albis induti ante sacerdotem [ad altaria] thure adolenda portant, prebere debet, et ad obsequia mortuorum canonicorum peragenda, ad
l.23 missam et post missam usque dum tumulentur, cereum unum unicuique canonico ministrare. Custos autem suppositus sibi honorabilis habitu quemadmodum canonicus in ȩcclesia erit, atque triginta solidos in feodum a thesaurario
l.24 habebit, nec ab eodem thesaurario nisi communi capitulo judicabitur. In introitu servandi thesauri [pastum canonicis] in refectorio persolvere debet, unde nichil foras portabitur quod sit secundum usum pastus prebendarum.
l.25 Sacrarium debet facere theaurarius et ad extremam lectionem reliquias candelȩ clerico qui eam [legerit semper tribuere]. Estivis festivitatibus, scilicet Paschȩ, et sancti Maurunti, et Penthecostes, et dedicationis ȩcclesiȩ, et
l.26 sancti Amati in septembri, juncum in choro, et circa altare, in illa vero que est in octobri, per totam ecclesiam; hyemalibus autem festivitatibus, omnium videlicet sanctorum et Natalis Domini, et in introitu quadragesimȩ, fȩnum in
l.27 choro. Hȩc igitur officia et has consuetudines, quas superius diximus thesaurarius sancti Amati ȩcclesiȩ ex debito persolvat; nichil vero supra debet nisi spontanee devoverit. Et ne in futuro inter thesaurarium et prepositum, de
l.28 debitis consuetudinibus lis aut altercatio oriatur, sua unicuique officia consuetudineve scriptis separatȩ sunt, precipientibus videlicet Raimaro preposito, et comite Rotberto, Vualteri castellani et omni canonicorum
l.29 communi consilio. De supradictis autem luminaribus nec prepositus nec canonici sive separatim sive communiter possunt quicquam thesaurario indulgere, nisi forte terra fame aut guerra devastata, communi consilio
l.30 eorum quoad terra rehabundaverit, mediocriter alleviare. Si autem dum commode luminaria preberi poterunt, indulgere ei conentur, inimicȩ crudelitatis gladio anathematizentur. Et si quid in officio sibi commisso thesau-
l.31-rarius deliquerit, vel negligenter egerit, et de supradictis luminaribus sanctus, seu canonicalis societas aliquid amiserit, in communi capitulo a canonicis inplacitatus restituet, aut societatem fratrum perdet, donec emendaverit, quod
l.32 per negligentiam intermiserit. Ad hoc ergo ministerium regendum aliquis ejusdem ȩcclesiȩ canonicus, nullius tamen prelationis ipsius ȩcclesiȩ cura impeditus, communi dispositione prepositi scilicet et reliquorum canonicorum idoneus
l.33 honestusque eligantur, cujus electionis si dissensio fuerit inter eos, majori parti concedatur. Talis autem electus thesaurarius sacramentum de sanctuario et ornamentis ȩcclesiȩ servandis preposito et aliis canonicis debet
l.34 facere, videlicet non perdendi per se valens quinque solidos. Et si quid de thesauro sibi commisso communi consilio canonicorum pro necessitate ȩcclesiȩ pigneraverit, quoadusque illud vademonium redemptum fuerit, nullum accommoda-
l.35-bit aliud. Quod si ultra modum distulerint redimere et querimonia coram preposito vel coram capitulo facta, iterum iterumque distulerint, thesaurarius cuncta quȩ in ecclesiȩ servitio debentur quoad vademonium
l.36 rehabeat, pro velle suo retinebit, nec ullo modo ab eis de hoc judicari usquedum reddatur poterit. Hoc autem officio ad serviendum tantum sancte taliter ordinato, atque ab aliis ȩcclesiȩ officiis penitus separato, si prepositus vel aliquis
l.37 canonicorum seu quecumque persona de potestate aut feodo thesaurarii aliquid dempserit, et proprietati suȩ seu aliorum fratrum communioni addiderit, et a fratribus ejusdem ȩcclesiȩ anathematizetur, et donec usque ad satisfactionem reddat
l.38 quod injuste rapuerit, si incola fuerit, eadem ȩcclesia divino officio privetur; sin autem divinum officium [in ea] celebretur et ille qui rem [thesaurarie] subtraxerit cotidie in eadem ȩcclesia, quoadusque cuncta restituerit, excommunicetur.
l.39 Hȩc sunt igitur beneficia thesaurariȩ feodo attributa: principale altare sancti Amati et omnia que offeruntur ad illud, sive ad omnia cȩtera altaria, his tamen exceptis, pane, carne, caseo, potu, et lana et lino non operatis.
l.40 Oblatio vero que manui sacerdotis offertur, dum missa celebratur, exceptis candelis et cȩra, canonicorum est. Et si canonicis in Epyphania presepe facere placuerit, thesaurarius eis prohibere non poterit, immo ornamenta quȩ huic
l.41 rei faciundȩ necessaria erunt accommodabit. Sciendum quoque est quod omnia que ibi offeruntur, excepta cȩra et candelis, canonicorum sunt. Quȩ videlicet cȩra et candelȩ ubicumque sancto oblatȩ sint sive intra ȩcclesiam sive foris, thesaurarii sunt
l.42 ad luminaria sancto facienda. Tapeta vero et cortinȩ et manutergia et albe et pallia et omnia his similia que sancto ubicumque offeruntur, in custodia thesaurarii ad serviendum Deo in ȩcclesia et sancto remanere debent. Si pro mortuis tym-
l.43-panȩ pulsandȩ sunt prima die in manu thesaurarii est. Ceteris vero diebus preter primam diem, in manu canonicorum est. Crucem vero et pallia mortuis superponenda prestare, thesaurarii est. Reliquias super quas juratur prestare similiter ejusdem est.
l.44 Bestiȩ vivȩ et servi principali altari traditi, canonicorum sunt. Servi autem altari ut ita dicam cervicali traditi atque sancto quoquomodo addicti omnes thesaurarii sunt. Gualterus Duacensis castellanus ditavit thesaurariam
l.45 supradictam ex subscriptis beneficiis. In Duaco juxta Vineam sex hospitibus liberis, et in burgo I nec tamen libero. In territorio Duacensi in villa quȩ dicitur Berberies, dimietate molendini. In villa quȩ Comitatus
l.46 dicitur quarta parte villȩ in hospitibus, terris, molendinis, pratis, silvis, aquis cum appenditiis, libera; et in Alceel, VIII hospitibus et dimidio et octava parte territorii villȩ et silvarum. In Huuling, medietate alodii
l.47 Hugonis castellani, et Adeline uxoris ejus, cum appenditiis. Et Fresvilers, medietate cum appenditiis. In Albiniacensi territorio, medietate villȩ, id est Maisnil, in hospitibus, terra, silva, libere. In Cameracensi apud Fins,
l.48 medietate alodii Gualteri Cameracensis et Adeline filiȩ ejus. In Bergensi territorio, juxta [Grimevelt], terra dimidiȩ berquarie [et eo] plus Et juxta Duacum, in villa que dicitur Flers, et in villa quȩ dicitur Hasperach,
l.49 alodio quod dedit Ivo Gualtero castellano in terra, in pratis, in mares et in silva.
l.50 His beneficiis et alodiis ad luminaria sancto ministranda Gualterus castellanus, ecclesiasticȩ dignitatis sublimator egregius, ecclesiam Sancti Amati obnixe decoravit, et ab omnibus incursationibus raptorum quoad
l.51 vixit eandem ȩcclesiam pro posse suo defendit. Igitur karissimi fratres et domini, vobis inquam canonicis, si aliquis miles, sive quilibet laicus, secularibus negotiis irretitus, taliter ut dictum est honorare decreverit
l.52 ȩcclesiam, vos qui ad hoc electi estis, quanto impensius condecet venerari, ergo a lupis rapacibus temporalia bona glutire volentibus vos et fideles ȩcclesiȩ pro posse defendere curetis, quatinus cum beato
l.53 Amato in cȩlis perhenniter gaudeatis, ne videlicet, si in hoc negligentes fueritis, et hic temporaliter excommunicemini, et postmodum sempiterno anathemate a consortio sanctorum separemini.
l.54 Hȩc beneficia sunt tradita sancto Amato, et confirmata temporibus videlicet septimi Gregorii pape, Manasse Remorum archiepiscopi, Gerardi Cameracensis episcopi jam electi, regnante vero Philippo rege, et comite
l.55 Rotberto concedente, qui tunc Flandriȩ preerat, tempore quoque Gualteri supradicti, Raimari ejusdem ȩcclesiȩ prepositi, Geroldi cantoris, Rozelini decani, Bertuini thesaurarii; viventibus canonicis Rodulfo,
l.56 Gualberto, Gualtero, Canino, Herberto, Gerardo, Durando, Gozuino, Hugone, Goismaro, Azone, Herimanno custode, Haverto, Guiberto, Fulberto, [Ingelrando, Heriberto], Hazone scolastico.
l.57 Hȩc supradicto tempore facta sunt. Postmodum vero ego secundus Gerardus Cameracensis ȩcclesie gratia Dei episcopus, propria manu confirmavi, et quicumque datorum vel etiam dandorum aliquid subtraxerit,
l.58 tamdiu excommunicationi subjaceat, donec ad satisfactionem veniat. Huic autem confirmationi affuerunt testes subscripti. Signum Mazelini archidiaconi. Signum Gerardi archidiaconi. Signum Guidrici archidiaconi. Signum Cristiani
l.59 prepositi. Signum Adelardi capellani, Goiffridi, Heroardi, Lantuini, Oilbaldi. Signum Gualteri castellani. Actum est hoc in die Pentecostes anno ab incarnatione Domini nostri millesimo octogesimo primo,
l.60 indictione quarta, epacta VIIma, concurrente IIIIto, presidente Romanȩ sedi VII Gregorio papa, Manasse Remorum archiepiscopo, regnante Philippo rege Francorum, et Rotberto comite Flandrensium.
l.61 GERARDUS EPISCOPUS [monogramme] [sceau]. Sigillum sancti episcopi AMATI [croix] [sceau].
Notes
Bibliographie
DUVIVIER (Ch.), Actes et documents anciens intéressant la Belgique, Bruxelles, 1898, p. 193-200.
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 115-118.
VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 22, n° 8.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°400 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°400»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte400/. Date de mise à jour : 29/03/12.