Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 10 n° 37
Numéro3999
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1025(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche190 mm
Largeur en bas355 mm
AuteurEtienne Peregrin, Dalmace, prêtre de X - MONTENIACO - RIEZ, et Almerad
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Christo. Idcirco ejusdem ȩcclesiȩ corporis membra, Stephanus presbiter, cognomine Peregrinus, et Dalmatius, de castro quod vocatur Monteniacus, ad dicanda[m ȩcclesiȩ],
l.3 cujus corporis membra sunt, domum, dotalitium aliquod devota offerunt mente, pro redemptione animarum suarum parentumque suorum. Primus siquidem in co[mi]-
l.4-tatu Regensi, in territorio castri quod vocatur Romulas, in loco qui vocatur Sibiliana, unam modiatam de terra culta, alius vero in eodem comitatu, [in loco]
l.5 qui vocatur Genisten, unam semodiatam de vinea. Hec omnia ego Stephanus et ego Dalmatius donamus omnipotenti Deo et sancto Victori, ad inluminandum al[tare]
l.6 sancti Juliani martyris, jure perpetuo. Si quis autem hoc sponsalitium sive dotalitium sanctȩ ȩcclesiȩ nisus fuerit contraire aut minuere non valeat, set comp[onat]
l.7 in vinculo auri optimi libram unam, et insuper hoc dotalitium stabile firmumque permaneat jure perpetuo. Nos donatores manu propria firmamus, et testes
l.8 firmare rogavimus. Umbertus fir[mavit]. Vincentius fir[mavit]. Isnardus fir[mavit]. Gentius fir[mavit].
l.9 Ut unusquisque presulum de una qualicumque voluerit episcopii sui parrochia construendi monasterium, licentiam habeat, sanctȩ sinodi Nicenȩ trece[n]-
l.10-torum episcoporum traditione auctoritas sanctorum precepit canonum. Quocirca ego Almiradus sancte sedis presul Regensis, et fratres nostri canonici aliquid ex jure [epis]-
l.11-copii nostri pro redemptione animarum nostrarum presulumque omnium seu canonicorum antecessorum nostrorum successorumque cunctorum futurorum, offerimus atque cedimus omnipotenti Deo
l.12 et Sancto Victori martyris ac monachis ejus, tam presentibus quam et futuris, ut semper orent omnes omnipotentem Dominum pro salute nostra, et omnium supradictorum episcoporum, seu [canonicorum]
l.13 [id est] altare sancti Juliani martyris quod in eorum villa quam Laienas vocant situm est, quod que nostro subjacet episcopio ab omni censu episcopali liberum reddimus, [ita
l.14 ut] post hac nullus successorum nostrorum valeat vel presummat destruere, quod ad nobis bene vel religiose gestum est. Sane si quis hoc episcopale preceptum sive
l.15 helemosinarum donum contraire vel annullare temptaverit, nostrȩ subjaceat excomunicationi, et omnipotentis Dei maledictioni. Ego Almiradus episcopus,
l.16 et fratres nostri cononici, manibus nostris firmavimus, et testes firmare rogavimus. Umbertus canonicus fir[mavit]. Stephanus canonicus fir[mavit].
l.17 Vincentius fir[mavit]. Isnardus canonicus fir[mavit]. Dalmatius fir[mavit]. Gentius fir[mavit]. Pontius fir[mavit].
Notes
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 609-610, n° 614 et 615.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°3999 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3999»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3999/. Date de mise à jour : 29/03/12.