Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 10 n° 36
Numéro3998
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/02/1020(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseEmbrun
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche120 mm
Largeur en bas420 mm
AuteurRado, archevêque d'Embrun, archevêque d'EMBRUN, et Isoard vicomte [de Mison]
Bénéficiaireéglise de SAINTE-MARIE de CHORGES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 massum quod Benedictus Peladus excolit, et ego Ysoardus unam cabannariam quam Ric[he]rius excolit, cum omnibus abgecenciis, vel pertinenciis suis. Et est ipsa
l.3 terra sita in pago ȩbredunense, in castro que nuncupatur Caturicas. Concedimus in tali ratione talique vero tenore, ut hii qui ad ȩcclesiam istam
l.4 cotidie deservierint, et divinum offitium peragendi erunt, exinde potestatem habeant tenendi, atque possidendi, absque alicuis hominis interpellatione. Sane si quis
l.5 ego ipse aut ullus homo contra hanc cartam irȩ agere irrumpere, vel calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod reppetit, sed componat ei cui litem
l.6 intulerit, tantum, et alium tantum quantum ipsas res eo tempore melioratas valere potuerint, postea firma et stabilis permaneat cum stipulatione interposita,
l.7 firmitate quoque subnixa. Signum Rado archiepiscopus sive Ysoardus qui hanc cartam scri[bere] fecerunt et testes firmare rogaverunt. Signum [croix] Wilelmo teste.
l.8 Signum Ostorgio teste. Signum Wirardo teste. Signum Galterio teste. Signum Poncii testis. Signum Guilelmo filii Ysoardi et fratri sui Petri testes.
l.9 Facta carta ista pridie NONAS FEBRUARII, regnante Rodulfo rege in Galliis. Iterius [presbiter RO]GITUS SCRIPSI. Galmarius dedit ad ȩcclesia Sancta Maria pro redemp-
l.10-tione animȩ suȩ, decimum de maso quȩ ipse Galmarius excolit. Pontius testis. Arnaldus testis. Bernardus filius Godalbertus testis. Et si est homo quicumque tollere
l.11 voluerit, sit anathematizatus et excommunicatus.
Notes
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 529, n° 1057.
POLY (Jean-Pierre), La Provence, in ZIMMERMANN (Michel) (éd.), Les Marches méridionales du royaume aux alentours de l'an mil, Nancy, 1987, p. 193-254, p. 236-238, n° 13.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°3998 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3998»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3998/. Date de mise à jour : 29/03/12.