Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 9 n° 35

<< < / > >>

Numéro3997

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1019(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche160   mm

Largeur en bas530   mm

AuteurArchimbertus et Maiamburga spn épouse

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Archimbertus et Maiamburga, son épouse, donnent à Saint-Victor de Marseille l'église Saint-Jean située dans le territoire du château de Bouc, dans la vallée de Liège, avec les terres et les vignes qui l'entouraient.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] In nomine sanctȩ et individuȩ Trinitatis, Patris videlicet et Filii et Spiritus Sancti unius Dei omnipotentis nomine. Ego Archimbertus et uxor mea Maiamburga, cogitantes de salute animarum nostrarum, et de spe futurȩ
l.2 retributionis pro eo quod Dominus dicit in evangelio : "Facite vobis amicos de mamona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula". Et iterum : "Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis".
l.3 Et illud quod apostolus ait : "Cui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus et metet, et quecumque seminaverit homo hȩc et metet, providemus nobis in futurum, ut cum defecerimus
l.4 de hac vita retribuatur nobis merces ȩterna. Et ideo donamus atque offerimus eidem omnipotenti Deo sanctissimoque ejus martyri Victori et sociis ejus, aliquid de proprio jure hereditatis nostrȩ, quod est in comitatu Aquense
l.5 [in territorio quod] pertinet ad castrum nomine Boccum in valle quȩ dicitur Sileia ecclesiam sancti Johannis, cum terris et vineis quȩ in circuitu ejusdem ecclesiȩ sunt. Ab oriente usque in ipsam condaminam quam ego dono sancto Victori;
l.6 a meridie usque ad vineam Gualtadis et [Aicardi]; ab occidente usque ad rivum; a septentrione usque ad vineam de Gislardo. Et insuper dono ipsa villam quȩ est supra ecclesiam quam vocant Sileia; ab oriente
l.7 terminatur ipsa vallis, sicut aqua [v]ergit; a meridie usque ad montes majores; a septentrione usque a poioles quos vocant Guardias; ab occidente usque in vallato qui discurrit inter vineas de Poncione conilio usque in Balma.
l.8 Dono etiam mansum quem excoluit Durannus pater Poncii feiditi cum omnia que ad ipsum mansum pertinent, id est terris cultis et incultis, vineis, pratis, pascuis, garriciis. Dono etiam meum pratum quod est situm juxta ecclesiam
l.9 sanctȩ Mariȩ, in loco [que] dicitur Subtus Chera cum ipsa ecclesia sanctȩ Mariȩ quȩ ibi construitur. Isnardus nepus ejus firmavit.
l.10 Eademque racione ut servi Dei teneant et possideant et pro peccatis nostris parentumque et filiorum nostrorum intercessores existant. Nulliusque ordinis persona abstrahere presumat, eandem nostram donationem ab eadem congregatione.
l.11 Quod si presumpserit liberam heredes nostri habeant potestatem resumendi ac recuperandi, nempe si nos aut nostri heredes, aut aliqua persona contra hanc donationem insurgere temptaverit vindicare istud non valeat, sed cogatur
l.12 exsolvere auri optimi libras II et quod multo maius est, iram omnipotentis Dei, ac sanctorum ejus incurrat. Et denuo donatio ista firma et stabilis permaneat in perpetuum. Facta donatio hȩc anno incarnationis dominice millesimo XVIIII,
l.13 indicione III, regnante Rodulfo rege Alamannorum seu Provinciȩ. Ego Archimbertus et uxor mea Maiamburga manu propria firmavimus, et testibus firmare rogavimus. Eldebertus firmavit.
l.14 Fulco fir[mavit]. Poncius genereorum fir[mavit]. Balda uxor ejus fir[mavit]. Guilidrus fir[mavit]. Petrus Pulverna fir[mavit]. Antibolis fir[mavit]. Albarigus fir[mavit]. Gualtades fir[mavit]. Rostagnus de Pino fir[mavit]. Rostagnus filius Costantii fir[mavit]. Gaucelmus
l.15 Gotafredus fir[mavit]. Landrigus fir[mavit]. Antibolus dedit quartairatam vineȩ sancto Victori, quȩ sita est in valle Sileiȩ, haud procul ab ecclesia sancti Johannis. Habet ex orientali parte, rivum currentem; ex occidentali, terram Aicardi;
l.16 a meridie vineam Archimberti ; a septentrione vineam Gualtadis. Lambertus firm[avit]. Vilelmus filius Matilde firm[avit]. Rostagnus indigne vocitatus monachus scripsit, mandante domno abbate Vifreto.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 527-528, n° 1055.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3997 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3997»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3997/. Date de mise à jour : 29/03/12.