Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 7 n° 25bis

<< < / > >>

Numéro3987

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1007(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche250   mm

Largeur en bas415   mm

AuteurAtanulfus

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Athanulfus donne à Saint-Victor de Marseille le domaine Saint-Jean près de Salernes, dans le diocèse de Fréjus.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Anno incarnacionis dominice [millesimo VII], indicione V, facta est do[nat]io hȩc a viro illustrissimo, nomine Athan[u]lfo. Manifestum est et universis qui
l.2 eum noverunt liquet, quia idem, ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli Rome pergens, dum reverteretur eodem itinere obiit. Set priusquam ab hac
l.3 vita discederet, integro sensu ac plena [me]moria, omnia sua ordinans atque disponens, de salute animȩ suȩ sollicitus, interea quȩ bene ordinavit atque dis-
l.4-posuit, delegavit et precepit dare aliqua de suo omnipotenti Domino et sancto Victori, suo martyri, ejusque monasterio, apud Massiliam civitatem fundato, abbatibus
l.5 quoque ac monachis ibidem perpetim famulantibus: id est in pago Forojulense, intra terminos de castro quod vocant Sallerna, villare quod vocatur
l.6 Sancti Johannis, quantum ille ibi habebat et ad diem obitus sui tenebat, et in ecclesia sanctae Mariae, quȩ in eadem valle [quȩ] super adjacet fundata est, suam
l.7 porcionem. Quia idem vir, priusquam Roma pergeret, mittens fecit ad se venire abbatem ejusdem monasterii, Wifredum nomine, ac fratres, et comendans se
l.8 eorum oracionibus, dixit se velle eandem ecclesiam reedificare et sancti Victoris monasterio quantum ad se pertinebat dari;
l.9 propterea, et quia juxta est villare Sancti Johannis, quecumque habuit dedit, propter redemcionem animȩ suȩ, ut abbates ac monachi, tam presentes quam secuturi, si-
l.10-ne interpellacione alicujus hominis, teneant et possideant, et pro erepcione animȩ suȩ ac pro peccatis suis assidui apud Dominum intercessores existant.
l.11 Nunc igitur ego Belletrus, mater ejus, et [ego J]udeta, uxor ejus, ego Petrus filius et ego Jonam, et ego Isnardus, et ego Pandulfus, et ego Bonefacius, et ego Wifredus,
l.12 nos omnes qui sumus fratres et coheredes ejus, hanc donacionem et hanc elemosinam, quam propter remedium animȩ suȩ ille vivens instituit, nos omnes, post mor-
l.13-tem ejus, bono animo et bon[a volu]ntate ac propriis manibus fir[mam]us, ut cooperatores hujus boni operis ac mercedis existentes, e[jus]-
l.14-dem remuneracionis et ser[vorum Dei oracionibus participes esse mereamur. Amen]. Ergo si aliquando quod absit, aliquis nostrorum, vel a[...]
l.15 rogata potestas, sive alicujus ordi[...10...] tra[...10...]cionem [...] et irritam facere voluerit, vel quicumque ab eodem monasterio vel ab eisdem abbatibus
l.16 seu monachis hȩc auferre volue[...renonva...] et iram omnipotentis Dei et sanctorum ejus incurrat, et cum Juda traditore vel cum Datan et Abiron quos viven-
l.17-tes terra obsorbuit in inferno inferio[re ...] cogaturque [...]solvere [...o]btimi libras LXa et super ista omnia donatio hȩc inconvulsa firmaque ac
l.18 stabilis in cunctis generacionibus [...]. Facta [dona]cio hȩc tempore prescripto, reg[nante Ro]dulfo, rege Alamannorum sive Provinciȩ.
l.19 Athanulfus hanc donacionem dedit et [ore] proprio firmavit. Bernardus ex ore [ejus aud]ivit, et ab eo rogatus manu sua firmavit.
l.20 Belletrudis mater ejus firmavit. Jud[eta uxor ejus] firm[avit]. Petrus filius firm[avit]. Bonefacius [et uxor] ejus firm[averunt]. Jonam frater ejus firmavit. Isnardus [frater ejus] firmavit. Pandulfus frater ejus firm[avit].
l.21 Bonefacius frater ejus firmavit. Wifredus frater ejus firmavit. Arbertus firmavit. Aldebertus firmavit. Ingil[rann]us firmavit. Archimb[ertus firmavit].
l.22 Fulcerius de Pujeto firm[avit]. Ripertus [fi]rmavit. Teudinus firm[avit]. Manasses firm[avit].
l.23 Fulcoaldus sacer et monacus scripsi.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 490-491, n° 486.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3987 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3987»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3987/. Date de mise à jour : 29/03/12.