Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 7 n° 21

<< < / > >>

Numéro3982

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1005(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche236   mm

Largeur en bas502   mm

AuteurPons Ier, évêque  de  MARSEILLE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Procès-verbal de l'élection de Guifred, abbé de Saint-Victor, qui succède à Garnier, en présence des vicomtes de Marseille, de Pons Ier , évêque de Marseille, et de Garnier, abbé de Psalmodi, Archinric, abbé de Montmajour, et Patonus, abbé de Saint-Gervais[-lès-Fos].

Fac-similé

Texte

l.1 Norma divinȩ institucionis qua tocius regitur creature dispositio divina quadam et ineffabile ratione documentis multifarie ordinatis cum ȩque sit moderationis diversis tamen in creaturis summi diverso disponitur
l.2 creatoris moderamine. Cumque omnia creata pro creationis diversitate, voluntate atque providentia opificis gubernentur: tamen que ad sui cognitionem in duobus voluntatis et exhibitionem famulatus fieri visum est, quidam rationis ordo
l.3 preminet in angelica scilicet, quȩ ut majorum predicatorum documentis alias preminentia alia vero secundum officia a creatore sibi disposita principalibus obsecundantia et inhumana quȩ quamvis gravedine depressa terrena ponita semper
l.4 hereat creatori ut non necessitate deprimatur corporali, evangelica tamen et catholica doctrina specialibusque donis ditate mente Deo adherens et corporaliter deserviens vocatur ecclesia. Quȩ videlicet sancta ecclesia diversis ordinum gradibus
l.5 decorata prepollet in summis, vernat in mediocribus, floret in supermis. In quibus etiam diversitate non fidei sed vite. Cum sit unus grex et unus pastor, dominus Jhesus Christus, inveniuntur alii a vero pastore munere diciori precelsi pastores dicti
l.6 qui pro sibi subditis totius quo valent nisibus insudantes, virtutum eos nutrimentis fovendo ad vera pascua se postare gestiunt. Alii ab istorum longe vita distantes suppetio majorum ȩgentes propria non sufficientes, eorum virtute
l.7 freti atque eorum sequaces effecti cum ipsis ad gaudium quod verus pastor dominus Jhesus Christus promisit merentur introduci. E quibus pastorum nomine ditatis uni a summo pastore precipitur : Pasce oves meas . Cujus exemplo eruditus et precepto gestiens
l.8 obsecundari, cum ipsius juvamine, veri pastoris scilicet, ex monasterio Sancti Victoris honore dicatum pater adherat domnus Vuarnerius. Cujus petitione, domnus Poncius, gratia Dei Massiliensis ecclesiȩ episcopus, cum tocius ecclesiȩ sanctae
l.9 Mariȩ ordine canonicorum sub eo constitutorum, cum consensu etiam prefati Sancti Victoris cȩnobii monachorum, etiamque cum consilio domni scilicet abbatis Archinrici monasterii Montis Majoris atque domni
l.10 Patoni abbatis Sancti Gervasii, eligendo decrevit virum nomine Wifredoum a Deo bonis moribus dicatum. Quo loci sibi, ut creditur, a Deo commissi curam pervigil gerens sui mercedem laboris percipiens,
l.11 a vero pastore cum sibi subditis adscisci mereatur. Concedens ei in adjutorium regendi supradicti loci Sancti Victoris domnus Vuarnerius jamdictus fratres nomine Frambertus.
l.12 Anno ab incarnatione dominica millesimo V, inditione III, cum consensu omnium supradictorum domni scilicet Poncioni episcopi, et domni Vuarnerii abbatis Psalmodiensis, domnique Archin-
l.13-rici abbatis, ac domni Paconi eque abbatis, seu et domni Wilelmi vicecomitis, fratrisque ejus domni Folconi, omniumque supradictorum canonicorum ac monachorum. Regnante domino Jhesu Christo
l.14 qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia secula seculorum. Amen. [colonne1] Benedictus Castellanus. Andreas. Saturninus. Vuilielmus. Isarnus. Ugo Arduinus. Landricus. Laugerius. Alius Saturninus. Petrus. Archimbertus. Marinus. Vuarnerius. Bellaldus. Dominicus. Martinus. Arnaldus. Alius Arnaldus. Rotbertus. Hii omnes manu propria monachi ipsius firmaverunt loci. [colonne2] Vuitbertus. Deodatus. Massilius. Andreas. Poncius. Amelius. Cleophas. Suavis. Gelinus. Honoratus. [colonne3] Ugo. Vuichiramnus. Poncius. Dido. Dagubertus. Ingilradus. Poncius. [colonne4] Auriolus. Arlulfus. Radaldus. Boso. Iterius. Arkardus. Teutbaldus. Giraldus. [colonne5] Teutbertus. Vuichiramnus. [colonne6] STEPHANUS. FRANBERTUS. SALVATUS. VULFINUS. FOLCOALDUS. PONCIUS. Amalricus. firmaverunt. Gislabertus.
l.19 Hii omnes manu propria canonici seu et clerici et fideles laici firmaverunt.
l.21 Ego FRANBERTUS indignus monachus, rogante domno Warnerio abbate meo et Poncione episcopo et fratres ejus Vuilelmo et Folcone et Ademaro scripsi.

Notes

Citation: l. 7: Jo. 21, 17.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 526-527, n° 1054 (édition partielle).

AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, sans numéro.

MAGNANI SOARES-CHRISTEN (Eliana), Monastères et aristocratie en Provence, milieu Xe - début XIIe siècle, Munster, 1999 (Vita regularis, 10), p. 187-188 (commentaire).

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3982 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3982»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3982/. Date de mise à jour : 29/03/12.