Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 7 n° 20
Numéro3981
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date06/01/1005(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche255 mm
Largeur en bas480 mm
AuteurAbbaye
BénéficiaireAbbé Pontia
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 virtutum quarum gradibus subnixeae scandere mereantur celsa polorum. Ea siquidem praedicamenta edocent quodcumque
l.3 animal rationale vivere honeste, juste, pudice, sollicite, patriamque delictis succrescentibus olim amissam omni industria quȩrere. Hoc
l.4 idem vero nichil hominus convincitur approbatum ab omnibus fidelibus Christo Jhesu pie famulantibus. Noscimus namque Dominum dixisse:
l.5 Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Rursus alibi: Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbȩ. Ergo simplicitas atque humilitas, quamvis
l.6 litteratura, virtute ac sensu paulisper dissentiunt, ideoque una absque altera numquam haberi meretur. Igitur has duas species, nobis ab eodem redemptore
l.7 quondam sanccitas, viriliter nanciscamur. Postmodum autem reliquas mirum in modum, ab ejusdem testibus jam dudum exquisitas, nequaquam ignavius expetere decer-
l.8-[ne]mus. Iminet denique tempus referendi ad quid hujuscemodi conventus episcoporum necne nobilium hominum, quin potius devotarum feminarum,
l.9 vualvas hujusce caenobii circumvenit. Proinde abhinc incipiam texere tenorem ejusdem rei. Ordines nempe angelorum novem esse nemo litteratorum
l.10 ambibit, inter quos quidam eorum preferuntur ad jubendum, quidam ad oboediendum. Hoc itaque fit ut rationabilius quicque per id peragant ministe-
l.11-ria sibi collata. Hii vero, licet natura equentur, tamen fiducialius ut unusquisque audeant sua principantur. Idcirco nos dicate mulieres Deo,
l.12 Rainberga, Fredegarda, [...] Sufficia, quatinus eis de quibus loquimur con-
l.13-sortes esse possimus, anno millesimo quarto trabeationis dominice, indicione Va, mensse duodecimo qui dicitur janus, atque ejusdem
l.14 VIIIo idus, coram presentia sacrorum antistitum, Frodus ceterorumque piorum hominum, et ante conspectum nobilis matro-
l.15-nȩ, ejusdem monasterii fundatricis unacum filiis suis, nomen etenim ejus Elgarda dicitur, ipsius vero filiorum notantur G[a]rinus, Wigo, Aldebertus, itaque nos omnes
l.16 unanimiter prȩsignatȩ puellȩ eligimus atque preferimus nobis hanc monacham nomine Ponciam, vultu decoram, sensu illustrem, natura sublimem
l.17 moribusque insignem. Id equidem facimus ea ratione qua oportet, favente deorum Deo suorumque militum copia. Facta electione prescripto mense ipsiusque
l.18 data ro regnante Francorum rege Rodberto.
l.19 PETRUS GRAMATICUS HANC ELECTIONEM SCRIPSIT E[T] SUBSCRIPSIT CORAM TESTIBUS PLURIMIS, DIE ET ANNO PRENEXO, CUM ALIQUA REPREHENSIONE.
Notes
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 525-526, n° 1053.
BELMON (Jérôme), Esquisse d'un portrait d'abbesse, in Autour de Gerbert d'Aurillac : le pape de l'an mil. Album de documents commentés, Paris, 1996 (Matériaux pour l'histoire publiés par l'Ecole des Chartes, 1), p. 188-192, n° 28 (fac-similé, traduction, étude).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3981 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3981»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3981/. Date de mise à jour : 29/03/12.