Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 5 n° 13

<< < / > >>

Numéro3974

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date12/951(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseVich

RégionCatalogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche850   mm

Largeur en bas170   mm

AuteurPape Agapit II

BénéficiaireAbbaye  de  RIPOLL

Regeste

Agapit II, pape, accorde un privilège à l'abbaye de Ripoll, énumère et confirme toutes les possessions de l'abbaye.

Texte

l.1 Agapitus, episcopus, [servus servorum] Dei, ARNULPHO, religioso abbati hujus monas-
l.2-terii sanctae Dei genitricis Marie domine nostre, qui est situm in comitatu Ausona,
l.3 in valle Riopullensi, inter duo flumina, et post te in eodem hujus monasterio
l.4 tui sive successorum imperio. Convenit apostolico moderamine pia reli-
l.5-gione pollen[ti]bus benivola compasione succurrere, ut poscentium
l.6 animis alacri devocione impertiri assensum. Ex hoc enim potissimum
l.7 praemium a conditore omnium Deo procul dubio promittimus. Quando vene-
l.8-rabilia loca oportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statu
l.9 perducta. Igitur quia postulatis a nobis quia et nos supradictum monasterium
l.10 cum omnibus suis locis, videlicet aecclesiis, parrochiis, villis, fundis,
l.11 casalibus, casis, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, garricis,
l.12 areis, torculariis, aquis aquarum, viis, molendinis, cum suis caput-
l.13-aquis et suis piscatoriis, cultum et incultum, sive etiam et in his locis,
l.14 et quantum in circuitu ipsius monasterii habere dinoscitur, confirmamus
l.15 vobis. Ex uno latere alodem pergente de torrente qui decurrit Stama-
l.16-riz, et infundit in Tezer. Ab alio latere pergit per aquaeductum qui
l.17 discurrit per villa Molas, et infundit in Tezer. Deinde ascendit per torren-
l.18-tem ultra in Gordanos, et ascendit per Fornels usque in serra supra silva de
l.19 ordina, et pervenit in aqueductum et descendit ultra ordina, et infundit
l.20 in Frevor. De alio latere tetendit per aqueductum de Coral usque in serra Balbi,
l.21 et jungit in serra Stamariz. Et in eadem valle quod habet per plurimis
l.22 locis simili modo constituimus, piscationem namque, aquarum de Tezer de
l.23 riba mala usque ad ipsa spata. Et de freber de molendinis geminella
l.24 usque in Tezer. Merchatum prefati loci de toloneo et omnem justiciam
l.25 per agendam terciam pastem deleamus. Parrochiam vero de ipsa valle sancti Pe-
l.26-tri cum terris et aecclesiis sibi subditis, sicut in precepto a rege Leudevi-
l.27-co vobis concesso resonat absque tributo confirmamus. Et ecclesiam sancte
l.28 Marie quod est in mata mala cum terris sibi subditis confirmamus absque
l.29 tributo. Et ecclesiam de Juniolas et villa quȩ dicitur Pino cum ipsa
l.30 aecclesia confirmamus absque tributo. Et in comitatu Ausona in pa-
l.31-go Luzane aecclesia sancti Petri cum suis pertinenciis. De latere uno
l.32 in rivo Luzano fines. Et de alio in villa Spelunca, et subter
l.33 Nogerola in torrente. Et de alia in rivo Azesto. Et de alio
l.34 in Cominiano, et pervenit parrochiam in rivo Azesto, et finit in
l.35 rivo de Flamidia. Et ex alia parte in rivo Luzano, et ex
l.36 alia parte in strata ad villa de Hederas, et finit ad ipso caste-
l.37-lare. Et in comitatu Berchitano in Borresdano ȩcclesiam sanctȩ Ma-
l.38-rie cum terris sibi subditis, et ȩcclesiam sancti Vincentii qui est in Albiols
l.39 cum ipso alode, et ecclesias clavatas cum ipsa terra et ipsa refrontatio-
l.40-ne. Et in Cerdania in villa Garexer aecclesia sancti Andree, et alia
l.41 quȩ est in Aschariz, sicut in precepto retinet confirmamus absque tributo,
l.42 alodes etiam et possessiones quod retinetur per scripturis vel deincebs
l.43 adquirere potuerint, cum termines et fines illorum tam in ȩcclesiis
l.44 quam in ceteris rebus supradictorum habere illis permittimus, tam illis
l.45 quam successoribus eorum sine ulla contradictione. Et in pago Balha-
l.46-ranensi ipsam serram quos Sanccio dedit prephati loci cum decimis et
l.47 rebus suis confirmamus. Et in Cerdania villa Agine cum sua aecclesia,
l.48 et quantum habet in suo comitatu. Et in valle Lilleto, ipsa
l.49 aecclesia cum suas terras. In comitatu Urgellensis ecclesia sancti Michiaelis
l.50 cum sua pertinentia. Et in Burchinona euclesa cum suis pertinentiis.
l.51 Et in Minorisa quantum ibidem habent monasteriola cum sua pertinen-
l.52-tia. Et in Ausona segularios sicut in scripturis resonat, et villa
l.53 palatio, et in Felgerolas, et Walamers, Planezes, et Rocha Feliz,
l.54 Sparra, Cheiros, Puiolos, Conanglo, Samillare, in Veltrecano,
l.55 in sancta Eulalia, in Gurbitano, in Oligo, et in villare Daniel, in Centa-
l.56-nos, Terrociola, et ipsam turrem ad sanctum Felicem. Et in Basillo, et in Oris-
l.57-tidano, et in rivo lato, cum terminis et suis pertinentiis, et in valle sancti
l.58 Johannis Carcases. Et in valle Riopullo Tenrers, Stivola, Stivolella,
l.59 Gausago. Et in valle Cerdania, ȩcclesia sancti Laurentii, et in Planezas
l.60 et in ribas, et ipsas calms in ipso monte ubi peccora et jumenta sive
l.61 animalia stivare debent. In comitatu Bisullunense in Sancta Pace,
l.62 et in Baguda, et in Abadosa, et in Aqua Nigra, et in Canneto, et in Ton-
l.63-tiliano, et in Craspiliano, et in valle alia, et in Juviniano, et quod ei
l.64 dedit Wifredus vel quantum in ipsis prenominatis locis habere et per-
l.65-tinere dinoscitur eis confirmamus, tam in sacris rebus quam et in
l.66 aliis locis ubicumque adquirere potueritis. Statuimus autem ut, quan-
l.67-do abbas ipsius cenobii de hoc saeculo migraverit, neque a regibus,
l.68 neque a comitibus, neque a qualicumque persona pro cupiditatis pecuniȩ
l.69 causam, neque pro qualicumque favoris inanis gloriȩ, ibidem abbas sit
l.70 constitutus. Sed a cunctis servorum Dei eidem sancti cenobii secundum
l.71 Deum et secundum sancti Benedicti patris regulam dignam personam eligantur
l.72 abbates. Situm namque est supradictum cenobium territori Ausonensis in
l.73 valle Riopullensis inter duo flumina. Item etiam confirmamus tibi tuisque
l.74 successoribus suprascriptis cenobii locis et pertinentiis primiciis et de-
l.75-cimis. Necnon et iterum stabilimus, ut nulla qualibet persona mona-
l.76-chis sancti vestri cenobii consistentibus injuste aut districtionem, aut
l.77 ad injusta lex depostare, laicali persona praesumatur. Nam quia supradictum mo-
l.78-nasterium ubicumque sibi pertinentiis a Francorum reges per praecepti paginam
l.79 firmatum et solidatum est regalis auctoritas, ita et nostra apostolica aucto-
l.80-ritate vestris insertum est, et amodo in antea vos vestrisque successoribus
l.81 legaliter adquisituri fueritis futuris temporibus. A presenti dogma indic-
l.82-tione inclinati precibus vestris et per suprascripta regalia precepta, et hujus
l.83 privilegii scriptum ut superius missum est in perpetuum vobis vestrisque successo-
l.84-ribus confirmamus, et stabilimus, destinendam et amodo dispensandum
l.85 atque regendum ut nullus rex, nullus princeps, nullus comes, nullus
l.86 marchio, nullus judex, nullus episcopus, neque nulla magna parvaque
l.87 persona aliquod vim aut invasionem in eodem cenobio, neque in suis perti-
l.88-nentiis umquam facere praesumat. Pro quo et sub divini judicii obtesta-
l.89-tione et anathematis interdictas promulgantes decernimus, ut nulli
l.90 umquam nostrorum successorum pontificum et ut superius posuimus, neque
l.91 nulla magna parvaque persona audeat neque praesumat contra hoc nostrum
l.92 apostolicum privilegium in aliquibus agere injuste, neque frangere temp-
l.93-tetur. Si quis autem, quod non credimus, in aliquibus frangere temptaverint,
l.94 sciat se nisi resipuerit, auctoritate Dei omnipotentis, et sancti Petri apostolorum
l.95 principis, atque nostra, qui ejus fungimur vicariam orationem, anathematis
l.96 vinculis indissolubilis esse innodandum, et a regno Dei alienandum,
l.97 et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditoris
l.98 domini nostri Jhesu Christi aeterni incendii concremandum, et in voraginem tar-
l.99-tareosque chaos demersus, cum impiis deputentur. Qui vero custus
l.100 et observator exstiterit, benedictionis gratiam et celeste retributio-
l.101-nis a justo judice domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitȩ ȩterne
l.102 particeps esse mereatur. Scriptum per manum Stephani notarii et re-
l.103-gionarii, atque scrinarii suprascriptȩ sanctȩ nostrȩ ecclesiȩ Romanȩ
l.104 in mense decembrio, per indictione supradicta decima.
l.105 BENE VALETE.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 3655.

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 133 (Odo I Cluniacensis, Odo II Cluniacensis), Paris 1853, col. 907.

ZIMMERMANN (Harald), Papsturkunden : 896-1046, Vienne : Osterreichischen Akademie der Wissenschaften, 1984-1989, 3 vol., t. 1, p. 223-225, n° 127.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3974 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3974»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3974/. Date de mise à jour : 29/03/12.