Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 5 n° 9
Numéro3970
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date906(fiabilité :texte)
LieuBarcelone(lat :apud Barchinonam civitatem)
DiocèseVich
RégionCatalogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche200 mm
Largeur en bas475 mm
AuteurArnustus, archevêque de Narbonne, concile de BARCELONE, et alii
BénéficiaireAbbaye de SANT-JOAN-DE-LES-ABADESSES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Idalcharius Ausonensis, Teudericus] Barchinonensis, Rainardus Cavelicensis. Dum igitur residerent in ecclesiam sanctae Crucis, unacum precellentissimo principe et marchione Vuifredo, seu plurimorum diversi ordinis clericorum et religiosorum laicorum [que non minima caterva, ut plurimorum
l.3 audirent querimonias, et, Deo favente], que prolata erant justissime determinarent, in supradictorum presentia affuerunt legati Deo devote et religiosissimȩ abbatisse Hemmȩ, prȩ manibus habentes scripturam confirmationis rerum monasterii sui [quod situm est in honore sancti
l.4 Johannis] Baptistae, edita scilicet atque roborata a prȩnominato summo antestite Arnusto ceterorumque venerabilium episcoporum quorum haec sunt nomina: Amelius Uceticensis, Aglardus Nemausensis, Riculfus Helenensis, Artmannus [Tolosensis, Servus Dei Gerun-
l.5-densis, Nantigisus Urgellensis, Reinardus Biterrensis, Gontarius Magdalonensis, Autgarius Lutovensis, Gimera Carcasensis, Gerardus Agatensis. Quoniam vero in presenti coadunatione affuerunt quidam venerabilium episcoporum qui primo defuerant conventui, [petiit
l.6 prefata Deo dicata abbatissa per suam legationem easdem res monasterii sui ut juxta kanonicam et episcopalem auctoritatem confirmarent. Nam istae sunt ecclesiae, parroechiȩ vel cellȩ atque predia, quas sub jure kanonico sibi petiit roborari, primum quidem ipsum monasterium in
l.7 honore sancti Johannis Baptistae et precursoris Domini sub tuitione et cura episcopali, sicut sacri kanones docent, cum parroechia et finibus vel adjacentiis suis; parroechiam quoque sanctȩ Mariae et sancti Kyrrici, et Saura cum finibus suis; cellam etiam sancti Martini cum sua parrochiuncula, necnon [et ecclesiam
l.8 sanctae Columbae cum parroechia sua; cellam quoque qui dicitur Mucronio cum subjuncta sibi parroechia; haec omnia conjacent in episcopio Ausonense. In pago autem Vallense, parroechiam sancti Genesii, in villa quȩ dicitur Amigdala, et in pago Cerdaniense parroechiam sanctȩ Mariȩ
l.9 quȩ dicitur Lilietum, et [Berg]ogiam, et Augustri[..]m, et juxta Cardonam [cellam sancti Johannis] cum sua parroechia, et in Confluente pago villa Foliano ecclesiam in honore sanctae Eulaliȩ cum sua parroechia, et in eodem territorio [parroechiam] de ipsa ecclesia subdita, quȩ dicitur Campilias. In Bi-
l.10-suldunense, cellam quȩ dicitur Collo Vuitizane, ecclesia sancti Vi[ncentii, cum ipsa parroecheia], et in Porcarias ecclesia sancta Maria. Hec igitur omnia nos prȩscripti [atque subsign]ati presules, secundum hoc quod sancti patres kanonicis legibus instituerunt, confirmamus eidem monasterio
l.11 vel ipsi abbatisse, obtestantes et inprecantes sub divina [censura ut nulli christiano liceat... temerario...] aut inrationabiliter aliquid [ex] ipsis rebus ab ipso monasterio auferre vel minuere, nisi tantum quod ex ipsis parroechiis censum annuale quod solis episcopis vel [ministris ecclesi...]
l.12 solvere solitum et per singulos annos solvatur; [alia vero que supersunt ad adjutorium et supplemen]tum ipsius monasterii vel ipsi abbatisse et creditis sibi a Deo devotis feminis ad regendum custodiantur et sub ejus potestate serventur. Si quis autem contra hoc pontificale de[cre]-
l.13-tum a nobis statutum agere, de ipsis rebus monasterii [prefati assumere temptaverit, sciat se severissim]o mucronis vinculo anathematis feriendum et a regno Dei extorrem. Ut autem hoc certius ab omnibus credatur, propriis manibus subter firmando roboravimus. [Anno pri-
l.14-mo regnante Charlone rege.
l.15 ARNUSTUS SANCTȨ NARBONENSIS ECCLESIȨ HUMILIS EPISCOPUS [signum]. NANTIGYSUS EPISCOPUS HUMILIS [signum]. Idelherus umilis episcopus [signum].
l.16 Servus Dei episcopus [signum]. TEUDERICUS BARCHI[croix]NONENSIS AECCLESIAE HUMILIS EPISCOPUS [signum].
l.17 Ego Sigoinus presbiter hoc scripture decretum scripsi et [subscripsi] sud die et anno quo supra.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 505-507, n° 1039.
DEVIC (Cl.), VAISSETE (J.), Histoire générale de Languedoc, 15 vol., Toulouse, 1872-1892, t. 5, n° 32.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3970 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3970»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3970/. Date de mise à jour : 29/03/12.