Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 4 n° 8
Numéro3969
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date02/02/884(fiabilité :édition)
LieuCompiègne(lat :apud Compendium publicum palatium)
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche260 mm
Largeur en bas392 mm
AuteurCarloman II, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 sublimesque efficere. Qua de re notum esse volumus omnium sancte Dei ecclesie nostrorumque fidelium, presentium scilicet ac futurorum, industrie quia, accedentes ad mansuetudinem nostra[m, illustres]
l.3 fideles nostri, Ugo venerabilis abba necnon Frotarius archiepiscopus, hu[mi]liter pecierunt co[ram] frequencia procerum primatumque nostrorum ut ad deprecationem Berengarii
l.4 MASSILIENSIS episcopi, in honore Dei genitricis et sancti Victoris Cilia[nu]m villam ejusdem ecclesie debitam ex Massiliensi comitatu in Forojuliensi sitam
l.5 redderemus atque habendam omni tempore concederemus. Placuit itaque nostrȩ celsitudi[ni] eorum saluberrimis adquiescere postul[ation]ibus et jamdicte [ec]clesie MASSILIENSI in
l.6 honore BEATISSIME ET intemerate virginis MARIE sanctique Victor[is] sub tuicione pastorali[s c]ure Berengarii venerabilis ejusdem loci pontificis prȩphatam villam
l.7 Cilianum, ab eodem loco dudum subtractam ex comitatu MASSILIENSI, in comitatu Forojuliensi sitam, cum omni integritate reddidimus, contu[lim]us et de nostro jure in
l.8 jus ac dominationem, illius sollempni more transferimus, ea [vi]delicet racione ut quamdiu presens abbas et successores ejus advixerint, eandem villam sub dicione
l.9 SANCTE MARIAE et sancti Victoris sine alicujus inquisicione aut minoratione possideant. Statuimus etiam et regio more delegamus ut nullus umquam alicujus ordinis vir
l.10 jamdictam villam a praephato loco [su]btraere, deteriorari aut minuare presumpserit. Ut [autem] hoc preceptum nostrȩ auctoritatis inviolabile in omnipot[entis] nomine
l.11 firmius habeatur ac per futura tempora diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus et anulo nostro subsignari jussimus.
l.12 SIGNUM KARLOMANNI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.13 Datum IIIIto nonas febroarii, anno sexto regnante Karlomanno glo[riosis]simo rege, i[n]dictione IIa. Actam apud Compendium publicum palacium. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 1, p. 108, n° 5.
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 432, n° 16.
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 9-10, n° 9.
ALBANES (Joseph-Hyacinthe) et CHEVALIER (Ulysse), Gallia Christiana novissima. Histoire des archevêché, évêchés et abbayes de France, 7 vol., Montbéliard-Valence, 1893-1920, t. 2, col. 43-44, n° 58.
GRAT F.-DE FONT-REAULX J.-TESSIER G.-BAUTIER R.H, Recueil des Actes de Louis II le Bègue, Louis III et Carloman II, rois de France (877-884) (Chartes et Diplômes relatifs à l'Histoire de France), Paris, 1978, p. 185-187, n° 72.
Responsable
M.J. GASSE
Comment citer cette notice
Acte n°3969 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3969»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3969/. Date de mise à jour : 29/03/12.