Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 2 n° 3
Numéro3965
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date06/02/841(fiabilité :étude diplomatique)
LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio regio)
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche575 mm
Largeur en bas270 mm
AuteurEmpereur Lothaire Ier
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 procul dubio ad aeternam beatitudinem pertinere confidimus. Noverit idcirco omnium fide[liu]m nostrorum, praesentium scilicet ac futurorum, industria, quia vir venerabilis Teutpertus, Masiliensis ecclesiae episcopus, quae est in honore sanctae Mariae
l.3 semper virginis constructa, ubi sanctus Victor corpore requiescit, veniens ad nos detulit nobis praeceptiones regum praedecessorum nostrorum, in [qu]ibus invenimus insertum qualiter ipsa casa Dei sub plenissima defensione et emunitatis tuitione semper habuissent.
l.4 Unde petiit idem praefatus episcopus celsitudinem nostram, ut ei denuo similia, pro mercedis nostrae aucmento, circa eundem sanctum locum concederemus. [Cuj]us petitioni adsensum prebuimus, et sicut petiit, confirmare studuimus. Praecipientes ergo jubemus
l.5 ut nullus judex publicus neque quislibet ex judiciaria potestate seu aliquis ex fidelibus sanctae Dei eccles[iae et] nostris in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore juste et rationabiliter possidere videtur, in quibuslibet
l.6 pagis et territoriis, vel quicquid [etiam deinceps] propter divinum amorem ibidem conlatum fuerit, [ad] causas audiendas, vel freda exi[gen]da, aut mansiones vel para[tas faciendas, au]t fidejussores tollendos, aut homines injuste distringendos ipsius
l.7 ecclesiae tam ingenuos quam et servos, ullo u[nqua]m tempore ingredi audeat, vel ea quae superi[us me]morata sunt, exactare praesumat, sed liceat servis Dei ibidem consistentibus sub nostra defensione et emunitatis tuitione perpetuo
l.8 tempore quiete residere, et pro nobis et conjuge proleque nostra, seu pro stabilitate totius [imper]ii nostri a Deo nobis concessi, et [eju]s clementissima miseratione ju[gi]ter conservandi, Domini misericordiam exorare. Et ut haec
l.9 [auctoritas] firmior habeatur, vel nostris futurisque [te]mporibus melius inconvulsa conse[rvetur], manu pro[pria] subter firmavimus, et anuli nostri impression[e sign]ari jussimus. [Signum [monogramme] Hlotarii gloriosissimi augusti. Data VIII idus februarii, anno Christo propicio imperii domni Hlotharii serenissimi augusti in Francia [I], in Ytalia [XIII], indictione XIII. Actum Aquisgrani palatio regio].
Notes
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 373, n° 12.
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 13-14, n° 12.
SCHIEFFER (Th.), Die Urkunden Lothars I. und Lothars II., Berlin-Zurich, 1966 (MGH Diplomata Karolinorum, 3), p. 87-89, n° 19.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3965 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3965»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3965/. Date de mise à jour : 29/03/12.