Toulouse, AD Haute-Garonne, H Malte Toulouse 393 liasse 1 n° 1
Numéro3908
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date26/04/1102(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseJérusalem
RégionJerusalem
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurAimeric de MURELLO
BénéficiaireHôpital de L'HOPITAL) - JERUSALEM (SAINT-SEPULCRE de JERUSALEM
Regeste
Texte
l.2 quod Aimericus de Murello dedit Deo et sancto Sepulcro et hospitali ejusdem loci et dompno Geraldo hospitalario
l.3 atque omnibus confratribus suis ecclesiam de Fustilano et omnia pertinencia que ad eam pertinent vel pertinere debent,
l.4 et tot casalia quot in salvetate Podii Remigii hedificare poterint et silvam et aquam, pascua et herbam, et
l.5 XXti modiatas de terra et exitum atque introitum et loca molinaria cum omnibus suis pertinenciis et cum omnibus
l.6 illis que ad predicta pertinentia vel pertinere debent. Hoc totum dedit libere sine ulla retinencia, sicuti superius
l.7 scriptum est, et ille qui voluerit infrangere hanc salvetatem et retrovertere predictum donum sit excomu-
l.8-nicatus et maledictus et positus in anatema sicuti Judas proditor qui Deum XXXta argenteos vendidit, donec
l.9 ad veram penitentiam et ademendationem ibi perveniat. Signum Amelius Tolosanus episcopus et Guillelmus de Murello, ar-
l.10-chidiaconus et Petrus Dox et plures alii qui hujus rei testes sunt. Similiter Peregrinus de Argumballo
l.11 et uxor ejus filia necnon Petri Melli per eandem convenienciam que superius est scriptam dederunt libere
l.12 hoc totum quod ibi habebant in predicta ecclesia et in predictum honorem prout quesitum fuerant. Vidente
l.13 Arnaldo Selvani de Maurent et Guillelmus de Gaiano et aliis. Similiter Augerius de Murello dedit eadem
l.14 conveniencia supradicta totam partem suam que in predicta ecclesia habebat, vidente Guillelmo clerico de Fuste-
l.15-llano et Aicione Bariliario.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°3908 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3908»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3908/. Date de mise à jour : 29/03/12.