Toulouse, AD Haute-Garonne, H 504 n° 1 liasse 3 n° 4
Numéro3906
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date28/11/1100(fiabilité :texte)
LieuLatran(lat :Laterani)
DiocèseToulouse
RégionMidi/Pyrénées
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche715 mm
Largeur en bas450 mm
AuteurPape Pascal II
BénéficiaireChapitre de SAINT-SERNIN de TOULOUSE
Texte
l.2 Sicut injusta petentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio. Quia igitur vos, o filii in Christo karissimi, per divinam gratiam
l.3 inspirati, mores vestros sub regularis vite disciplina coercere, et communiter secundum sanctorum patrum institutionem omnipotenti Domino deservire proposuistis, nos etiam petitioni vestrȩ
l.4 benignitate debita impertimur assensum. Vite namque canonice ordinem quam professi estis presentis privilegii auctoritate firmamus, constituentes ne alicui liceat
l.5 eum qui illic hodie habetur statum ordinis commutare. Nec post professionem canonicorum cuiquam facultas sit aut proprium habere, aut sine prepositi
l.6 vel congregationis licentia de claustro discedere. Quod si discesserit, et commonitus redire contempserit, prepositi intersit, si oportunum viderit, eum
l.7 ubilibet a suis officiis interdicere; interdictum vero episcoporum vel abbatum sine ipsius permissione [nu]llus absolvat. Obeunte ejusdem loci preposito, nullus
l.8 ibi qualibet surreptionis astutia vel violentia preponatur, nisi quem fratres regulares communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem
l.9 providerit regulariter eligendum. Si qui sane clerici cum episcoporum suorum licentia conversionis gratia locum ipsum adierint, preposito liberum sit preter [omnem episcopi] Tolosani contra-
l.10-dictionem suscipere, ut nulla eis erga prepositum suum inobendientiȩ causa et superbiȩ relinquatur. Porro prepositure, decaniȩ, sacristiȩ, capitiscolȩ, et cȩtera
l.11 ȩcclesie vestrȩ bona omnia vobis vestrisque successoribus confirmamus. Oblationes quoque altaris et ȩcclesiȩ sicut domni predecessoris nostris sanctȩ memoriȩ URBANI privilegio diffinitum est,
l.12 vobis vestrisque successoribus manere illibatas concedimus, archidiaconatus etiam dignitatem et cymiterium, sicut in episcopi et canonicorum Sancti Stephani cyrografo continetur.
l.13 Candelas vero cereas quas filius noster Raimundus, Tolosanus comes, in ȩcclesiȩ dedicatione, presente supradicto antecessore nostro, abdicavit, ne quis ulterius exigere
l.14 audeat interdicimus. Prohibemus etiam ne quis ejusdem ȩcclesiȩ claustrum violenter insilire, aut infra id rapinam aut injuriam audeat cuiquam irrogare. Preterea, quoniam
l.15 divina dispositione actum est, ut Beati Saturnini apud quam manetis ecclesia supradicti predecessoris nostri URBANI PAPE propriis manibus consecrata sit, nos, juxta ipsius
l.16 instituta sancimus, ne quis episcopus aut archiepiscopus, sine nostra vel legati nostri audientia, interdictionis vel excommunicationis in locum audeat proferre sententiam. Ad hȩc ecclesias
l.17 BEATI PETRI de Valeriis, et de Artaxona, abbatis quoque Sancti Aviti, Sancti Cipriani, et Blaniacum, et ecclesiam de Mascarano et ecclesiam Sancti Saturnini de Puliaco, ecclesiam
l.18 Sanctȩ Mariȩ de Martiribus et Sanctam Constantiam. Quicquid preterea eadem ecclesia jure possidet, sive in futurum, Deo annuente, jure atque canonice poterit adipisci,
l.19 vobis vestrisque successoribus regulariter viventibus confirmamus. Si quis igitur in crastinum, archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes,
l.20 vicecomes, judex, aut ecclesiastica quelibet secularisve persona, hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove com-
l.21-monitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate
l.22 cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat.
l.23 Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem
l.24 premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Scriptum per manum Petri, notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.
l.25 Ego Pascalis, catholicȩ ecclesiȩ episcopus, subscripsi.
l.26 [rota]. [benevalete].
l.27 Datum Laterani per manum Johannis, sanctȩ romane ecclesie diaconi cardinalis, IIII kl. decembris, indictione VIII, incarnationis dominicȩ anno MoCo, pontificatus autem domini Paschalis secundi papȩ IIo.
l.28 [sceau].
Bibliographie
DOUAIS (Célestin), Cartulaire de l'abbaye de Saint-Sernin de Toulouse (844-1200), Toulouse, 1887, appendice 1, p. 478-479, n° 4.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°3906 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3906»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3906/. Date de mise à jour : 29/03/12.