Toulouse, AD Haute-Garonne, H 504 n° 1 liasse 3 n° 3

<< < / > >>

Numéro3904

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date22/07/1097(fiabilité :texte)

Lieunon identifié(lat :apud Montem Andaonis in monasterio Sancti Andre?)

DiocèseToulouse

RégionMidi/Pyrénées

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche640   mm

Largeur en bas510   mm

AuteurPape Urbain II

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-SERNIN  de  TOULOUSE

Texte

l.1 URBANUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTIS IN CHRISTO FILIIS CANONICIS IN ECCLESIA BEATI SATURNINI REGULAREM VITAM PROFESSIS ET EORUM SUCCESSORIBUS IN EADEM RELIGIONE VICTURIS IN PERPETUUM.
l.2 Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio. Querela siquidem illa, quȩ inter vos et fratrem nostrum Isarnum, Tolosanum episcopum, de oblationum altaris et ecclesiȩ
l.3 parte quarta prolixis temporibus agebatur, per omnipotentis Dei gratiam presentibus nobis synodali est judicio pertractata, et legitimorum testium qui audierant et viderant jurejurando finita est. Patuit enim clericos quondam qui apud
l.4 Beati SATURNINI ecclesiam ante vestra tempora citra canonicam disciplinam vixerant, oblationum altaris seu ecclesiȩ et quartam et ceteras portiones integras tenuisse. Quod videlicet tunc temporis ita actum, etiam ante testium probationem,
l.5 ipsemet episcopus fatebatur. Quum, ante Petrum Roggerii, Tolosanum episcopum, qui oblationes omnes causa edificandȩ nove basilicȩ recollegit, in suis domibus viventes clerici libere Beati Saturnini oblationibus fruebantur. Iniquum itaque
l.6 visum est, ut quod secularibus clericis anteriores episcopi permiserant, vobis jam per Dei gratiam communiter et sub regulari disciplina viventibus auferretur. Unde etiam idem frater noster ISARNUS episcopus, in prepositi et quorumdam de vestro collegio manu partem illam quam
l.7 tenebat, in conspectu nostro et fratrum qui nobiscum aderant, refutavit; atque, ut id nostro privilegio firmaretur, suppliciter exoravit. Secundum ipsius ergo et vestram petitionem, et quartam illam et ceteras oblationum altaris vel ecclesiȩ portiones
l.8 in integrum vestro vestrorumque successorum usui, per presentis decreti paginam, auctoritate apostolica perpetuo confirmamus; et ne quis episcopus eas deinceps exigere debeat interdicimus. Preterea, quum, largiente Domino, Beati Saturnini ecclesiam nostris manibus
l.9 consecravimus, et sanximus, et sancimus ne quis episcopus aut archiepiscopus, sine nostra vel legati nostri audientia, interdictionis vel excommunicationis in locum audeat proferre sententiam; nec alicui liceat eum qui illic hodie
l.10 habetur statum ordinis commutare; nec post professionem canonicorum, cuiquam facultas sit, aut proprium habere, aut sine prepositi vel congregationis licentia de claustro discedere. Quod si discesserit, et
l.11 commonitus redire contempserit, prepositi intersit, si oportunum viderit, eum ubilibet a suis officiis interdicere. Interdictum vero episcoporum vel abbatum sine ipsius permissione nullus absolvat. Obeunte ejusdem loci preposito,
l.12 nullus ibi qualibet surreptionis astutia vel violentia preponatur, nisi quem fratres regulares communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, providerint regulariter eligendum. Si qui sane clerici cum
l.13 episcoporum suorum licentia conversionis gratia locum ipsum adierint, preposito liberum sit preter omnem episcopi Tolosani contradictionem suscipere, ut nulla eis erga prepositum suum inobedientiȩ causa et superbiȩ relinquatur.
l.14 Porro prepositurȩ, decaniȩ, sacristiȩ, capitiscolȩ et cetera ecclesiae vestrȩ bona omnia vobis vestrisque successoribus confirmamus. Archidiaconatus etiam dignitatem et cymiterium, sicut in episcopi et canonicorum Sancti Stephani cyrographo conti-
l.15-netur. Candelas quoque cereas quas filius noster RAIMUNDUS, Tolosanus comes, in ecclesiȩ dedicatione, nobis presentibus, abdicavit, ne quis ulterius exigere audeat interdicimus. Prohibemus etiam ne quis ejusdem ecclesiȩ claustrum
l.16 violenter insilire, aut infra id rapinam aut injuriam cuiquam audeat irrogare. Ad hȩc ecclesias Beati Petri de Valeriis et de Artaxona, abbatias quoque Sancti Aviti, Sancti Cipriani, ecclesias Sancti Petri de Blaniaco et de Mascarano. Quicquid
l.17 preterea eadem ecclesia juste possidet sive in futurum juste atque canonice poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus regulariter viventibus confirmamus. Si quis igitur in crastinum, archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex,
l.18 princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica quȩlibet secularisve persona hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo, terciove commonitus, si non satisfactione congrua emen-
l.19-daverit, potestatis honorisque sui dignitate careat; reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine
l.20 districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bonȩ actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eternȩ pacis inveniant. AMEN.
l.21 [rota]. [benevalete].
l.22 Datum apud Montem Andaonis in monasterio Sancti Andreȩ per manum Johannis, sanctȩ romane ecclesiȩ diaconi cardinalis, XI kalendas augusti, indictione IIIIa, Incarnationis Dominicȩ anno MoXCoVIIo, pontificatus autem domni Urbani secundi pape IXo.
l.23 [sceau].

Bibliographie

DOUAIS (Célestin), Cartulaire de l'abbaye de Saint-Sernin de Toulouse (844-1200), Toulouse, 1887, p. 194-196, n° 281.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°3904 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3904»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3904/. Date de mise à jour : 29/03/12.