Toulouse, AD Haute-Garonne, H 504 n° 1 liasse 3 n° 1
Numéro3901
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date28/03/1090(fiabilité :texte)
LieuRome(lat :Rome)
DiocèseToulouse
RégionMidi/Pyrénées
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche635 mm
Hauteur à droite640 mm
Largeur en haut470 mm
Largeur en bas500 mm
AuteurPape Urbain II
BénéficiairePierre, prévôt de SAINT-SERNIN de TOULOUSE
Regeste
Texte
l.2 canonice promovendis, in perpetuum. Cum universis sanctȩ ac eclesiȩ filiis ex apostolicae sedis auctoritate et benivolentia debitores existimus, illis tamen locis atque personis, quȩ specialius ac familia-
l.3-rius romane aderent aeclesiȩ quȩque ampliori religionis gratia eminent, propersiori nos convenit caritatis studio inminere. Tuis igitur, karissime fili, Petre, fratrumque tuorum
l.4 justis petitionibus annuentes, sicut prefatam canonicam sub jure tutelaque sanctȩ romanȩ aeclesiȩ a beatȩ recordationis papa Gregorio receptam et apostolicȩ sedis privi-
l.5-legio constat esse munitam, ita nos eandem sub eodem jure tutelaque retinentes presentis ei decreto privilegii confirmamus omnia quȩ vel nunc juste possidet
l.6 vel in posterum, largiente Domino, jure poterit adipisci. Confirmamus quoque ei cimiterium, sicut per quadraginta aut amplius annos sine interruptione legitima tenu-
l.7-it possessione. Hȩc omnia tibi tuisque successoribus et canonicis vestris presentis decreti pagina roboramus, quousque communem vitam religiose duxeritis et regulariter vivendo
l.8 propriumque non habendo, tam apostolicas quam beatorum Hieronimi, Agustini, de conversatione communiter viventium clericorum constitutiones diligenter observaveritis. Decernimus
l.9 ergo atque statuimus ut nulli omnino hominum liceat eandem canonicam temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexati-
l.10-onibus fatigare; set omnia integre conserventur eorum, pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus profutura. Vos igitur, filii in Christo karissimi, oportet regularis disciplinȩ
l.11 institutioni sollicitius ac devotius insudare, ut, quanto ab secularibus estis tumultibus liberi, tanto studiosius placere Deo totius mentis et animȩ virtutibus anhe-
l.12-letis, precipue studentes romanȩ aeclesiȩ decreta veneranda servare, cujus patrocinio ab omnium jugo viventium estis, annuente Domino, premuniti. Sane
l.13 si quis in crastinum, archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, aut judex, aut persona quelibet, magna vel parva, potens aut inpotens, hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo, tertiove commonitus, si non satisfactione congrua
l.15 emendaverit, a Christi et aeclesiȩ corpore cum auctoritate potestatis apostolice segregamus; conservantibus autem pax a Deo de misericordia
l.16 presentibus ac futuris seculis conservetur. Amen. Amen. Amen.
l.17 Scriptum per manum Gregorii, scrinarii atque notarii sacri palatii.
l.18 [rota]. [benevalete].
l.19 Datum Rome per manus Godescalci, presbiteri, vicem gerentis cancellarii sacri palatii, V kalendas aprilis, anno dominicȩ incarnationis MXC, anno tercio domni Urbani II
l.20 papȩ, indictione XIII.
l.21 [sceau]
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 5430.
DOUAIS (Célestin), Cartulaire de l'abbaye de Saint-Sernin de Toulouse (844-1200), Toulouse, 1887, appendice 1, 474-475, n° 2.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°3901 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3901»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3901/. Date de mise à jour : 29/03/12.