Toulouse, AD Haute-Garonne, 4 G 202 n° 1 liasse 5 n° 2

<< < / > >>

Numéro3899

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1073(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseToulouse

RégionMidi/Pyrénées

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche455   mm

Hauteur à droite435   mm

Largeur en haut560   mm

Largeur en bas550   mm

AuteurIsarn, évêque  de  TOULOUSE

BénéficiaireChapitre cathédral  de  TOULOUSE

Texte

l.1 [chrisme] OMNE QUOD SECUNDUM CARNEM COGITATUR EO INSTABILI VARIETATE, SEPISSIME NUTU
l.2 QUO AD RECTITUDINIS STATUM MINUS IN ALTUM QUEMLIBET CONSOLIDAT, QUICQUID VERO E REGIONE SPIRITALI SPECULATIONE GERUNDUM DELIBERATUR,
l.3 tanto alicujus concussionis manu minime quatitur, quanto velle et perficere pro bona voluntate ab illius illabitur dignatione, qui heri et hodie idem continet esse. Quare interioris contemplationi hominis statuens
l.4 speculam ad ipsius nostrarum sudor actionum estuat necessario gloriam, cujus preveniente nos gratia et subsequente illuminamur in tenebris, firmamur in lubricis. Tantis vero ac talibus ab ipsius pene crepundiis infantiȩ super aquam
l.5 refectionis educatur educationibus, sed hactenus torpentis servi indulgens desidie, divini tandem amoris servili depulso timore perfusus ebrietate, minimus servorum Dei servus Tolosanȩ urbis indignus, ego HYSARNUS
l.6 episcopus, sexta licet diei hora excolendam Domini vineam tardus aggredior operarius. Est quippe in prefata civitate divino nutu sine quo nec defluit ab arbore folium, quȩdam ȩcclesia prothomartyris STEPHANI tropheis insignata,
l.7 sub pastorali provisioni meȩ exiguitati contradita, quȩ olim vario laquearium et parietum rutilo ex polita fulgore, dominice mense ornamentorum vernans decore copiosis prediorum facultatibus censuumve opimis
l.8 exuberans reditibus, ecclesiis admodum circumcirca positis populari supereminebat concursione, ut prima earum mater et sedes cunctorum vocaretur astipulatione. Nunc autem decessorum pro dolor incuria, a tantȩ
l.9 dignitatis non ad modicum ex inanita gloria, ad tantam ȩcclesiasticȩ gazȩ depopulationem suorumque devoluta est filiorum orbationem quatinus nonmodo deperpessa parietum magna ex parte conqueratur ruina,
l.10 verum etiam lugeat quod divini cultus religio a totius nisi fallor cleri excesserit memoria, ut merito illud sibi coaptetur vaticinium, spiritalium plangens ita Jherusalem destitutionem filiorum. Quomodo
l.11 obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum? Volens ergo ultimus prenominate ȩcclesiȩ ego prefatus filius ejusdem condescendere desolationi, obtentu et immunitate
l.12 gloriosissimi nostri comitis WILELMI, consultu ȩquȩ monasticȩ disciplinȩ propagatoris Cluniensium abbatis HUGONIS, auxiliante quoque et cooperante reverendo HUNALDO abbate loci Moysiacensis,
l.13 voluntate nec minus quorundam inibi cohabitantium et spontanea deditione clericorum, assensu vero primatum et principum prefati comitis ditioni militantium, deliberavi divina inspiratione non tantum scissuras
l.14 ejusdem sedis reintegrare, ruinas implere, ornamentorum, prediorum, facultatumve damna restituere, verum etiam ecclesiasticum vigorem ad pristini status lineam totis nisibus corrigere. Statui siquidem habita
l.15 deliberatione, ut quicumque clericorum abhinc et deinceps corpori voluerit communicare ȩcclesiȩ prelibatȩ mancipandum se noverit rigori canonice vitȩ. Verbi gratia, ut nichil sibi aliquid proprium habeat vel etiam
l.16 quod absit dicat: Omnes una prandeant, una somnium capiant. Communis omnibus secundum apostolicȩ institutionis formam victus sit et vestitus, nulli preter licentiam sui prioris ubiubi subpetat eundi vel evagandi libertas aliqua
l.17 ut quibus unus Dominus, una fides, unum est baptisma, unus existat spiritus et una anima. Ne vero alicui ob penuriam victus tantȩ auctoritatem diffinitionis transgrediendi male blandiatur occasio decernimus ac comunis consilii
l.18 conspiratione statuimus, quatinus per omnes archidiaconatus predictȩ sedis episcopatus canonici Deo inibi militantes, archidiaconos ex propria congregatione comuni consensu sibi eligant, substituant et per succendentium hujuscemodi
l.19 ministrorum ȩcclesiȩ successiones, archidiaconatuum reditus accipiant, possideant. Dono igitur ego HYSARNUS episcopus consilio gloriosissimi predicti comitis WILELMI et cunctorum Tolosanȩ regionis principum
l.20 affirmatione et sanioris consilii sanctȩ sedis canonicorum promissa regularibus institutis oboeditione, dono et in perpetuum possidenda relinquo sub communi vita regulariter in predicta sede canonicis viventibus, prepositus
l.21 scilicet ac decaniȩ, sacristaniȩ et capiscoliȩ cunctum honorem. Dono vero omnem decimationem, omnem ȩcclesiȩ vel altaris oblationem, dono totum ab integro frumentum, quod antecessores mei et ego sancto STEPHANO
l.22 portandum constituimus vel offerendum. Dono autem illis cuncta episcopalium penitentiarum guadia, et omnes ȩcclesiȩ thesauros in eorum mitto custodia, eo scilicet tenore ut quicumque comes vel episcopus sive clericus vel aliqua
l.23 laicalis persona ex illo thesauro furtive aliquid aut violenter distraxerit vel abstule[rit, e]xcommunicationis feriatur sententia donec restituat quod male usurpavit. Dono vero illam villam quȩ Braka cognominatur, terras ejus
l.24 videlicet ac vineas, prata et cunctas ad illam pertinentes aquas atque silvas, culta et inculta, cum omnibus habitantibus in ea. Dono autem eadem conventione sal meum omne quod accipio et habere videor de toto sancti SATURNINI
l.25 burgo. Testamenti igitur confirmatione huic donationi confirmo, ut liceat illis pro elemosina suscipere vel quocumque precio quicquid poterint emere, de toto honore quem ab antecessoribus meis vel a me quilibet clerici sive laici
l.26 fevaliter tenent. Dono etiam extra muros predicte urbis Tolosȩ, trans omnes quas habeo ante portam civitatis ubi vocant Ad Faretrare. Ego quoque WILELMUS comes jam sepe predictus ad augendam hujus sancte institutionis
l.27 dignitatem et servorum Dei in divinis obsequiis concedendam libertatem, electionem ac missionem episcopi in predicta sede constituendi quam majores mei male sibi usurpaverant, ejusdem ȩcclesiȩ filius relinquo atque soli arbitrio eorum sicut fieri
l.28 debet permitto, ut quecumque ipsi communi assensu catholice elegerint, ego laudem et corroborem, huic quippe facto adest presentia, consilium favorque domni abbatis Cluniacensis supranominati, unacum jam predicto Moysiacensi abbate,
l.29 aliarumque plurimarum nobilium personarum, conventus. Commendamus igitur hanc nostram salutarem cessionem et operationem ego predictus presul HISARNUS, et ego ejusdem civitatis comes WILELMUS tuitioni, protectioni
l.30 et defensioni prefati domni et venerabilis HUGONIS Cluniacensis abbatis, tam ipsi quam omnibus in eodem loco abbatibus usque in seculum futuris, ut quicumque maligne mentis homo quod fecimus pessima quod absit presumptione temerare vel
l.31 infectum reddere studuerit, ipse Dei et proximi provocatus amore et nostra supplicatione, apostolicȩ sedis non dedignetur pontificem intelpellare, et ita pro supradicti loci nostri sicut pro sui discutienda loci causa ante tantȩ magestatis
l.32 tribunal strenuissimus noster advocatus et precipuus defensor studeat qui contra insurgentes insurgere, ac facundus rationator adversus magniloquas obloquentium linguas assistere. Preterea quȩ superius continentur, ego ISARNUS
l.33 sepe jam prenominatus, consilio ejusdem Cluniensis abbatis, cujus patrocinio hanc cartam munitam credo, addo etiam huic donationi eodem tenore quo supra quartam partem oblationum ȩcclesiȩ sancti SATURNINI sicuti habere videor
l.34 ac possidere, necnon et pastum quem solent michi reddere canonici ipsius loci, in festivitate beati SATURNINI. Dono quoque eis quicquid ex eadem ȩcclesiȩ ex consuetudine soleo habere, similiter quartam partem omnium ȩcclesiarum
l.35 diocesanarum illarum scilicet unde reddenda est. Hoc totum omni modis dono Deo et sancto STEPHANO et sedi meȩ confirmo, et arbitrio canonicorum ibi modo et in futuro manentium disponenda in perpetuum
l.36 derelinquo, tali convenientia ut ab hac ora nil de his que supradicta sunt michi vel alie cuilibet magne parveque personȩ liceat auferre eidem sedi minuere vel commutare. Si quis igitur comes vel episcopus, sine
l.37 alia quelibet persona aliqua disceptatione, concussione, agitatione tam salutaris decreti temerare censuram attemptaverit vel inquietaverit, primo quantum spiritualis animadversionis gladius sub episcopali
l.38 et apostolica interdiccione quod terribilius prevaleat expertus sicut etnicus et publicanus, secundo luat in anima penas Hycar filii Karmi dupplici contritione contritus et ultra. Consentientes vero et cooperatores [...]
l.39 cujus decreti, honor, gloria, pax et vita sequatur. Facta carta ista sub presentia domni WILELMI Ausciensis archiepiscopi et RAIMUNDI Lactorensis episcopi, PETRI prioris, Raimundi
l.40 Guifredi, Petri Benedicti, BERNARDI Atonis.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°3899 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3899»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3899/. Date de mise à jour : 29/03/12.