Colmar, AD Haut-Rhin, 1 H 123 n° 5
Numéro3884
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date04/01/896(fiabilité :texte)
LieuStrasbourg(lat :Argentaria civitate)
DiocèseBâle
RégionAlsace
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche420 mm
Hauteur à droite415 mm
Largeur en haut515 mm
Largeur en bas528 mm
AuteurZwentibold, roi de LOTHARINGIE
BénéficiaireAbbaye de MUNSTER
Regeste
Texte
l.2 qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet . Noverint quapropter universis ecclesiae Dei necnon et nostris fidelibus, qualiter abba Engilfrid de monasterio Beati Gregorii cum fratribus sibi subjectis ad nostram veniens presentiam
l.3 precepta sua ab antecessoribus nostris regibus atque imperatoribus edita ad nos recitanda contulerat. Deinde Salomon venerandus episcopus Constantiae ecclesiae pariter cum illis nostram flagitavit clementiam, ut haec, quae ab prioribus nostris edita sunt, et
l.4 nos confirmaremus; quod ita et fecimus. Nos vero primitus ob amorem Dei et profuturum animae nostrae parentumque nostrorum remedium et propter supramemorati antististitis postulationem prescriptis fratribus beato Gregorio famulantibus tales res, quales
l.5 usque in hodiernum diem ad usum et utilitatem fratrum habere visi sunt, concedimus atque donamus. Quorum locorum nomina haec sunt: Bonefacii Vilare cum toto quod illuc pertinet, Thurincheim cum ejus appendentiis, Hononheim cum ejus adjacentiis, ad Melin ecclesiam I,
l.6 Iebinesheim, Sundhova cum ejus appendentiis, Palgovua simul et Hard cum ejus similiter adjacentiis, Matunheim, quae omnia sunt in comitatu Bernhardi comitis in pago Alsacensi, item Ratpoldes Vuilare et in Brisihgewe Villam quȩ vocatur Vuizzilistat cum ejus appen-
l.7-dentiis et in pago Sorengewe; quae cuncta antedictis fratribus cum teloneis et cum forestis et in Marsella patellam unam indubitanter concedimus. Necnon et licentiam eis damus, quod, si circa ejusdem monasterii dominos magis ad illorum victum conqui-
l.8-rere possint, de ipsis monasterii rebus faciant. Insuper et potestatem habeant de semetipsis ministros ipsorum causas procurandi eligere, videlicet abbatem, propositum et ceteros, velut regula eorum comprobat ac commendat. Quod ut firmior per multa
l.9 annorum curricula teneatur, manu propria subtus roborantes firmavimus anulique nostri per ceram inpressione diligenter jussimus insigniri.
l.10 SIGNUM DOMNI [monogramme] ZVENTEBULCHI PIISSIMI REGIS. VUALDGER NOTARIUS AD VICEM RATPOTI ARCHIEPISCOPI SUMMIQUE CANCELLARII RECOGNOVIT (RUNN) [sceau].
l.11 Data II nonas januarii, anno incarnationis Domini DCCCXCVI, indictione XIIII, anno vero domni regis Zventibulchi piissimi primo. Actum in Argentaria civitate. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Notes
Bibliographie
SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 97, n° 123.
BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, t. 1, p. 385-386, n° 646.
SCHIEFFER (Th.), Die Urkunden Zwentibolds und Ludwigs des Kindes, Berlin, 1960 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 4), p. 27-29, n° 6.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3884 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3884»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3884/. Date de mise à jour : 29/03/12.