Montpellier, AD Hérault, 1 H 4 n° 1
Numéro3866
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/06/986(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMaguelone
RégionLanguedoc-Roussillon
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
AuteurArchimberta, comtesse de LODEVE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-SAUVEUR d'ANIANE
Regeste
Texte
l.2 facinora mea minuanda, vel de parentes meos qui defuncti sunt, id est genitore meo et genitrice
l.3 mea et filios et filias meas, et viro meo Ildinone, qui fuit condam, pro nos omnibus superius nominatos, dono
l.4 ad sacrosanctae baselice quȩ est constructa in honore domini Dei et salvatoris nostri Jhesu Christi et sanctȩ Mariae,
l.5 semper virginis seu sancti Petri et sancti Michahelis vel aliorum sanctorum, in Aniano monasterio que dominus Rainaldus
l.6 abba regere videretur, donatumque in perpetuum esse volo : hoc est res meas que sunt in pago Biterrense, in villa
l.7 que vocatur Caunas, quantumcumque ibidem visa sum h[aber]e vel possidere, in casis, casaliciis, ortis, oglatis, pra-
l.8-tis, pascuis, campis, vineis, aquis aquarumque deductibus. Ista omnia superius nominata pro nos supradictos
l.9 ad ipsa casa Dei vel ad suos rectores dono, trado atque transfundo ab hodierno die et deincebs, in tali racio-
l.10-ne, dum ego vivo, usum et fructu mihi reservo, post obitum vero meum ad supradicto cenobio vel ad rectores ipsius
l.11 revertat. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipsa aut aliquis de heredibus meis, aut quislibet persona,
l.12 qui contra hanc donationem meam, quam ego prompto animo vel plenissima voluntate fieri rogavi, venire tempta-
l.13-verit, si ille sine peccato est, forsitan potest nostra totorum peccata portare, nam si ille jam peccavit, puto se gravare
l.14 si suas et nostras sustinere velit, et pro utrisque racionem reddere, quia nos, Deo adjuvante, per [is]tam donationem speramus
l.15 aliquid de nostris minuari. Et si ullus homo, aut clericus, aut laicus, aut comes, aut episcopus, aut abba venerit qui aliquid
l.16 de istas res minuare aut abstrahere voluerit de comunia, in primis in iram Dei incurrat, et cum Juda Scarioth sit
l.17 particebs in infernum, et obsorbeat illum terra, sicut obsorbuit Datan et Abiron et Sodomam et Gomorram, et infra limina sanctȩ
l.18 Dei aecclesiae, nec vivus, nec mortuus intrare non valeat, et insuper non valeat vindicare quod repetit, set inferat in fisco auri
l.19 libra una. Et donacio mea sit inrupta atque inviolata, omnique tempore optineat firmitatem.
l.20 Facta donatione mea II nonas junii, anno I regnante Hludovuico rege, post obitum Lotharii regis.
l.21 Signum Archimberta qui hanc cartam donationis fieri voluit et firmavit et firmare rogavit. Signum Odonis.
l.22 Signum Atonis. Signum Sivuini. Signum Gifredi. Signum Ricardi. Signum Audberti. Signum Arimandi.
l.23 FARALDUS INDIGNUS NOTARIUS HANC DONATIONEM SCRIPSIT SUB DIE ET ANNO QUO SUPRA [ruche].
Bibliographie
CASSAN (abbé), MEYNIAL (E.), Cartulaires des abbayes d'Aniane et de Gellone, 2 vol., Montpellier : Société Archéologique de Montpellier, 1898-1900, t. 1, p. 388-389, n° 262.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3866 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3866»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3866/. Date de mise à jour : 29/03/12.