Montpellier, AD Hérault, 1 H 3

<< < / > >>

Numéro3865

Fiabilité de l'actedouteux

Genrebulle

Date07/11/1066(fiabilité :texte)

LieuLatran(lat :Lateranis)

DiocèseMaguelone

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditioncopie

AuteurPape Alexandre II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-SAUVEUR d'ANIANE

Regeste

Alexandre II, pape, confirme les privilèges de l'abbaye d'Aniane et ses droits sur celle de Gellone.

Texte

l.1 ALEXANDER, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTISSIMO FILIO EMMENONIO, ABBATI VENERABILIS MONASTERII ANIANENSIS, QUOD EST FUNDATUM ATQUE SACRATUM
l.2 in honore sancti salvatoris domini nostri Jhesu ac perpetuȩ Dei genitricis semper virginis MARIȩ sanctique archangeli Michahelis, necne gloriosi Petri apostolorum principis seu aliorum sanctorum ejusque successoribus, salutem et apostolicam benedictionem. Convenit apostolico moderamini pia religione
l.3 pollentibus benivola caritate succurrere et poscentium votis pium impertire suffragium, quia apud conditorem omnium nobis potissimum reponitur premium, si venerabilia loca religiosorum virorum devotione constructa nostra apostolica auctoritate fuerint corroborata, atque
l.4 ad meliorem statum perducta. Igitur quia tua dilectio nostram suppliciter expostulat clementiam, quatinus apostolico privilegio concedamus et corroboremus tibi tuisque successoribus monasterium Anianiensem, secundum tenorem atque astipulationem regalis privilegii,
l.5 quod eidem loco clementer dinoscitur fuisse indultum a piȩ memoriȩ Karolo Francorum rege Romanorumque patricio, a Ludovico etiam illius filio, tuȩ fraternitati ex animo faventes, quicquid regalis munificentia in possessionibus terrarumque rebus, silvis,
l.6 pascuis, cultis et incultis, aquarumve decursibus, marinis stagneis, fluviorumque piscationibus, aecclesiarum cum suis adjacentiis delegationibus, ingeneorum servorum seu colonum propagatione, atque incolatu olim predicto Anianensi cȩnobio contulit, et quod
l.7 pia devotio fidelium optulit vel collatura est, omneque illud quod in presenti vel in posterum ad prefatum Anianensem monasterium pertinere vel possidere a te tibique commissis dinoscitur, ut absque omni inquietudine cujuscumque potestatis vel
l.8 conditionis intacta retinere, distribuere, ordinare aut commutare pro loci utilitate valeas, concedimus et nostra auctoritate corroboramus. Et quia ineffrenata cupiditas heresisque symoniaca apud vestrates omnino temperantiȩ dis-
l.9-cretionisque modum ignorat, ut liberius quȩ speculative vitȩ sunt congrua exercere valeatis subrogatione abbatis, sana congregationis electione, secundum beati Benedicti normam concedimus et ut idem subrogandus ab episcopo quem
l.10 religiosioris vite meritum commendaverit benedicatur, fratresque sibi commissis ad sacros ordines promoveantur, et ut ipse abba religionis tramitem digne et laudabiliter tenere visus fuerit ad se venientibus conscilium pȩnitentiȩ
l.11 impendendi licentiam, si tamen ad hoc episcopus illius loci assensum prebuerit, non denegamus. Quod si forte populi iniquitate et malicia exigente, necesse fuerit provintiam excommunicationis vel anathematis gladio ferire, paterna
l.12 indulgemus pietate, et apostolica confirmamus auctoritate, ut idem locus Anianensis immunis maneat ab omni vinculo excommunicationis, ut fratres inibi degentes pro nostra totiusque sanctȩ Romanȩque ȩcclesiȩ prosperitate licenter omnipotenti Deo
l.13 preces persolvere valeant, penitentesque qui ad diem festum consecrationis confugerint ipsa tantummodo die nostra absolutione releventur, ut huberius devotionis suȩ vota sua propitiatori omnium exsolvant. Quicumque vero,
l.14 laudabili fama vel exemplo predicti loci Anianensis provocatus, tumulari se in predicto pecierit, aut possessionis seu substantiȩ suȩ qualemcumque quantitatem jamdicto cȩnobio erogandam delegaverit, nullo pacto vel
l.15 occasione prohibeatur ab episcopo. Super hȩc etiam apostolica auctoritate monemus, ut prefati venerabilis loci monachi et quique sibi subditi nullius injustitiȩ inquietudinem ab aliqua persona, tam in treuua Dei quam extra treuuam, molestentur,
l.16 ut, securitate salubriter data, utilitati ȩcclesiȩ liberius providere valeant. Et ne parvam quamlibet occasionem predicti loci congregatio adinveniat minus exequendi quȩ sancta sunt et juxta et sanctȩ regulȩ congrua sub divini nominis
l.17 attestatione, prohibemus ne aliqua mundialis potestas, comes videlicet aut comitissa, archiepiscopus aut episcopus, seu quodlibet secularis persona presumat eidem prefato monasterio, arte vel ingenio aut maligna occasione, vim
l.18 inferre vel molestus esse seu quempiam de rebus vel possessionibus auferre aut alienare, aut aliquem cujuscumque servitii censu contra fas vel monastico ordine in aliquo contrarius exigere. Sed quicumque eidem
l.19 predicto loco et congregationi devotus extiterit et aliquod suffragium verbo aut opere aut substantiȩ suȩ erogatione contulerint, [a pio remuneratore omnium Deo superne benedictionis et nostre humilitatis gratia
l.20 percipiant. Et quia ad] aures nostre per[venit scientie] antiquitus cellam Genonensem juris fuisse [Anianensis cenobii], quandoquidem pacis et concordie vinculo consulere et litigiorum fomitem radicitus abolere debemus, sub
l.21 attestatione divini nominis obtestamur, et excommunicamus, ut, si ita est, ne in loco Gellonensi quispiam [episcopus abbatem] benedicere presumat, sed omnis ordinatio et dispositio possibilitasque jamdictȩ celle in manu consistat
l.22 abbatis vel congregationis Anianensis. Si quis autem hujus nostri privilegii sanctionem et corroborat[ionem] refragare vel infringere temptaverit et ammonitus digne emendare contepserit, ab omnipotente Deo patre
l.23 et filio et spiritu sancto perpetua maledictione damnetur et a sancta ȩcclesia gremio expulsus, cum impiis [et sacrilegiis] diabolo tradatur perhennibus gehennȩ incendiis concremandus. At vero custos et observator quecumque
l.24 extiterit ibique tumulatus fuerit ad beneficium aliquid pro animȩ suȩ remedio dederit, absolutionem peccatorum [suorum] promereatur, et a remuneratore omnium bonorum caelestis vitȩ felicitate donetur.
l.25 Insuper haec omnia concaedimus tibi et successoribus tuis licentiam dandi penitentiam undecumque ad te humiliter concurrentibus, excommunicandique potestatem habeas et solvendi satisfacientes
l.26 apostolica auctoritate indulgemus.
l.27 [rota]. [benevalete].
l.28 Datum Lateranis septimo idus novembris, per manus Petri, sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ subdiaconi atque bibliothecarii. Anno ab incarnatione Domini millesimo sexaginto sexto, anno quoque pontificatus ALEXANDRI papȩ II quarto, indictione IIII.

Bibliographie

CASSAN (abbé), MEYNIAL (E.), Cartulaires des abbayes d'Aniane et de Gellone, 2 vol., Montpellier : Société Archéologique de Montpellier, 1898-1900, t. 1, p. 82-85, n° 3.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°3865 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3865»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3865/. Date de mise à jour : 29/03/12.