Nice, AD Alpes-Maritimes, H 425 n° 1
Numéro3862
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date17/10/1022(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseFréjus
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
AuteurConstantin, Isingarda son épouse et leurs fils
BénéficiaireAbbaye de SAINT-HONORAT de LERINS
Regeste
Texte
l.2 et iterum: Thesaurizate vobis thesauros in cȩlo et cetera, itemque: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quȩ habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo. Audivi ego frater Constantinus quidam christianus, licet indignus, cum in evangelio hȩc verba et his
l.3 similia legerentur, consideransque futuros casus et perpendens sollicite quae parata sunt impiis tormenta quaeve fidelibus aeterna premia. Nos quidem in Dei nomine, jamdictus Constantinus et uxor mea Isingardis filiique nostri Rippertus, Dodo, Lambertus,
l.4 Poncius, Ugo et Abilonius, inspirante Deo, sana mente integroque consilio, metuentes casum humanae fragilitatis, ne nobis repentina ac perpetua mors obveniat, placuit animabus nostris ut aliquid de rebus propriis Deo et sanctis ejus,
l.5 videlicet perpetuae virgini ipsiusque genitrici Mariae necnon et beatissimo Honorato insulae Lyrinensis coenobii patrono, ubi preesse, videtur domnus abba Odilo Cluniacensis pater, deberemus offerre et predicto abbati ac monachis
l.6 ipsius ibidem Deo digne famulantibus donare, sicuti et facimus. Dum enim priscarum legum sancxit auctoritas ut quicumque rem suam in quemlibet modum cedere, donare, tradere, transfundereque voluerit, hoc per seriem scripturarum,
l.7 auxiliante domino, laudabiliter plenius liberiusque debeat corroborari. Quapropter nos jamdicti Constantinus et uxor mea Isingardis et filii nostri ad prefatum locum sanctorum, scilicet Mariȩ et Honorati, Odiloni jamdicto patri vel
l.8 ipsius monachis ibidem militantibus tam presentibus quam etiam et futuris, sub hac descriptione, pro animarum nostrarum remedio, rem nostram propriam damus, tradimus atque transfundimus, id est quandam ȩcclesiam in honore sancti Saturnini,
l.9 quȩ sita est in pago Glannadensi, in territorio Briessensi, cum terra quae est in ipsius aecclesiae circuitu. Quae etiam terra taliter constat terminata, primo latus a vertice montis usque ad fontem quae vocatur Salsa, secundo latus sic quomodo
l.10 rivus ipsius fontis currit usque ad rivulum qui vocatur Agabron, tertio latus terminat fons quae venit a monte cadens in rivulo Agabron. Et nos igitur in Christi nomine, ego videlicet Eldebertus et uxor mea Ermengardis filiusque noster
l.11 Eldebertus, eodem modo quicquid habemus infra divisione hujus terrȩ, pro aeterne vitae remedio, loco et fratribus prefatis funditus concedimus. Haec autem omnia et in omnibus sepedicto loco et abbati vel monachis presentibus et futuris tradimus possidenda.
l.12 Si quis vero de consanguineis aut coheredibus nostris vel aliquis christianus, nobis viventibus seu post obitum nostrum, quod absit, hoc donum contradicere, calumpniare sibique adquirere maluerit, ex parte domini ei contradicimus et obtestamur
l.13 quatinus hujus scripturae commutationem heredibus libere, uti liceat, prout dignum est. Alioquin et ut dictum est agere temptaverit, dominis cartae hujus componat auri libras centum, et insuper pars ejus sit cum Dathan et Abiron,
l.14 quousque resipiscat. Et ut hȩc scripta firma permaneat, cum stipulatione subnixa, manibus propriis firmamus ac corroboramus. S. Constantini auctoris hujus scripti et filiorum ejusdem quorum haec nomina:
l.15 S. Ripperti, S. Dodoni, S. Lamberti, S. Poncii, S. Ugonis, S. Abilonii qui hanc cartam fieri et firmare rogaverunt, S. Aldeberti partificis hujus hȩlemosynae, S. Aldeberti ipsius filii.
l.16 DATA XV KALENDAS NOVEMBRIS, PER MANUS ADRIADI NOTARII, ANNO MILLESIMO XX SECUNDO AB INCARNATIONE DOMINI, EPACTA XII, INDICTIONE XV, REGNANTE RODULFO REGE, DOMINO JHESU CHRISTO IN PERPETUUM REGNANTE CUNCTAQUE GUBERNANTE NOBILISSIME. AMEN.
Notes
Bibliographie
MORIS (Henri) et BLANC (Edmond), Cartulaire de l'abbaye de Lérins, 2 vol., Paris, 1883-1905, t. 2, p. 50-52.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°3862 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3862»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3862/. Date de mise à jour : 29/03/12.