Nice, AD Alpes-Maritimes, H 425 n° 5
Numéro3861
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date07/1125(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseFréjus
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurChevalier Hugues et Abellonius, fils de Constantin
BénéficiaireAbbaye de SAINT-HONORAT de LERINS
Regeste
Texte
l.2 videlicet Ugo et Abellonius Sancto Honorato dederunt talis concordia fuit: Quod predicti milites ecclesiam Sancti
l.3 Saturnini et terram que in circuitu est, sicut carta in qua ipsa donatio jamdicti Constantini filiorumque ejus scripta testatur,
l.4 ex toto reliquerunt domino Deo et beate Marie sanctoque Honorato, et Garino abbati et monachis Lyrinensibus tam presen-
l.5-tibus quam futuris, cum hominibus et mulieribus, ut libere possideant et quodcumque inde facere voluerint faciant.
l.6 De partibus autem Ugonis et Abelloni que Briansionensi jure hereditario contingebant, tres mansos
l.7 reliquerunt, scilicet ex parte Ugonis mansum Petri Coce integrum cum ominibus et feminis, sicuti erat
l.8 quando Ugo illum donavit Sancto Honorato, et ex parte Abellonii mansum Petri Johannis similiter integrum cum
l.9 hominibus et feminis, sicut Abellonius Sancto Honorato tribuit et mansum Jagat totum integrum cum hominibus et mulieribus, et si aliquid minuerint, restituere debuerunt,
l.10 insuper III modiatas, valentis terre in dominio dare debuerunt et alia omnia que in castello Briancionensi
l.11 monachi adquisierint, in decimis scilicet, in campis, in vineis et in ortis et in omnibus salva habere debuerunt, et alia omnia
l.12 supradictorum virorum ad fidelitatem et servicium Lyrinensium monachorum per manum abbatis acceperunt, et hoc tali modo abbas et monachi fecerunt quod nisi
l.13 ipsi milites predictum placitum tenuerint, omnia que fuerunt Ugonis et Abellonii recuperare possint.
l.14 Facta est hec concordia in presentia domni Imberti Glandetensis episcopi, et Mainfredi Antipolitani
l.15 pontificis, in mense julio, feria V, luna XXIIII. Raimundus Dodo testis, Gaufredus frater ejus testis, Aldebertus de
l.16 Mugulo testis, Guillelmus de Rilana testis, Guillelmus Junamus testis, Bertrannus de Ubraia testis, Martellus testis,
l.17 et alii quamplures monachi et milites.
Bibliographie
MORIS (Henri) et BLANC (Edmond), Cartulaire de l'abbaye de Lérins, 2 vol., Paris, 1883-1905, t. 1, p. 199-200, n° 198.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°3861 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3861»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3861/. Date de mise à jour : 29/03/12.