Nice, AD Alpes-Maritimes, H 425 n° 3
Numéro3860
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1102(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseFréjus
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurHugues, fils de Constantin et Isingarda son épouse
BénéficiaireAbbaye de SAINT-HONORAT de LERINS
Regeste
Texte
l.2 sive traditio affirmat, ut si quis cujuslibet ordinis aliquid suȩ possessionis attributum sibi Deo cuique largire voluerit, auctoritate omnium precedentium firmis-
l.3-simo testimonio hoc fallit perficere. Nam sub prioris Dei cultoris exemplo hȩc sunt rectissimo ordine tradita, qui etiam decede regum locupletatus
l.4 revertens decimas Deo Melchisedec in omnibus divisit, et dominicis locutionibus invenimus traditum his verbis prophetȩ dum de donatione helemosinȩ exortaretur dicens: Date
l.5 inquit helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis. Quia sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina estinguit peccatum. Ac simili modo propheticus sermo
l.6 iterum dicit: Honora dominum de tua substantia his itaque et aliis assertionibus eruditus ac timore Dei aeterni judicis informatiis, consideransque futuros casus, et perpendens
l.7 sollicite quȩ parata sunt impiis tormenta, quȩve fidelibus aeterna premia. Ego quidem Ugo, filius quondam Constantini et Isingardȩ uxoris ejus, inspirante Deo sana
l.8 mente integroque consilio, metuens eventus humanȩ fragilitatis ne michi repentina ac perpetua mors obveniat, placuit animo meo res proprias quȩ michi ex paterno jure
l.9 eredidate advenerunt, Deo et sanctis ejus videlicet perpetuȩ virginis ipsiusque genetricis MARIAE, necnon et beatissimo HONORATO insulȩ Lyrinensis cenobii patrono ubi pre-
l.10-esse videtur dominus Aldebertus abbas offerre, et predicto abbati ac monachis ibidem Deo digne famulantibus donare sicuti et facio. Dum enim priscarum legum sanxit aucto-
l.11-ritas ut quicumque rem suam in quemlibet modum cedere, donare, tradere, transfundereque voluerit, hoc per seriem scripturarum auxiliante domino laudabiliter plenius liberiusque
l.12 debeat corroborari. Quapropter ego jamdictus Ugo, ad prefatum locum sanctorum scilicet beatȩ MARIAE ac venerabili HONORATO seu Aldeberto jamdicto patri vel mona-
l.13-chis ibidem Deo militantibus tam presentibus quam et futuris sub hac descriptione pro animȩ meae remedio, dono, cedo, trado, atque transfundo totam partem quȩ in pago Brian-
l.14-zun videor haberi ac teneo vel aliquis pro me scilicet quartam partem in supradicto castello Brianzun, in villa, terris cultis et incultis, campis, vineis, pratis, ortis,
l.15 arboribus pomiferis et inpomiferis, aquis, molendinis, planiciis, rupibus, jugibus, montibus, vallibus. Similiter etiam dono, cedo, transfundo quintam partem in castello
l.16 Mugilo, in villa, terris cultis et incultis, campis, vineis, pratis, ortis, arboribus ferentibus vel non ferentibus, aquis, molendinis, planiciis, rupibus, jugibus, montibus, vallibus.
l.17 Haec autem omnia et in omnibus quibusque locis qualicumque modo aliquid habeo, vel habere debeo cuncta sepedicto loco ac prenominatis sanctis et abbati vel monachis presentibus
l.18 et futuris trado possidenda. Sane si quis ego aut ullus ex meis heredibus aut aliqua persona contra hanc cartam donationis agere aliquid vel irrumpere voluerit, subja-
l.19-ceat omnibus maledictionibus tam veteris quam novi testamenti particepsque in inferno Dathan sit et Abiron, nisi emendaverit. Et ut hoc testamentum nostrȩ auctoritatis firmum
l.20 ac stabile permaneat, manibus propriis scriptis testibusque roborandum trado. Wilelmus Gauzerannus [testis]. Raimbaldus filius ejus [testis]. Gozfridus [firmavit]. Wilelmus Longobardus [firmavit].
l.21 Isnardus Truannus [firmavit]. Raimundus [firmavit]. Ripertus [firmavit].
Notes
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°3860 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3860»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3860/. Date de mise à jour : 29/03/12.