Nice, AD Alpes-Maritimes, H 757 n° 3

<< < / > >>

Numéro3859

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1113(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseFréjus

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurMainfredus, évêque d'ANTIBES

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-HONORAT  de  LERINS

Regeste

Mainfred, évêque d'Antibes, confirme à l'abbaye de Lérins toutes les églises de Vallauris, Arluc, Cannes, Mougins, Revest, Saint-Pierre de Roquefort, Saint-Martin de la Garde, lui donne les églises Saint-Pierre d'Opio, Saint-Florent de Canaux et lui restitue ce qu'elle avait possédé à Saint-Césaire et aux environs de Mougins à Pibonson, à Saint-Michel.

Texte

l.1 Diffinicio querimoniarum Mainfredi Antipolitani episcopi, et domni Petri Lyrinensis abbatis que fuit facta
l.2 in presentia clericorum suorum scilicet Rostagni canonici, Stephani Gigorni, et Isnardi filii Rolanni diaconi,
l.3 et domni Berengarii Forojuliensis episcopi, atque Fulconis de Grassa, et Guilelmi fratris ejus, et Ricavi atque Gaufredi
l.4 de Sartovols, et Guilelmi Ugonis aliorumque multorum quod recitare longum est. Notum sit omnibus in Antipolita-
l.5-no episcopatu degentibus quod domnus Mainfredus episcopus cum consensu omnium canonicorum suorum spontanea volun-
l.6-tate sua laudavit ac confirmavit domino Deo et beate virginis Marie sanctoque Honorato et Petro Lyrinen-
l.7-si abbati, suisque successoribus ac fratribus sub ipsis Deo militantibus in perpetuum, ecclesiam de Auriluco atque
l.8 ecclesiam de Mugino, et ecclesiam de Canuis, ac ecclesiam de Valle Aurea, atque ecclesiam de Reves, cum primi-
l.9-ciis, oblacionibus, decimis, morticinis, omnibusque sibi pertinentibus, retento tantum sinodo, et Sanctum
l.10 Petrum de Rocafort, et Sanctum Martinum de Garda, cum parrochiis, retenta sibi quarta parte
l.11 decimarum ac sinodo harum duarum parrochiarum. Simili modo concessit et corroboravit ecclesiam
l.12 Sancti Petri de Opia, et Sancti Florentii de Canals cum omnibus sibi pertinentibus. Et decimacionem omnium onorum suorum
l.13 quos in suo episcopatu abent vel adquirere potuerint ut sicut hactenus cum pace possideant. Et reddi-
l.14-dit hoc quod Sancto Honorato olim datum fuerat in Sancto Cesario, ac partem quam requirebat in
l.15 condaminam Sancti Michaelis cum Podiopontione. Testes: Rammbaludus de Grassa, et Bertrannus
l.16 et Raimundus filii ejus, Boso de Grassa, Petrus de Maganocs et alii multi.
l.17 Facta est hec diffinicio ab incarnato Dei verbo MCXIII anno,
l.18 indictione VI, concurrente II, epacta I

Bibliographie

MORIS (Henri) et BLANC (Edmond), Cartulaire de l'abbaye de Lérins, 2 vol., Paris, 1883-1905, t. 1, p. 114-115, n° 129.

DOUBLET (Georges), Recueil des actes concernant les évêques d'Antibes, Monaco, 1915, p. 49-51, n° 48.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°3859 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3859»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3859/. Date de mise à jour : 29/03/12.