Nice, AD Alpes-Maritimes, H 875 n° 2

<< < / > >>

Numéro3854

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1100(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseFréjus

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditionoriginal

AuteurRicolfus et alii

BénéficiaireNotre-Dame de Moustiers, Notre-Dame d'Angles, Saint-Saturnin, prieuré de Lérins

Regeste

Donations diverses faites aux églises Notre-Dame de Moustiers, Notre-Dame d'Angles, Saint-Saturnin et autres lieux, dépendant de l'abbaye de Lérins.

Fac-similé

Texte

l.1 Hec est carta tocius possessionis Sancte Marie Mosterii castri, que ostendit et affirmat dominum Ricolfum sacerdotem altari Sancte predicte Marie, totum sine intermissione quod posi-
l.2-debat dedisse, inhermis videlicet et cultis. Que sit vero possessio domus in heredidate et mortalicio ut potero sub brevitate notare videas. Terra quam
l.3 dedit dominus Ricolfus cum Johanne Misello et Stefano sacerdote, dicitur esse alodium, et tenet usque ad viam traversam quȩ vadit per Merletum, et terra de Valle Sancti Apollinaris quȩ dicitur Lagons, et terra de Valed quȩ
l.4 est apud Sanctum Ilarium, et terra de Comba Gondonmarii et Ricolfi que est supra Sanctum Michaelem, et campus de Falevello qui est sub viam que vadit ad Valenciolam, et terra de Gram, et contaminia de Merleto que est supra Camera-
l.5-dam in Pleno, et campus de Campanil, et campus qui est supra defensum Poncii Peladi, et campus de Claperio cum suis apendiciis, et capus de Serreto Medio, et campus de Boncheto, et terra de Marinnon et de Moreza, et campus
l.6 de Aiglada, et hoc quod pozavit Rembertus, subtus predictum campum, per dominum Ricolfum et fratrem suum, totum hoc est de alodio. TERRA DE MORTALICIO: campus de Larat quem dedit Sancte Marie Reinoardus Balbus pro anima
l.7 sua, et campus de Venasco quem dedit Poncius Mansic, et campus de Stapa quem dedit Henma femina quedam pro anima sua, et campus de Bragosis quem dedit Sancte Marie Atonolfus Rainaldi et Esperran de Piro, subtus castrum Mosterii
l.8 quem dedit Reinoardus Bruda, et campus supra domum Misellorum quem dedit Atelmus Falfobrec, et pratum quod est ante domum ipsorum infirmorum usque in rivum quod dedit Ricardus Corcon, et una sectura prati subtus Sanctum Quiricum quam
l.9 dedit Isnardus Gordon et Esperran quod est justa ecclesiolam Sancti Apollinaris, et campus del Pas qui est subtus Sanctum Ilarium quem dedit Belon, hoc totum est de mortalicio. DE ENCIONE: campus de Eiglada qui est inter duas
l.10 vias, et dicitur esse duas modiatas et plus, quem comparavit donna Isabel Sancte Marie de Reinardo Henma, et campus de Almis cum omnibus arboribus nucum, quem comparavit donnus Ricolfus de Reimundo Giboso, et dedit unum equum sexa-
l.11-ginta solidorum quem equum dedit Reimundus Guilmo batellerio de Oliva, pro pugna quam debuit facere contra Emenon fratrem suum de Entravenas, et campus de novem sextariis qui est in Calmaset quem comparavit donna Isabel de Faral-
l.12-do Henma, et campus de Camerado, quem dedit Poncius Darniquetus donno Ricolfo, pro duobus filiis suis, scilicet Isnardo et Guillelmo, docendis et pascendis. Ecclesia Sancti Saturnini, cum omnibus apendiciis suis est Sancte Marie Mosterii castri. In Es-
l.13-perrano Sancti Saturnini dedit donnus Osiardus et Beringarius sacerdos unum equum, cum toto insellamento, domino Reimundo Giboso quem tribuit cuidam femine, que medica erat, pro se medicando et multa alia ibi sunt data illi Reimundo, cujus ho-
l.14-nor et rectum erat, campus supra Virdonem quem dedit donnus Guillelmus Mosterii castri ecclesie Sancti Saturnini, causa dotalicii, in die sue sacracionis, quam sacravit donnus Heinrincus episcopus, est sancte Marie. Nota vineam et terram duorum modiorum
l.15 et plus que est justa vineam subtus Sanctum Saturninum, ultra rivale, supra viam que tendit ad castrum Mosterii, quam vineam et terram dedit Poncius Manases Sancto Saturnino et Isnardus Boffa cognatus ejus et alii heredes firmaverunt, vinea de Carraria
l.16 veteri que tendit ad silvam quam dedit Petrus Josmarii Sancto Saturnino, pro febribus quȩ constringebant eum, et per hoc liberatus fuit Deo gratias, pratum quod est subtus Sanctum Saturninum ultra rivale justa aquam ipsius rivi, quod dedit
l.17 Sancto Saturnino Isnardus de Romolis pater Guigonis, pro febribus que tenebat eum et exinde liberatus est, campus duorum modiorum et plus quem dedit donnus Guillelmus Senex Mosterii et Poncius Framerici altari sancte Marie Moste-
l.18-rii castri, qui campus est subtus viam que vadit ad Sanctam Crucem, justa pratum Poncii Hariberti, non est Sancti Saturnini sed Sancte Marie. DE VINEIS QUE SUNT DE ALODIO: Pendencia vinea nominata sic que est subtus Sanctum Johannem, est proprie alodium Sancte Marie Moste-
l.19-rii castri, quam plantavit donnus Ricolfus sine ullo herede solummodo, propter hoc ut in hereditate predicte Marie verteretur. Vinea de Melezen domini Osiardi ut dicitur quam partitus est cum Isnardo fratre suo Ricolfo, et vinea Rainaldi de burgo Garcini, et terra
l.20 qui justa vineam est quantumcumque sit, est alodium Sancte Marie. VINȨȨ DE FABRONGA SUNT DE ALODIO: Vinea Lamberti Bastigis et vinea Semnoreti quas acceperunt monachi Brinenses contra vineam Haimerici que est in Melezen quando partita sunt cum Alfanto, sunt de
l.21 [Fa]bronga, et vinea Chebaldi servientis donni Ricolfi, et terra inhermo et inculto, supra vineam et subtus de Fabrongam, est alodium Sancte Marie. Vinea Poncii Hescelini de Campo Rotondo, supra castrum Mosterii ibi prope, et vinea Poncii Faber
l.22 [que] jungitur vinȩȩ alterius Poncii, et vineole due quas tenet Silvius Fulcherii ultra Vallem Horredam ibi prope, sunt omnes de alodio. Vinnale cum arboribus nucum de Cezeza quod vinnale est apud balmas Gondoramii, est de alodio.
l.23 Ibi juxta est terra duodecim sextariorum in seminando, quam dedit Faraldus frater Ricaldi Sancte Marie pro anima sua, et una semodiata de terra quam donavit Adaltrus Ligolinosa cum uno nogario pro animo sua. Estaul Albin dedit duos arbores nucum Sancte Marie pro anima sua in Valle del Parc in Olivet. VINȨȨ DE MORTA-
l.24-[LIC]IO: Vinea quam plantavit Haimerus pater Roselli in terra quam dedit donna Sazia mater Poncii Eldeberti et Reinoardi Boffa Sancte Marie pro anima sua, et terra de Vallis cum nucibus quam dedit Bonfil Gallardus Sancte Marie
l.25 [pro anima sua], ob hoc videlicet plus, ut de nucibus ipsarum arborum fieret vigilia ante altare sancte Marie, et hoc inde sit signum quod donnus Ricolfus voluit quadam vice incidere ipsas arbores ad faciendas scutellas et mul-
l.26-[ta alia in do]mo sua, cui laudaverunt Rainoardus Balbus et frater suus Guillelmus ceterique parentes, ne faceret, quia terra illa de Vallis Maxime fuit data propter arbores, ad faciendam vigiliam, in qua predicta terra fecit
l.27 [domnus Ricolfus] plantari vineas, videlicet Johannes Faldalonga pater Arnaldi plantavit ibi vineam unam per dominum Ricolfum, et Josceldus avunculus Chebaldi plantavit ibidem aliam vineam, et Martinus Bruda plan-
l.28[-tavit aliam ibidem] postea per donnum Osiarium, Reimundus Balda plantavit aliam prius per donnum Ricolfum. [croix] Vinea super fontem quam plantavit Bertrannus maritus de Roberga. Ibidem vinea quam plantavit Poncius Aicele. [...] Vinea quam plantavit Rolannus, quam donavit Isnardus de Antrepetras. Vinea quam donavit domnus Ricolfus uxori de Petro Rainoardi parenti sue de Quinzo, ut teneret dum viveret, quam donavit pro anima sua Radaldus frater Rainoardi Balbi et [Po]ntii Presbiteri, et plantavit eam Garners de Burgarci pater Borelli qui fuit monacus Lirini. Pratum quod tenebat Pontius Arenbertus per Fulcone de Romulis, istud dedit Isnardus suus filius, Deo sancteque ejus gloriosȩ genetrici Mariȩ ac Sancto Honorato, omnibus suis fidelibus et amicis pro anima patris ac matris et pro totius suȩ parentele animabus, teste Ilsiardo de Pilato, Petro Ceugna, Isnardus Radulfo, fratreque suo Bertrando, Ugone canonico Regensi, Ugone Prophetae, is omnibus veris testibus presentibus, ita sine dubio factum est hoc donum. Ugo de Antrepetras dedit Sancte Marie vineam in Angoir, cum uno perario et aliis arboribus qui vocantur persegarii. Ex una parte, vinea Isnardi Fabri, et ex alia, vinea Isnardi Menestrae suptus currit rivus Engoir, et dedit terram de tribus sextariis vel de quatuor, terra hec autem est in Valle de Godeschalc quam comparavit de Eleazaro qui fuit ex progenie Almeratensium, Romularum castri. Et vinea quam plantavit Adalfredus, bubulcus donni Ricolfi supra viam de Vallis, in terra quam dedit Guillelmus Vetus
l.29 [Mosterii castri, domno] Ricolfo, quando fecit eum esse presbiterum, et fuit de cabanaria Hermini Josberti. Vinea quȩ est apud Carrariam Veterem, quam solebat tenere Stefanus Pairol, dedit Isnardus Belleron Sancte Marie pro anima
l.30 [sua. Vineam quam] tenet Petrus Pairol, frater predicti Stefani, dedit mater Eldeberti Aguinolfi Sancte Marie pro anima [sua]. Vinea quam solet tenere Petrus Beringarii sacerdos in Ubac, dedit Poncius Rostanni Sancte Marie
l.31 [pro anima sua, et] plantavit eam Isnardus Tortus. Vinea quam dedit Guillelmus Bolza Sancte Marie et corpus et animam suam, et in domo claustri receptus et mortuus est, quam solebat tenere Rippertus pellicearius.
l.32 Vinea quam dedit Isnardus Occisus Sancte Marie in Melezen quam dederunt monachi Lirinenses Radulfo presbitero suo dum viveret. Vinea de Petra Mala quam tenebat Poncius Rubiol dum vixit, in morte vero sua
l.33 dedit suam partem scilicet mediam pro anima sua Sancte Marie, altera autem pars erat alodium et proprietas Sancte Marie, et sic tota est predicte virginis in antea.
l.34 Brevem de terra de Almis. Ego Girinus domino Deo et Sancta Mariȩ et Sancti Honorati et monachis [...] monasterii Deo servientibus, terram de Almis pro anima patris mei
l.35 et matris meȩ et omnium parentum meorum, pro filio meo quem tenent ipsi monachi dono etiam multa terra que dicitur sed[...]et ibi sunt aliquis homo con-
l.36-tradicere voluerit, dono in ipsam terram que Almis vocatur, quatuor de melioribus que ibi invente fuerant. Sane si quis homo aut femina hanc
l.37 donacionem inrumpere voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat et cum Juda traditore domini locum in inferno posidead, nisi ad emendacionem veniat.
l.38 BREVEM DE TERRA DE ALMIS. Ego Girinus dono domino Deo et Sanctȩ Mariȩ et Sancti Honorati monasterii Lirinensis
l.39 omnibus monachis ibidem Deo servientibus, terram de Almis qui est justa terra Tasili Ricavur ex una parte et ex alia Stavoli, pro anima patris mei et matris meȩ et omnium parentum meorum
l.40 et pro filio meo quem tenent ipsi monachi Sancti Onorati, dono etiam et unum ortum quem tenebat Fedulus. Et ipsam convenientia, dono etiam medietatem de nogariis qui sunt in terra Des-
l.41-scola. Et si illos aliquis contradicere voluerit, dono in ipsam terram de Almis quatuor de melioribus nogariis que ibi sunt, et per omne tempus decimum de nogariis suis. Sane si quis homo
l.42 aut femina hanc donacionem inrumpere voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat et cum Juda traditore domini locum in inferno posidead, nisi ad emendacionem veniad
l.49 et una se modiata de tamquam donavit Adaltrus Ligolinosa cum uno nogario pro anime sua.
l.50 Hec est concordia placiti abbatis Lyrinensis et Vuilelmi Isnardi quam Willelmus monasterii utrique parti mandavit firmiter teneri.
l.51 Mandavit absque ulla dubitacione et jure constituit ut ȩcclesia Sancte Marie habeat suum sponsalicium et suum alodem et judicamenta
l.52 et donationes, hec omnia mandavit ut non dividerentur, et ut ȩcclesia et monachi indivis [apos...] sine ulla diminucione. Cetera vero omnia
l.53 alodium Riculfi et fratris ejus et comparaciones quas in simul fecerunt per medium dividereta [...] Johannis quod est super ipsa ȩcclesiam quod tenebat Bertranus Deafiol
l.54 et in terram que fuit de Boldoig.
l.55 Rainaldus de Burg Garci et Petrus Caliada cum tenementis suis praeter hoc quod tenent Sancte Mariȩ, Jabaldus cum tenente suo et clausalem majorem silvii Fulcheri qui est subtus viam,
l.56 casalem Lanberti Labastiga et illum de Aimer cum hoc de Rainaldo justa ortum Petri Ceugia et Poncius Aicele cum tenamente suo et [Ross...] filios Cairuner
l.57 clausalem minorem silvii Fulcher et vineam Arman et casalem Pontii Aicele qui est subtus domum Poncii Garci, cum cortile quem abuit.

Bibliographie

MORIS (Henri) et BLANC (Edmond), Cartulaire de l'abbaye de Lérins, 2 vol., Paris, 1883-1905, t. 2, p. 150-154.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°3854 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3854»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3854/. Date de mise à jour : 29/03/12.