Nice, AD Alpes-Maritimes, H 347 n° 6
Numéro3853
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1066(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseFréjus
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurEtienne et Airelda son épouse
BénéficiaireAbbaye de SAINT-HONORAT de LERINS
Regeste
Texte
l.2 voluerit perscripturam seriem, commendare studeat memorie posterorum ne deinceps quod absit
l.3 valeat contradictionibus. Quorum ego Stephanus et uxor mea Airelda ac filii nostri libentissime
l.4 amplecti cupientes vestigia, eorumque reminiscens gloriam, mea simulque facinora et redemp-
l.5-tio minius cujusque animȩ, ejus sunt opes ac diviciȩ. Quapropter noverint cuncti fideles
l.6 tam futuri quam et presentes, quod vocem illam domini qua dicit: Date helemosinam et omnia
l.7 munda sunt vobis, et dictis et factis studeam adimple pro remedio animarum nostrarum.
l.8 Concedimus domino Deo bonorum omnium largitori sacrosanctisque altaribus sanctȩ MARIE ET
l.9 SANCTI HONORATI Lyrinensis monasterii, venerabilis abbas Aeldebertus esse videtur, sive
l.10 monachis ibidem sub norma vite regularis Christo famulantibus, in comitatu Calidianen-
l.11-sium in flumine Ciagna totum in integrum
l.12 quantumcumque habemus et habere debemus in molendino et in paratore et in terra quȩ juxta eos est
l.13 per qualemcumque modum tenemus et debemus tenere. Hoc est medietatem tercie partis supra-
l.14-dictarum rerum et molnaria donamus, vendimus, tradimus domino Deo et Sancte Marie et Sancto Honorato
l.15 et Lyrinensium monachis.
l.16 Hanc cartam donationis manibus propriis firmamus testibusque roborandam tradimus. Isnardus Barrera et uxor sua firmaverunt.
l.17 Sane si quis ex heredibus nostris aut aliqua persona donationis hujus carte contradictor existere
l.18 voluerit, ab Adam subjaceat omnibus mundi usque ad finem maledictionibus.
l.19 Petrus Wilelmus et uxor sua firmaverunt. Taufredus et Rostagnus frater suus firmaverunt. Petrus de Monte Auroso firmavit.
Notes
Bibliographie
MORIS (Henri) et BLANC (Edmond), Cartulaire de l'abbaye de Lérins, 2 vol., Paris, 1883-1905, p. 35-36, n° 36.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°3853 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3853»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3853/. Date de mise à jour : 29/03/12.