Nice, AD Alpes-Maritimes, H 347 n° 5
Numéro3852
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1066(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseFréjus
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurGeoffroi et Pons Malner
BénéficiaireAbbaye de SAINT-HONORAT de LERINS
Regeste
Texte
l.2 traditio affirmat, ut si quis cujuslibet ordinis aliquid suȩ possessionis attributum sibi Deo cuique largire voluerit, auctoritate omnium precedentium firmissimo testimo-
l.3-nio hoc fassit perficere. Nam sub prioris Dei cultoris exemplo hȩc sunt rectissimo ordine tradita, qui etiam de cede regum locupletatus revertens,
l.4 decimas Deo Melchisedec in omnibus divisit. Et dominicis locutionibus invenimus traditum his verbis prophetȩ, dum de donatione helemosine exortaretur dicens: Date inquit
l.5 helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, quia: Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum. Ac simili modo propheticus sermo
l.6 iterum dicit: Honora dominum de tua substantia. His itaque et aliis assertionibus eruditi ac timore Dei ȩterni judicis informati, considerantesque futuros casus et
l.7 perpendentes sollicite que parata sunt impiis tormenta, quȩve fidelibus ȩterna premia, nos quidem Gozfredus et Pontius Malner, inspirante
l.8 Deo sana mente integroque consilio, metuentes eventus humane fragilitatis, ne nobis repentina ac perpetua mors obveniat, placuit animabus nostris res proprias, quȩ nobis ex paterno
l.9 jure ereditate advenerunt, Deo et sanctis ejus, videlicet perpetuȩ virginis ipsiusque genitricis MARIAE necnon et beatissimo HONORATO insulȩ Lyrinensis cȩnobii patrono, ubi
l.10 preesse videtur domnus Aldebertus abbas offerre et predicto abbati ac monachis ibidem Deo digne famulantibus donare sicuti et facimus. Dum enim priscarum legum sanxit aucto-
l.11-ritas ut quicumque rem suam in quemlibet modum cedere, donare, transfundereque voluerit, hoc per seriem scripturarum auxiliante domino, laudabiliter plenius liberiusque debeat
l.12 corroborari. Quapropter nos jamdicti Gozfredus et Pontius, ad prefatum locum sanctorum, scilicet beatȩ MARIAE ac venerabili HONORATO, seu Aldeberto
l.13 jamdicto patri vel monachis ibidem Deo militantibus tam presentibus quam et futuris, sub hac descriptione pro animarum nostrarum remedio donamus, cedimus, tradimus atque transfundimus
l.14 illud totum quod in pago Calars videmur haberi ac teneri, vel aliquis pro nobis, scilicet in supradicto castello, in villa, terris cultis et incultis, campis, vineis, pratis, ortis, arboribus, pomi-
l.15-feris et impomiferis, aquis, molendinis, planiciis, montibus, vallibus, rupibus, jugibus.
l.16 Hȩc autem omnia, qualicumque modo aliquid habemus vel habere debemus, cuncta jamdicto loco ac prenominatis sanctis et abbati vel monachis tam presentibus quam et futuris tradimus
l.17 possidenda. Sane si quis nos aut ullus ex nostris heredibus aut aliqua persona, contra hanc cartam donationis agere aliquid vel irrumpere voluerit, subjaceat omnibus
l.18 maledictionibus tam veteris quam novi testamenti, nisi emendaverit. Et ut hoc testamentum nostrȩ auctoritatis firmum ac stabile permaneat, manibus propriis firmamus
l.19 testibusque tradimus roborandum. Rostagnus firmavit. Pontius firmavit.
Notes
Bibliographie
MORIS (Henri) et BLANC (Edmond), Cartulaire de l'abbaye de Lérins, 2 vol., Paris, 1883-1905, t. 1, p. 41-42, n° 43.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°3852 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3852»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3852/. Date de mise à jour : 29/03/12.