Nice, AD Alpes-Maritimes, H 411

<< < / > >>

Numéro3850

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1060(fiabilité :édition)

LieuSeranon(lat :publice in castro Sarannone)

DiocèseFréjus

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurPons Arbertus, Geoffroi son frère et alii

BénéficiaireGratemoine, prieuré de Lérins

Regeste

Pons Arbert, ses fils et son frère donnent à l'abbaye de Lérins la chapelle Notre-Dame de Gratemoine.

Texte

l.1 Omnibus hominibus, dum in hoc seculo vivitur, necesse est ut ȩlemosine largitas pro eis apud misericordiam superni judicis omnimodo subvenire vel inter-
l.2-cedere studeat, quatenus molis peccaminum cotidie perpetrata ejus suffragio cotidie evacuetur atque clementiam remuneratoris semper
l.3 optineat. Scimus namque scriptum, dicente Domino: Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, et iterum: Sicut aqua extinguit ignem,
l.4 ita elemosina peccatum. Quocirca, his et aliis per pluribus animadversis testimoniis pro redemptione et liberatione animarum nostrarum
l.5 et animarum patrum et matrum, ego Pontius, qui nuncupor Arbertus, et filii mei et frater meus Josfredus, et uxor sua necnon et eredes
l.6 nostri Arbertus cum sua et cum filiis et cum nepotibus suis, Martinus cum uxore sua et cum filiis Stephanus, Radaldus et Vudo, Giraldus et
l.7 Gantelmus cum suis, Wido Presbiter cum uxore et cum filiis donamus domino Deo et Isnardo de Aureolo presbitero et Josfredo filio suo
l.8 aliquid terrȩ nostrae quȩ videtur ȩsse in comitatu Forojuliensi, in terminium castelli
l.9 Sarannonis, videlicet ȩcclesiam Sancte Mariȩ Gradȩ Camundȩ, cum terris cultis et incultis, seu pratis sibi datis sive daturis prope vel longe
l.10 positis in diversis locis, in eodem territorio, necnon et molendinis, quorum et quarum memoriȩ semotim prenotabuntur.
l.11 Hanc autem donationem facimus tali tenore ut quamdiu Isnardus presbiter Aureolus et filius suus Jausfredus vixerint, teneant
l.12 et possideant. Igitur, si ipsi tales nutriverint clericos vel deduxerint in congregatione canonica, simili modo teneant
l.13 et possideant. Ego Pontius Arbertus et filii mei donamus domino Deo et Sanctȩ Mariȩ campo de Adalguis et prato, et in alio loco XIIcim sestairatas que fuerunt
l.14 de maso de Jaulenno, et Josfredus Blagueria campo de Martino Graneto et campo de Johanne Peixone, et domnus Martinus Barancherius et filii sui X ses-
l.15-tairatas de terra, in loco qui nominant Rubierio, et Arbertus presbiter campo de Descalcios et alii multi homines donant terras in multis locis.
l.16 Si quis igitur cujuscumque dignitatis homo nostrȩ progeniȩ vel alius hoc donum futuris temporibus molestare vel rumpere conatus
l.17 quoquomodo fuerit, non valeat vendicare quod male pecierit, sed incurrens iram omnipotentis, damnetur cum Datan et Abiron,
l.18 quos vivos terra obsorbuit, et cum eis qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis, anathematizetur quoque a sanctis quibus hoc confertur
l.19 donum, nisi ad emendationem venerit, in vinculo vero libram auri conponat, et deinceps hȩc donatio valeat.
l.20 Actum hoc publice in castro Sarannone anno dominicȩ incarnationis millesimo sexagesimo, indictione tercia decima.
l.21 Signum domni Poncii Arberti, qui faciens hoc donum testibus insigniri jussit, firmum sua manu. Gantelmus et fratres sui donaverunt campo de Galfredo,
l.22 Martinus Barancherius et Wido Presbiter et Stefanus Radaldus donaverunt de terra una semodiata, et in alio loco que nominant Idels, Stephanus Radaldus XIIcim sestairatas et duas partes de
l.23 sua decima, Fulco Augerius una modiata de terra, Pontius Unaldus uno prato, et Arbertus presbiter, in alio loco que nominant Molapetata terra et Maetcolta et sua parte de molendino Terricio.
l.24 Guido frater Stephano Radaldo donavit sua medietate de prato Redondo et in alio loco que nominant Caldoleto suo decimo.
l.25 Nos seniores supranominati donamus tota Gradȩ Camundȩ erma et colta Sanctȩ Mariȩ, sicut stad per circuitu, et tascha et decima et obedimento de illas terras que donatas sunt Sanctȩ
l.26 Mariȩ et donatas fuerunt, pro redemptione animas nostras et animarum patrum et matrum. Poncia Grosa dona decimo Sancta Maria et Sancto Honorato decimo del mas
l.27 del Pagis e la terra de Capufalt [croix] de Mundelatil, de omnia substantia sua dona Deo et Sancte Marie et Sancto Honorato. Testis Ugolenus, testis Armerius. Vestitura quam dedit
l.28 Aicelena et filii sui de una semodiata de terra optima, juxta ecclesiam Sancte Ma[riȩ], que est in Grada Camunda, domino Deo et Sancte Marie et Sancto Honorato. Testis Gantelmus.

Notes

Citations : l. 3 : Luc. 11, 41 ; l. 3-4 : Eccl. 3, 33 ; l. 18 : Gen. 36, 16.

Bibliographie

MORIS (Henri) et BLANC (Edmond), Cartulaire de l'abbaye de Lérins, 2 vol., Paris, 1883-1905, t. 1, p. 60-63, n° 63 et 64.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°3850 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3850»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3850/. Date de mise à jour : 29/03/12.