Nice, AD Alpes-Maritimes, H 757 n° 2
Numéro3847
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1041(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseFréjus
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurHildebert, évêque d'ANTIBES
BénéficiaireAbbaye de SAINT-HONORAT de LERINS
Regeste
Texte
l.2 esse, vade, vende omnia quȩ habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo. Audivi ego Heldebertus Antypolytane sedis non meis meritis presul, cum in evangelio
l.3 hȩc verba et his similia legerentur, consideransque futuros casus, et perpendens sollicite, quȩ parata sunt impiis tormenta, quȩve fidelibus aeterna prȩmia.
l.4 Ego quidem in Dei nomine, jamdictus Heldebertus inspirante Deo sana mente integroque consilio, ne michi repentina ac perpetua mors obveniat, placuit animo
l.5 meo ut aliquid de rebus meis propriis Deo et sanctis ejus, videlicet perpetuȩ virgini ipsius genitricȩ Mariȩ, necnon et beato Honorato insule Lyrinensis cȩnobii patrono
l.6 ubi preesse videtur domnus abba Amalricus deberem offerre et predicto abbati ac monachis ipsius ibidem Deo digne famulantibus donare sicuti et facio.
l.7 Sub hac descriptione pro animȩ meȩ remedio rem meam propriam dono, trado atque transfundo, id est altaria cuncta quȩ infra comitatu Antipolense
l.8 edifficata esse videntur, vel edifficate erunt, excepto his qui ad parrochias pertinerit. Hec autem omnia et in omnibus sepedicto loco et abbati vel monachis
l.9 presentibus et futuris, trado possidenda. Si quis vero episcopus vel aliquis christianus post obitum meum quod absit hoc contradictore voluerit, gladio excommuni-
l.10-cationis mulcetur et insuper dominis carte hujus componat auri libras C. Et ut hec scripta firma permaneat manibus meis propriis firmo.
l.11 Wilemus Waucerannus [firmavit]. Raimundus Osten [firmavit]. Fredulus [firmavit]. Adalmannus [firmavit]. Raimundus [firmavit] episcopus. Hemenonus frater ejus [firmavit]. Hisnardus Truannus [firmavit].
l.12 Poncius canonicus [firmavit]. Turrionetus de Manuasca [firmavit]. Stabilis presbiter [firmavit]. David [firmavit]. Rolannus filius Truanni.
Notes
Bibliographie
MORIS (Henri) et BLANC (Edmond), Cartulaire de l'abbaye de Lérins, 2 vol., Paris, 1883-1905, t. 1, p. 93-94, n° 102.
DOUBLET (Georges), Recueil des actes concernant les évêques d'Antibes, Monaco, 1915, p. 20-21, n° 24.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°3847 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3847»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3847/. Date de mise à jour : 29/03/12.