Lille, AD Nord, 3 H 57 n° 733
Numéro382
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1070(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseCambrai
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche477 mm
Hauteur à droite460 mm
Largeur en bas385 mm
AuteurLietbert, évêque de CAMBRAI
BénéficiaireAbbaye de SAINT-SEPULCRE de CAMBRAI
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ut per fructum bonorum operum ad societatem valeat pervenire civium supernorum, cavendum summopere est fidelibus Christi, in mancipando
l.3 consortio eorum se quodammodo dignos faciant quibuslibet temporalibus bonis. Sicut enim per bona facta ad eorum societatem pervenitur,
l.4 ita ab ea per mala opera receditur. Ut autem animae magis quam corpori semper debeamus prospicere, divina nobis inculcant scripta crebra ammonitione.
l.5 Nam quid, quod ipsa astipulante comperimus veritate, cuilibet prodest mortalium sibi lucrando mundum arrogare, si per temporalia et fugitiva
l.6 bona videtur detrimentum sui incurrere, immo aeterna privari beatitudine? Evanescunt serius otius ceu fumus omnia quȩ in mundo sunt temporalia;
l.7 si quid vero boni egerimus, nulla perire dinoscitur jactura. Quod ego Lietbertus Cameracensis ecclesie episcopus mecum reputans meditatione assidua,
l.8 ob abolenda erratuum meorum incommoda, ad ȩcclesiam sancti Sepulcri quam construxi propter mei meorumque successorum episcoporum commoda,
l.9 perpetualiter et absque persona II trado altaria, altare videlicet de Bullari cum appenditiis suis et altare de Brugelitis cum multa familia;
l.10 ea videlicet ratione, ut unumquodque [eorum] quotannis V solidos persolvat propter debita obsonia. Ut autem haec carta rata et inconvulsa permaneat
l.11 sigilli mei inpressione est consignata et fidelium meorum subtersignatorum testimonio est corroborata. S. Gerardi archidiaconi. S. Mazelini
l.12 archidiaconi. S. Warmundi archidiaconi. S. Widonis archidiaconi. S. Gerardi archidiaconi. S. Franconis archidiaconi.
l.13 S. Sigerici archidiaconi.
l.14 ACTUM EST AUTEM HOC ANNO DOMINICAE INCARNATIONIS IoLXXo, INDICTIONE VIII, REGNI VERO HEINRICI REGIS XXIII, PRESULATUS DOMNI
l.15 Lietberti episcopi XXIIII.
l.16 [sceau].
Bibliographie
DUVIVIER (Ch.), Recherches sur le Hainaut ancien (Pagus Hainoensis) du VIIe au XIIe siècle, Bruxelles, 1865, p. 410, n° 53.
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 83.
VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 18, n° 6.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°382 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°382»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte382/. Date de mise à jour : 29/03/12.