Lille, AD Nord, 16 G 2 n° 2

<< < / > >>

Numéro381

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date08/04/1067(fiabilité :édition)

LieuRome(lat :Romae)

DiocèseTournai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche510   mm

Hauteur à droite471   mm

Largeur en haut399   mm

Largeur en bas396   mm

AuteurPape Alexandre II

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-PIERRE  de  LILLE

Regeste

Alexandre II, pape, confirme au chapitre St-Pierre de Lille les biens qui lui avaient été concédés par Baudouin, évêque de Noyon.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] ALEXANDER, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, BALDUINO, ILLUSTRISSIMO FLAN-
l.2-drensium comiti, salutem et apostolicam benedictionem. Quia ex auctoritate apostolice sedis, cui licet
l.3 indigni Deo auctore presidemus, nobis imminet, ut cujuscumque justis petitionibus merito debea-
l.4-mus annuere, petita vero postmodum firmissimis apostolice auctoritatis roborationibus confirmare,
l.5 quod ab apostolatu nostro suppliciter satagis petere, caritatis etiam tue respectu [inclinati] libentissime non dedigna-
l.6-mur concedere. Unde omnia illa que a Balduino Noviomensis ecclesie episcopo, Islensi ecclesie, quam ipse in honore beati
l.7 Petri apostolorum principis a fundamento construxisti, religionis respectu remissa sive concessa sunt, ut in ejus litte-
l.8-ris ab eo nobis missis, continetur apostolica auctoritate confirmantes, per [hujus] nostre conscriptionis paginam
l.9 inviolabiliter corroboramus. Ita ut nec prefatus episcopus nec aliquis suorum successorum non etiam tu ipse vel aliquis
l.10 tuorum posterorum nec ulla alicujus conditionis magna vel parva persona prelibate ecclesie de his, que modo
l.11 sibi sunt a te vel ab aliis [...30...] concessa seu [in posterum] concedenda, aliquam
l.12 temerario presumat ausu inferre molestiam aut quamcumque injuriam. Si vero, quod absit, contra hujus nostre insti-
l.13-tutionis preceptum aliquis ire temptaverit, et loco illi suarum rerum invasionem, alienationem seu op-
l.14-pressionem, inferre molitus fuerit, apostolica consideratione addentes precipimus, ut illi quibus injuri-
l.15-a illata fuerit, liberum abeant locum apostolice sedis appellandi [refugium]. Quisquis igitur hujus
l.16 nostre institutionis temerarius violator fuerit, beatorum apostolorum PETRI et Pauli, nisi per dignos
l.17 penitentie fructus resipuerit, gratiam ammittat. Qui vero devotus observator extiterit Christo duce
l.18 et beato Petro intercedente, antique promissionis et nove [redemptionis patriam] sine fine possideat.
l.19 [rota]. [benevalete].
l.20 [croix] Data ROMAE jussione prefati domni papae, per manum Rembaldi subdiaconi anno dominice incarnationis Millesimo LXVI, VI Idus aprilis, indictione V, anno pontificatus ALEXANDRI II PAPAE VI.
l.21 [sceau].

Bibliographie

PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 1, p. 41-42, n° 41.

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 82.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°381 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°381»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte381/. Date de mise à jour : 29/03/12.