Carcassonne, AD Aude, H 23 n° 6

<< < / > >>

Numéro3782

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date24/06/915(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseCarcassonne

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche170   mm

Hauteur à droite160   mm

Largeur en haut600   mm

Largeur en bas610   mm

AuteurRidlindis, comtesse  de  ROUSSILLON, et Oliba son fils

BénéficiaireAbbaye  de  LA GRASSE

Regeste

Ridlindis, veuve de Raoul, comte de Roussillon, et Oliba, son fils, renouvellent la donation de Pézilla-La-Rivière et de Fons Tentenata situés dans le comté de Roussillon. Ils en conservent l'usufruit viager mais s'engagent à verser les dîmes et à ne pas aliéner cet alleu.

Fac-similé

Texte

l.1 Dum unusquisque in hoc seculo de res suas donare debet, propter remedium animȩ suȩ ut ad diem judicii ante tribunal domini nostri Jhesu Christi merear invenire misericordiam, nos igitur, in Dei nomine, Ridlindis et filius meus Oliba, certum quidem et manifestum est enim, quia placuit animis nostris et placet nullius cogentis imperio
l.2 nec suadentis ingenio, sed propria et expontanea hoc elegit nostra bona voluntas, ut nos donare debemus alodem nostrum, quod ita et facimus, villa quȩ vocatur Peciliano cum terminis et limitibus et frontationes earum, cum ipso villariunculo quȩ vocant Fonte Tentenata cum terminis et limitibus suis et frontationes earum,
l.3 sic donamus vel tradimus a castro monasterii vel ad cenobii Sancte Mariȩ quȩ vocant Crassa; et est ipse monasterius constructus in comitatu Carcassense juxta fluvium Urbione. Et sic tradimus ad venerando abba, nomine Soniario, et ad cuncta congregatione supradicto istius monasterii, propter remedium animȩ nostrȩ,
l.4 ut ipsa sancta Dei genitrix merear intercedere pro nobis ad Filium suum, ut nos mereamur audire vocem Domini ad diem judicii: Venite benedicti Patris mei. Et est ipse alodes supranominatus, et cum ipso vilariunculo, in comitatu Rosolionense. Donamus nos ipsum alode supranominatum ad prefata casa Dei cum ipsas ȩcclesias qui
l.5 ibidem sunt constructas et destructas, id est casis, casalibus, curtis, ortis, ortalibus, reganeis vel subreganeis, verdegariis, silvis, garricis, pratis, pascuis, molendinis, aquis aquarum vel decursibus earum, et ipsos caput aquis et ipsos regos qui discurrunt de ipso castellare, in terminio Corneliano, et in terminio de Miliares,
l.6 et in terminio de villa Sancti Felice, ut tam presens Soniarius abba quam successores eorum, ut potestatem habeant ipsa aqua prendere cum suo caput aquis et cum suos regos de Peciliano usque ad ipso castellare, et mittere faciant ipsa aqua in villa Peciliano vel in suo terminio ubi voluerint, sine ulla
l.7 dubitatione vel reservatione, vie ductibus vel reductibus, cum exio et regressia earum et cum omne superpositum suum tam quesitum quam adinquirendum, tam rusticum quam et urbanum, tam divisum quam ad dividendum, totum et ab integrum sicut superius insertum est, sic donamus nos ad domum Sancte Marie et congrega-
l.8-tione illius monasterii tam presentes quam et futuros, ut non pigeant pro nobis orare, elemosina pauperum, stipendia monachorum, et luminaria concinanda sanctȩ Dei ȩcclesiȩ. Et advenit nobis ista omnia superius scripta ad me Ridlindes ex comparatione, et ad me Olibane per vocem genitoris meo Rodulpho
l.9 condam. In ea vero ratione, dum nos vixerimus, abeamus, possideamus, teneamus, usum fructum abeamus; potestatem non abeamus vindere nec cumutare, nec alienare, nec nos neque filii neque nepoti neque parentes nec nullus per nostra voce, neque pro sua ereditate ad inquietare presumat. Et dum vixerimus per singulos annos et dies, omnes
l.10 decimas quȩ ad ejus ȩcclesiam pertinent de supranominatum alodem in potestate Sancte Marie vel ad ejus congregatione consistat. Et post obitum vero nostrum, ipsum alodem suprascriptum cum ipsas decimas, in jus et dominationem permaneat cenobii Sancte Marie vel ad monachos qui ibidem Deo famulantibus, sicut superius
l.11 incertum est, ut habeant potestatem tam presens Soniarius abba quam et successores ejus vindere, comutare, vel alienare, et quicquid exinde facere vel judicare voluerint, in Dei nomine liberam et firmissimam abeant potestatem omnique tempore. De repeticione vero, si quis donatores nos aut ulla subrogata per-
l.12-sona qui contra hanc istam cartam donationis vel tradictionis venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vindicare, sed in vinculo componat vobis auri libras quinque et quoactus absolvat, et insuper ipsum alodem in duplo vobis componere faciat. Facta carta donationis mense juni, VIII kalendas julii, anno XXIII
l.13 regnante Carulo rege. Sig[croix]num Ridlendes. [signum] Oliba [signum] qui hanc cartam donationem vel traditionem fecimus et testes firmare rogavimus. Sig[croix]num Atone. Sig[croix]num Ermenardo. Sig[croix]num Berane. Sig[croix]num Gulderico. Sig[croix]num Vuiticane. Sig[croix]num Richelmo. [signum] Rodaldus levita. [signum]
l.14 Scluua presbiter [ruche]. Mauregatus [ruche]. In Christi nomine, Floresindus presbiter qui hanc carta donationis scripsit et subscripsit sub die et anno quod supra.

Bibliographie

MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 80-82, n° 47.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3782 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3782»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3782/. Date de mise à jour : 29/03/12.