Lille, AD Nord, 36 H 62 n° 657
Numéro376
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1057(fiabilité :étude diplomatique)
LieuCambrai(lat :Camaraci)
DiocèseCambrai
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche520 mm
Hauteur à droite532 mm
Largeur en haut422 mm
Largeur en bas432 mm
AuteurLietbert, évêque de CAMBRAI
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBERT de CAMBRAI
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 multiplicis usurȩ fructum sibi foeneratur, dum per eos quibus alimenta prȩbet nomen Domini benedicitur, et cum veneratione sanctorum divina servitus ampliatur.
l.3 Quapropter ego LIETBERTUS solo nomine Camaracensium episcopus sperans ad salutem animȩ mihi profuturum si quid ex his quȩ ex episcopali administratione mihi
l.4 jure proveniunt sanctorum usibus in locis quod dicatis attributum fecero, et fratribus qui in eis Domino famulaturi sunt necessaria pro meo posse providere curavero
l.5 ad ecclesiam sanctorum apostolorum PETRI et PAULI, quȩ sita est intra muros Camaracȩ civitatis in qua corpore requiescit sanctus pontifex AUTBERTUS
l.6 consilio archidiaconorum et aliorum fidelium nostrorum quȩdam altaria quȩ partim meo, partim antecessorum meorum dono tenebant canonici loci ipsius, tam ipsis
l.7 quam successoribus eorum absque personis et absque redemptione in ȩternum habenda concessi, ita tamen ut debita obsonia persolvant, et presbiteri eorumdem
l.8 altarium de cura animarum episcopo et archidiaconis rationem reddant. Altaria vero hujusmodi ista sunt: in pago Camaracensi altare de Vinciaco cum
l.9 menbris suis Lesden videlicet cum integritate totius decimȩ, Letgiscurt vero et Scurviler cum his quȩ solummodo pertinent ad altare. Altare de Viler Rainardi
l.10 altare de Otviler, altare de Sancto Autberto in villa quȩ Andra dicitur; in pago Hainoensi altare de Sicis Avesnis. Prȩterea dimidium villȩ Tiletum
l.11 nuncupatȩ quȩ ad sartatecta templi restauranda in jus edilis ipsius ecclesiȩ tota devenerat, optentu Guonis loci ipsius edilis atque prepositi
l.12 et aliorum fidelium nostrorum transmutavi in stipendiarios usus supradictorum fratrum. Unde successores meos episcopos omnimodis postulo, ne hoc meȩ parvitatis
l.13 donum infringere velint, quod tam pro sua et antecessorum meorum quam pro mea salute feci, quod etiam archidiaconorum et bonorum clericorum testimonio
l.14 roboravi, et sigilli mei inpressione signavi. S. mei ipsius Lietberti episcopi, qui hoc scriptum fieri jussi. S. Guonis prepositi et archi-
l.15-diaconi. S. Goisfridi archidiaconi. S. Gerardi archidiaconi. S. alterius Gerardi. S. Rodulfi archidiaconi. S. Walcheri
l.16 archidiaconi. S. Fulchardi decani ipsius ecclesiȩ, S. Franconis decani. S. WARMUNDI decani.
l.17 [croix] Hanc cartulam inde conscriptam.
l.18 [sceau] domni LIETBERTI [monogramme] pontificis.
l.19 ACTUM CAMARACI ANNO dominicȩ incarnationis IoLoVIIo indictione Xa, regni vero Heinrici anno IIIo presulatus autem domni Lietberti VIIo. Feliciter. Amen.
Bibliographie
LE GLAY, Glossaire topographique de l'ancien Cambrésis, Cambrai, 1849, p. 8-9.
DUVIVIER (Ch.), Recherches sur le Hainaut ancien (Pagus Hainoensis) du VIIe au XIIe siècle, Bruxelles, 1865, p. 397-398.
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 73-74.
VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 17, n° 2.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°376 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°376»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte376/. Date de mise à jour : 29/03/12.