Clermont-Ferrand, AD Puy-de-Dôme, 3 G arm 18 sac A n° 33

<< < / > >>

Numéro3720

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1073(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseClermont-Ferrand

RégionAuvergne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche290   mm

Hauteur à droite300   mm

Largeur en haut437   mm

Largeur en bas435   mm

AuteurEtienne V, évêque  de  CLERMONT-FERRAND

BénéficiaireChapitre cathédral  de  CLERMONT-FERRAND

Regeste

Étienne, évêque de Clermont, cède à l'église cathédrale, des manses, des vignes, des champs, un clos, un pré, et la villa Martiniacum, qui reviendront effectivement à cette église à sa mort.

Texte

l.1 Ego Stephanus divino favente gratia Arvernorum episcopus considerans presentis seculi fragile excursum et de die in diem viventes ad occasum properare
l.2 perpendens quoque illud quod divina scritura testatur quia redemptio viri proprie divitie proposse, spondeo de rebus mihi tam episcopu jure quam
l.3 hereditario competentes pro redemptione pecaminum meorum et genitoris mei atque genetricis fratrumquoque sororumque mearum necnon reliquorum
l.4 propinquorum meorum, cedo Deo intacte quoque genitricis Dei Mariae Sanctiquoque Agricole et Vitalis quibus domino auctore deservio, mansum unum cum curte et
l.5 trilia et clausos et exio et omnia ad se adherente qui est in pago Clarmontense in cultura ad illos Arcos, fines habet de tres partes vias publicas, ex quarto
l.6 Galda, istos similiter confinatos cedo totum et ab integrum. Iterum cedo vineas II, una plantata et alia rodulfisca qui sunt in pago Clarmontense in cultura de Mon-
l.7-te Judaico, fines habent de uno latus terra Droitrandi, per alios Stefano abbati, de tercio via publica, ex quarto vinea ipsi Sancti Agricoli, infra istas fines cedo totum
l.8 et ab integrum. Cedo vinea I quae dicitur Rotunda que est in pago Clarmontense in cultura de villa Pomerios qui habet fines de duas partes vias publicas, de tercio
l.9 termino increto, ex quarto rivo currente, istos confinatos cedo totum et ab integrum. Iterum cedo vinea I que dicitur Longa qui similiter est in pago Clarmontense
l.10 in cultura de ville de Pomerios, fines habet de una latus terra Baldrico, per alio Johanni, de tercio Matfredo, ex quarto termino increto, istos confinatos cedo totum. Similiter cedo
l.11 clausum I qui fuit Gualterio et est in pago Clarmontense in cultura Sancti Laurencii, fines habet de uno latus terra Sancti Laurencii, per alio Gonberto, de tercio Sancti Austremonii, ex quarto Sancti Agricoli,
l.12 ista confinatos cedo similiter. Iterum cedo vinea I qui fuit Raganfredo et est in pago Clarmontense in cultura ad illa Valeria, et habet Joseph abbas in beneficio tali modo ut quamdiu vivit
l.13 teneat, post suum discessum Sancti Agricoli remaneat, qui habet fines de tres partes vias publicas, ex quarto terra Adrebaldo, istos confinatos totum cedo. Cedo pratum unum qui dicitur Longum qui est in pago
l.14 Clarmontense in cultura de villa Alnaco, fines habet de tres partes Rotberto, de quarto Baldrico, istos confinatos totum cedo. Iterum cedo mansos II in villa quae dicitur Noalis, fines habet de omnes partes
l.15 vias publicas. Iterum cedo masellum I qui est ad Rabanisca. Iterum cedo omnes vineas qui fuerunt Constancii presbiteri qui sunt juxta civitatem ad Sanctum Simforianum. Cedo et vineam qui fuit Adalgerii in villa Boodio.
l.16 Hec autem omnia tali tenore cedo ut quam diu vixero teneam, post obitum vero meum Sancto Agricolo remaneat quod si ego aut ullus de eredibus meis aut aliqua persona contra hanc cartam aliquam calum-
l.17-niam movere voluerit, cum Juda proditore demergatur in inferno inferiore et quod petit non vindicet.
l.18 Ego Stefanus cedo villam Matiniacum Sancto Agricoli quem Bernardus abba dimisit mihi pro redemptione animae meae et salute ipsius Bernardi totum [cedo cum campis] et vineis et pratis et mansioni-
l.19-bus de alode quantum justa ejus fuit possessio. Cedo Sancto Agricoli alodem in Talamite qui fuit Aimoni abatis quantum ego visus sum possidere.
l.20 Signum Stefano presuli qui hoc fieri jussit. S. Rotberti fratris ejus. S. Rotberti abbatis. S. Stefani abbatis. S.Bertrandi. S. Godoni. S. Bernardi.

Bibliographie

COHENDY (M.), Inventaire de toutes les chartes antérieures au XIIIe siècle qui se trouvent dans les différents fonds d'archives du dépôt de le préfecture du Puy-de-Dôme, Clermont-Ferrand, 1855, p. 50-52.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3720 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3720»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3720/. Date de mise à jour : 29/03/12.