Lille, AD Nord, 8 H 7 n° 30

<< < / > >>

Numéro370

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1046(fiabilité :étude diplomatique)

LieuCambrai(lat :Cameraco)

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé (Interrogation)

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche650   mm

Hauteur à droite643   mm

Largeur en haut548   mm

Largeur en bas555   mm

AuteurGérard Ier, évêque  de  CAMBRAI

BénéficiaireAbbaye  de  LE CATEAU-CAMBRESIS

Regeste

Gérard, évêque de Cambrai, fait construire au Cateau un monastère, établit sa dotation et y fixe des moines.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] INTER CȨTERA BONORUM OPERUM EXERCITIA NON MEDIOCRITER VIGET ELEMOSINA CUM SCRIPTUM SIT : DATE ELEMOSINAM ET OMNIA MUNDA SUNT VOBIS. Cujus itaque ei animad-
l.2-versione diligenter percepta, ego Gerardus Cameracensium nomine non merito episcopus cogitans de animȩ meȩ et successorum meorum remedio, unum cenobium
l.3 apud Novum Caustrum sanctȩ Mariȩ, in honore sancti Andreȩ necnon Philippi et Jacobi et scancte martyris ac virginis Dei Maxelendis construxi. Hunc siquidem
l.4 locum pro rerum nostrarum copia alodiis, ȩcclesiis, aliisque possessionibus dotavi monacosque qui ibi Deo deservirent substitui. Rerum autem quas huic monasterio contuli
l.5 possidendas, ista sunt nomina. ȩcclesia de Vendelgiais quam cummutavi cum fratribus sanctȩ Mariȩ pro alodio de Fontanis quo adquisivi a Richelde, ȩcclesia de sancto Benigno,
l.6 ȩcclesia de Ferrariais, ȩcclesia de Jusseio, [ȩcclesia] de Orceto, ȩcclesia sancti Martini in suburbio Cameracensi et molendinus unus, de ipso Novo Castro medietas telonii et molendinus unus,
l.7 terra in suburbio ejusdem castri cum districto, ȩcclesia de Furnis et III mansi apud Attrebatum, ecclesia de Linneio cujus medietatem Rothardus de cujus beneficio ipsa ȩcclesia erat, in vita
l.8 sua mihi reddidit, alteram autem medietatem ab Aldone filio ei, quȩ culpa sua juste secundum judiciariam legem proscripserat recepi. In Laudunensi territorio Besneium quod cambiavi cum
l.9 sororibus sanctȩ Gertrudis de Nivella, pro Ham et pro V mansis de Vuillerva [et pro II mansis] apud Andreleth quȩ sunt in pago Brabbatensi, Fontanȩ quam a duobus fratribus adquisivi Hugone et Vualtelmo
l.10 libris [XXX; Briastrum et] mansus quȩ adquisivi [a Remone et Fulcuino LXX libris] mansus sancti Andreȩ ex quo ab Oda suam partem XVI libris adquisivi, ab Euvrardo partem
l.11 suam in [vadimomio accepi pro C] solidis talium [denariorum quorum XV solidi faciant marcum] ȩcclesiola queque, ipsius mansum cum decima alodiorum ad ipsum mansum pertinentium quam a fratribus [sancte] Marie cummu-
l.12-tavi. Ista [capellula XIIcim] denarios mihi et successoribus [meis quotannis solvat Vuatennias] dedit Hervardus ad hoc locum [medietatem] pro anima matris suȩ, medietatem pro [sua. De] Theoderici
l.13 monte dedit Fulco [et] soror ejus Elichindis [medietatem et Hervardus aliam medietatem pro filio] suo quem ibi monachum fecit. Petrosum quod aquisivi a Johanne X libras, Hinlinicurtis quam adquisivi cum filiis Ganelon,
l.14 Hugone et Rodulfo, Bireium cujus medietatem Odo [propter plurimas proedas dedit, et aliam medietatem ab uxore ejus] adquisivi XII libras. Romerias terram sancti Hunberti totam pluribus annis destructam villam et ȩcclesiam ad opus
l.15 supradicti cenobii restruxi, et pro censum V sol. [monachis de Maricolis singulis annis solvendos constitui. De Chimmeis] IIIa pars inter Eslogiam et Gondreceias. [XXtiIIIes mansi] quos pro Godescaldi anima sine ulla [advocatia]
l.16 quietos et omnino liberos accepimus. Altare de [Vendelgeis, altare de Orceto, altare de Fontanis, altare] de sancto Martino altare de Furnis, hec concedo fratribus ejusdem loci, hac lege tenenda videlicet sine per-
l.17-sonis, sine redemptione, et obsoniorum persolutione [excepto] quod [singula eorum per] singulos [annos] XIIa denarios solvant, et hoc oro vos, o successores mei karissimi, ut idipsum pro animabus vestris inviolatum manere
l.18 consentiatis. Volo namque ut certum teneatis quia hanc elemosinam tam animȩ vestrȩ quam nostrȩ profuturi devovi. Igitur eam sicut predestinata est vestram facite, tutela huic loco pro viribus ferte augente, provehite et mona-
l.19-chos [vestros] regulariter faciatis vivere. Ista omnia quȩ prelibatum donaria per hujus carte instrumenta hujus sancti Andreȩ monasterio contrado, et nominis nostri et fidelium nostrorum titulo auctorizo. Quod ut in-
l.20-convulsum maneat et inviolatum, ipsorum fidelium nostrorum tam clericorum quam laicorum testimonio corroboravimus. [croix] Signum Lietberti, prepositi et archidiaconi. Signum Adelelmi, archidiaconi. Signum
l.21 Gerardi, archidiaconi. Signum Guonis archidiaconi. Signum Ingelberti archidiaconi. Signum Tietbaldi archidiaconi. Signum Franconis decani. Signum Johannis castellani. Signum Aldonis militis. Signum Udonis
l.22 militis. Signum Oilbaldi militis. Signum Johannis militis. Signum Ottonis militis. Signum Fulberti militis. Signum Wedrici militis. Si quis autem de his omnibus que ad hunc locum contulimus quicquam
l.23 auferri et in proprios usus vertere voluerit ex auctoritate Dei patris omnipotentis excommunicatus et dampnatus sit, nisi resipuerit et ad satisfactionem et emen-
l.24-dationem venerit.
l.25 S. [croix] DOMNI [monogramme] GERARDI PONTIFICIS.
l.26 ACTUM CAMERACO ANNO DOMINICE INCARNATIONIS [IXLmoVIto indictione] XIIIIta, regni vero Heinrici regis anno VIIII, presulatus domni
l.27 [Gerardi episcopi XXXMoVIta].
l.28 [Fulcherus] archicapellanus recognovi.

Bibliographie

LE GLAY, Glossaire topographique de l'ancien Cambrésis, Cambrai, 1849, p. 5-7.

DUVIVIER (Ch.), Recherches sur le Hainaut ancien (Pagus Hainoensis) du VIIe au XIIe siècle, Bruxelles, 1865, n° 43.

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 66-67.

VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 15-17, n° 3.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°370 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°370»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte370/. Date de mise à jour : 29/03/12.