Lille, AD Nord, 10 H 6 n° 41
Numéro369
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date1046(fiabilité :texte)
LieuArras(lat :Atrebatum)
DiocèseArras
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche412 mm
Hauteur à droite415 mm
Largeur en haut367 mm
Largeur en bas365 mm
AuteurBaudouin V, comte de FLANDRE
BénéficiaireAbbaye de MARCHIENNES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-cum quia cum nobis a Deo augentur dona rationes etiam crescunt donorum, optimum duxi mihi pre omnibus fore ad impetrandam misericordiam Domini, ejus aecclesias nostra sollicitudine honorare et ab omni oppressione
l.3 et injusticia earum exteriora bona defendendo integra conservare. Sic enim paci et quieti servorum Dei qui in eis Christo militant consulitur, et sanctorum patrocinia quibus ipsi deserviunt, sine dubio adquiruntur.
l.4 Noverint ergo tam futuri quam presentes, quod sicut predecessores principes, Karolus videlicet magnus imperator, et Lotharius rex, possessiones Marcianensis ȩcclesiȩ, quas ei beata Rictrudis in eadem
l.5 corpore quiescens, ad sustentandum Deo ibi servientes, dum adhuc viveret, munifica largitate contulit, suis confirmatas privilegiis reliquerunt; ita mihi et uxori meȩ Adele comitisse, ad
l.6 humilem viri venerabilis Albrici Marcianensis abbatis et monachorum petitionem, sub testimonio baronum nostrorum, et sigilli nostri impressione, supradicti monasterii possessiones, presente
l.7 pagina placuit confirmare. Villa igitur Marcianensis in qua ipsa sancta ut dictum est corpore quiescit, cum aliis sanctorum corporibus, cum locis hinc inde adjacentibus, nemorosis scilicet aquosis,
l.8 herbosis, et palustribus usque ad terram vicinarum aecclesiarum, sive hominum comitis Flandriarum, et relique omnes villȩ ad supradictam ȩcclesiam pertinentes : villa scilicet de Beurui, de Goi,
l.9 de Sali, de Bairi, de Hainas, de Masengarba, de Lorgiis, de Runcinio, et decima de Rinenga ita sunt de dominicatu ipsius sanctȩ, ut nullus hominum ibi aliquod jus habeat, excep-
l.10-tis hospitibus sanctȩ, qui propter hoc serviunt ȩcclesie, et redditus suos solvunt. Sciendum quoque est quod in silvis ȩcclesiȩ nemo habet potestatem contra voluntatem abbatis vel monachorum, quamlibet
l.11 arborem parvam vel magnam succidere. In silva autem Pabulensi, et loco qui denominabitur, hospites acclesiȩ ligna accipient ad focum faciendum vel domos reparandas, aut etiam
l.12 ad suorum clausuram ortorum, quandiu hoc eis acclesia concesserit. Eandem vero silvam absque ullius contradictione, cum ceteris omnibus silvis, habet potestatem ȩcclesia quandocumque vo-
l.13-luerit succidere, vendere, seu ad culturam segetum redigere, aut nutrire, sub quorumque voluerit forestariorum custodia. Silva autem quȩ Fagus dicitur cum appendiciis suis, hoc est
l.14 Mohies et Planches, et silva de Bileham, et de Pratea, et de Sechenies, et de Erlevercies, et de Gislaufait, et de Busch, ita sunt propriȩ et indominicate Marcianensis monasterii,
l.15 ut in eis preter aecclesiam nullus omnino jure habeat aliquid vel parvum vel magnum. Sciendum quod piscatio fluminis Scarpi a Vuasconis curva usque ad Brachiorum locum propria sit ejusdem ȩcclesie
l.16 cujuscumque sit litus ex utraque parte; excepto quod domino Vuarlennii in angulo suo licet habere tres tantummodo lacunas palis et viminibus compositas, et dominus ville Vereti, a rascia Pomeries usque
l.17 ad rasciam Rulagii potest piscando transire. Sciendum quoque est quod nullus de villicis potest absente monacho vel abbate placitare. Abbas vel monachus possunt sine eis.
l.18 Non tamen amittent jus suum si acciderit. Postquam major alicui rusticorum diem vel horam constituerit placitandi, non potest concordiam accipere, nisi per abbatem aut ejus prepositum monachum.
l.19 Vadium etiam si pro qualibet forisfractura acceperit ab aliquo, non alibi quam infra dominicam curtem commendabit. Omnes curtes dominicȩ ab omni potestate et dominatione advocati et villici
l.20 immunes erunt et libere, tam ipse quam et servientes earum. Et de omni indominicatu intus vel foris disponendo se non intromittet aliquis villicus, nisi jussus ab abbate vel preposito monacho.
l.21 Licentiam maritandi nemo a villicis unquam accipiet. Censum de familia sanctȩ Rictrudis vel sancte Eusebie nullus colliget, nisi quem abbas ad hoc elegerit vel ordinaverit.
l.22 Denique sciendum est, quod non licet hospitibus sanctȩ Rictrudis vel villicis sibi invicem terras suas dare, vendere, emere, vel in vadimonium accipere, nisi concedente ecclesia. Ut hec igitur perpetuam
l.23 optineant firmitatem, sicut predictum est, sub testimonio baronum nostrorum et personarum quȩ interfuerunt, sigilli nostri impressione presentem paginam confirmavi.
l.24 S. Balduini marchionis qui hoc fieri precepit. S. Adele comitissȩ. S. Roberti et Balduini filiorum eorundem. S. Gerardi episcopi Cameracensis. S. Dro-
l.25-gonis episcopi Teruanensis. S. Lietduini abbatis sancti Vedasti. S. Rumoldi abbatis sancti Winnoci. S. Malbaldi abbatis sancti Amandi. S. Eustachii comitis Boloniae.
l.26 S. Rogerii comitis. S. Johannis advocati. S. Roberti advocati. S. Rodulfi Tornacensis. S. Rodulfi Gandensis. S. Hugonis Havet.
l.27 Actum anno Domini MoXLoVIo, indictione XIIIIa, concurrentibus II, epactis XI, apud Atrebatum, regnante Henrico Francorum rege.
l.28 [sceau].
Bibliographie
MIRAEUS A.-FOPPENS J.F, Opera diplomatica et historica, 4 vol., Lovanii, 1723-1748, t. 4, p. 179.
LE GLAY (A.), Mémoire sur les archives de l'abbaye de Marchiennes, Douai, 1854, p. 7.
SPRIET (L.), Marchiennes, son abbaye. Notes données en conférence à Marchiennes, Orchies, 1898, p. 18-21.
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 64-65.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°369 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°369»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte369/. Date de mise à jour : 29/03/12.