Clermont-Ferrand, AD Puy-de-Dôme, 3 G arm. 14 sac A n° 5
Numéro3688
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1033(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseClermont-Ferrand
RégionAuvergne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche600 mm
Largeur en bas575 mm
AuteurPrêtre Godo
BénéficiaireChapitre cathédral de CLERMONT-FERRAND
Regeste
Texte
l.2 que subsole creata succumbant vanitati, sitque juxta illud Aecclesiastes incertum utrum spiritus filiorum Adam infima petat et spiritus jumen-
l.3-torum superat, cum virtus Dei cuncti potens sit ad omnia anxior, multum ego, Godo archipresbiter metuens nimium exitus mei diem
l.4 judiciique districtum examen, ubi si vistus vix salvabitur impius et peccator ubi parebunt, memorque illius felicissime Ammonicionis
l.5 qua pius pater filium instruebat dicens: Si census largus tibi fuerit, eum largiter effunde, sin autem exiguus, ex ipso quoque exiguo hila-
l.6-riter inopi porrige quam helemosina amor te liberat et non sinit animam ire in tenebris, aliquantulam partem bonorum meorum licet ipse nul-
l.7-lius rei sit indigus domino Deo et sanctae Mariae semper virgini sanctisque Agricole et Vitali confero, sanctamque matrem aecclesiam ipsorum honore
l.8 sacratam ab hodierna die et deinceps heredem facio, omnem meum jus et rectitudinem filiis ipsius sanctae Arvernice sedis ommito
l.9 atque helemosinam quam prius solertissimus vir Helias unacum Aimuino prole ex ipso honore facere voluit sed minime causa bene-
l.10-ficii michi ante collati potuit, nunc ego pro anime meae remedio complere satago, ut in prefato judicio salvari merear sanctae Dei genitri-
l.11-cis omniumque sanctorum auxilio. Et ut cunctis sit nota eadem helemosina, nomen ville subnecto quam ab integro domino Deo tribuo, vocatur
l.12 autem Atrium natarum aequam divisionem Tarnantus, in qua tres mansi sunt quas cum cunctis suis adjacenciis scilicet cultis ac incul-
l.13-tis, silvis, pascuis, aquis aquarumque alluvionibus, domino Deo et prefate aecclesiae filiisque ipsius confero, tali tenore ut me ipsius ecclesiae canoni-
l.14-cum constituant tam ipsi quamque domnus Renco felicissimus pontifex, qui eidem ecclesiae domino annuente preesse simul videtur et prodesse
l.15 et centum soldos decemque modios vini michi tribuant et unum tritici, et quando homen luero si michi libuerit pro hoc dato me sepeli-
l.16-ant, quod si alibi voluero in pago Arvernico sepeliri, ipsorum processio cum decem aut eo amplius clericis dirigatur illuc et postmodum
l.17 ipsi fratres in suo conventu quingentas missas pro anime meae remedio persolvant, atque episcopus qui prefatam ecclesiam tunc temporis rexerit, VIItem
l.18 pro indulgencia criminum meorum caelebret, et nullatenus in duabus ecclaesiis quas ego licet indingnus construxi, nullo ob nodo exco-
l.19-munionis missam pro defunctis umquam caelebrari prohibeat, et si ab inde aliquam construxero pro consecracione nullum datum exigat
l.20 et eandem convenienciam in ipsa adtendat. Si autem ab hodierna die ego pro me aut per aliquam suffectam personam hoc datum inquiaetare volu-
l.21-ero, prorsus irrita fiat omnis mea molicio, quod si aliquis exterus inpostor emerserit qui hanc benignam donationem destruere velit, nul-
l.22-latenus vendicet, quod reppetit, sed iram Dei omnipotentis incurrat, et omnibus malediccionibus subjaceat, et fisco talentum auri persolvat,
l.23 et quibus litem intulerit duodecim mansos conferat, et in postmodum haec carta firma et inconvulsa permaneat cum stipulacione
l.24 subnixam, nisi forte prelibati possessores eam vendiderint aut sub obtentu beneficii eam cuicumque tribuerint. S. Godoni
l.25 archipresbiteri qui hanc cartam fieri jussit, firmavit et firmare rogavit.
l.26 DATA MANU STEPHANI INDIGNI SACERDOTIS ET MONACHI, ANNO AB INCARNACIONIS DOMINI MILLESIMO XXX TRES, REGNANTE HENRICO
l.27 REGE SERENISSIMO FANCORUM QUIN POCIUS DOMINO JHESU CHRISTO IN SECULA SECULORUM AMEN.
l.28 [monogramme]. [monogramme].
Bibliographie
COHENDY (M.), Inventaire de toutes les chartes antérieures au XIIIe siècle qui se trouvent dans les différents fonds d'archives du dépôt de le préfecture du Puy-de-Dôme, Clermont-Ferrand, 1855, p. 29-31.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3688 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3688»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3688/. Date de mise à jour : 29/03/12.