Clermont-Ferrand, AD Puy-de-Dôme, 3 G arm. 9 sac J n° 1
Numéro3683
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date13/09/1022(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseClermont-Ferrand
RégionAuvergne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche590 mm
Largeur en haut383 mm
Largeur en bas395 mm
AuteurRobert, comte de CLERMONT
BénéficiaireChapitre cathédral de CLERMONT-FERRAND
Regeste
Texte
l.2 et ab originali peccato ceterisque noxiis diluendis criminibus, largione elemosinarum precipit esse prestandam atque a christianis fidelibus
l.3 jubet inferendam, et locis sanctis ac viris justis semper tradendam eis videlicet qui Domini servitio mancipantur, et student sacris ecclesiis
l.4 ac Domini semper inherere mandatis. Nunc igitur ego in Dei nomine Rotbertus comes Arvernicȩ urbis atque suburbanorum
l.5 omnium adjacentium prelatus, memorans molem criminum meorum, quod per me implere ne queo eo quod nimia inlata seculi studia
l.6 mihi impediant, studui per merita sanctissima intercessioneque almȩ Dei genitricis Mariae sanctorumque martyrum Christi Agricole
l.7 et Vitalis, necnon et omnium sanctorum, absolvi ab omnibus innumerabilibus delictis et peccatorum vinculis. Trado ergo
l.8 sacrosanctae Dei ecclesiae beatȩ Mariae civitatis Arvernicȩ et clericorum inhibi Deo servientium, presentium, absentum et futurorum
l.9 pro remedio animae meae et patris et matrisve et fratrum ceterorumque parentum meorum, reddo eis bono animo firmaque voluntate
l.10 ecclesiam quam injuste eis abstuleram post mortem fratris mei domni Stephani episcopi qui primus eam eis dederat, et
l.11 ex propria hereditate eam illis tradiderat. Vocatur autem ipsa ecclesia Aidachus et est constructa in honore
l.12 almi confessoris Christi Martini antistitis, sita in pago Arvernico, cum omnia adjacentia sibi et justa debita
l.13 omnia que ad ipsam ecclesiam seu altare pertinent, et ea que nostra esse videbantur, totum ab integrum eis transfundo et potes-
l.14-tati loci ipsius dominantium trado. Ut a die ista et in reliqua in omnibus jure potestatis exerceant, et dominationi
l.15 proprie habeant, absque ullo impedimento omnium Christianorum.
l.16 Addo eis etiam insuper ex mea parte que juris mei esse videtur, propter nimiam asperitatem quam in supradicto loco
l.17 ingesseram, ad dimittendam videlicet et ea et cetera peccata mea, do eis aliquam franchitiam et debita mea
l.18 que possidere videbar in loco qui vocatur Talemptis, denariorum videlicet numerum solidorum
l.19 necnon et porchorum et annorum numero modiorum.
l.20 Ut ergo haec donatio firma permaneat stibulatione subnixa, obnixȩ roborata absque ullo contradicente mortali homine nobile sȩu
l.21 ignobile omni promiscui sexus Christianorum, clerichorum sive laichorum racione firmetur. Si quis autem ex meis parentibus aut aliqua
l.22 amissa persona hominis huic descriptioni contradicere vol[...co]ntra ire praesumpserit, non habeat potestatem de sȩ nec de alia
l.23 curationis suae, sed ira Dei nimium tremenda semper in[...]tio coactus, libras auri C conponat,
l.24 insuper et dampnationi ȩternȩ mortis possideat. Amen [...]
l.25 Signum Rotbertus infelicissime qui loqui et firmari roguavi. Signum Vilelmo fratre suo vicȩcomes. S. Aelya vicaria.
l.26 Signum Vilelmo Gascho. S. Arberto abba. S. [...] canonicus. S. Fulcho canonicus. S. Petro Blancus canonicus. S. Giraldus capellanus.
l.27 Signum Vilelmo et fratre suo Arberto et cetorumque fratrum canonichorum seu
l.28 videlicet monachorum et clericorum atque cuncta cȩnobitarum Christianorum.
l.29 Datavit die marci sub die idus septembris anno XXVI regnante Rotbertus rex. GAUSBERTUS SCRPSIT et Druitramnus.
Bibliographie
COHENDY (M.), Inventaire de toutes les chartes antérieures au XIIIe siècle qui se trouvent dans les différents fonds d'archives du dépôt de le préfecture du Puy-de-Dôme, Clermont-Ferrand, 1855, p. 23-24.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3683 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3683»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3683/. Date de mise à jour : 29/03/12.